LEX
CORNELIA DE XX QUAESTORIBUS Cornelian law on the twenty quaestors ( 81 BC ) |
( S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 131-134, n. 10 ). |
VIII
de XX q(uaestoribus) . . . . . . . . . . . . . . . principium
fuit, pro tribu . . . . . . . . . . . . [primus
scivit]. . . . . . . . . [ad]
q(uaestorem) urb(anum), quei aerarium provinciam optinebit, eam | mercedem
deferto, quaestorque quei aerarium provinciam | optinebit,
eam pequniam ei scribae scribeisque heredive | eius solvito,
idque ei sine fraude sua facere liceto, quod | sine malo pequlatu
fiat, olleisque hominibus eam | pequniam capere liceto. | |
Co(n)s(ules)
quei nunc sunt, iei ante k. Decembreis primas de eis, quei | cives
Romanei sunt, viatorem unum legunto, quei in | ea decuria
viator appareat, quam decuriam viatorum | ex noneis Decembribus
primeis quaestoribus ad aerarium | apparere oportet oportebit.
Eidemque cos. ante k. Decembr. | primas de eis, quei cives
Romanei sunt, praeconem unum | legunto, quei in ea decuria
praeco appareat, quam | decuriam praeconum ex noneis Decembribus
primeis | quaestoribus ad aerarium apparere oportebit. | Deinde
eidem consul(es) ante k. Decembreis primas viatorem | unum
legunto, quei in ea decuria viator appareat, quam | decuriam
viatorum ex noneis Decembribus secundeis | quaestoribus ad
aerarium apparere oportet oportebit. | Eidemque cos. ante
k. Decembreis primas praeconem | unum legunto, quei in ea
decuria praeco appareat, quam | decuriam praeconum ex noneis
Decembribus secundeis | quaestoribus ad aerarium apparere
oportet oportebit. | Deinde eidem cos. ante k. Decembreis
primas viatorem | unum legunto, quei in ea decuria viator
appareat, | quam decuriam viatorum ex noneis Decembribus tertieis | quaestoribus
ad aerarium apparere oportet oportebit. | Eidemque cos. ante
k. Decembreis primas praeconem | unum legunto, quei in ea
decuria praeco appareat, quam | decuriam praeconum ex noneis
Decembribus tertieis | quaestoribus ad aerarium apparere oportet
oportebit. | Eosque viatores eosque praecones omneis, quos
eo | ordine dignos arbitrabuntur, legunto. Quam in quisque | decuriam
ita viator lectus erit, is in ea decuria viator | esto item
utei ceterei eius decuriae viatores erunt. | Quamque in quisque
decuriam ita praeco lectus erit, | is in ea decuria praeco
esto ita utei ceterei eius decuriae | praecones erunt. Sirempsque
eis viatoribus deque | eis viatoribus q(uaestori) omnium rerum
iuus lexque esto, quasei | sei ei viatores in eam decuriam
in tribus viatoribus | antea lectei sublectei essent, quam
in quisque decuriam || eorum ex hac lege viator lectus erit.
Sirempsque eis | praeconibus deque eis praeconibus quaestori
omnium | rerum iuus lexque esto, quasei sei ei praecones in
eam | decuriam in tribus praeconibus antea lectei sublectei | essent,
quam in quisque decuriam eorum ex hac lege | praeco lectus
erit. | |
Quos
quomque quaestores ex lege plebeive scito viatores | legere
sublegere oportebit, ei quaestores eo iure ea lege | viatores
IIII legunto sublegunto, quo iure qua lege q(uaestores), | quei
nunc sunt, viatores III legerunt sublegerunt ; quosque | quomque
quaestores ex lege plebeive scito praecones legere | sublegere
oportebit, ei quaestores eo iure ea lege praecones | IIII
legunto sublegunto, quo iure qua lege quaestores, quei | nunc
sunt, praecones III legerunt sublegerunt, dum ni quem | in
eis viatoribus praeconibus legundeis sublegundeis in eius | viatoris
praeconis locum viatorem praeconem legant | sublegant, quoius
in locum per leges plebeive scita viatorem | praeconem legei
sublegi non licebit ; itaque de eis quattuor | viatoribus
quaestor queiquomque erit viatores sumito | habeto, utei ante
hanc legem rogatam de tribus viatoribus | viatores habere
sumere solitei sunt ; itaque de eis quattuor | praeconibus
quaestor queiquomque erit praecones sumito | habeto, utei
ante hanc legem rogatam de tribus praeconibus | praecones
habere sumere solitei sunt. Itemque eis viatoribus | praeconibus,
quei ex hac lege lectei erunt, vicarium dare | subdere ius
esto licetoque, utei cetereis viatoribus praeconibus, | qua
in quisque decuria est, vicarium dare subdere iuus erit | licebitque ;
itemque quaestor(es) ab eis vicarios accipiunto, | utei a
cetereis viatoribus praeconibus vicarios accipei | oportebit. | |
Viatores
praecones, quei ex hac lege lectei sublectei erunt, | eis
viatoribus praeconibus magistratus prove mag(istratu) | mercedis
item tantundem dato, quantum ei viator(ei) | praeconei darei
oporteret, sei is viator de tribus | viatoribus isque praeco
de tribus praeconibus esset, | quei ante hanc legem rogatam
utei legerentur | institutei sunt. | |
Quas
in decurias viatorum praeconum consul ex hac | lege viatores
praecones legerit, quorum viatorum | praeconum nomina in eis
decurieis ad aedem Saturni | in pariete intra caulas
proxume ante hanc legem . . . . . . . . |
|