LEX
CORNELIA DE XX QUAESTORIBUS Cornelian law on the twenty quaestors ( 81 BC ) |
CIL I2, n. 587 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
VIII
de XX q(uaestoribus) / [---] principium fuit pro tribu [ // ad] // q(uaestorem)
urb(anum) quei aerarium provinciam optinebit eam / mercedem deferto
quaestorque quei aerarium provinciam / optinebit eam pequniam ei scribae
scribeisque heredive / eius solvito idque ei sine fraude sua facere
liceto quod / sine malo pequlatuu fiat olleisque hominibus eam / pequniam
capere liceto / co(n)s(ules) quei nunc sunt iei ante K(alendas) Decembreis
primas de eis quei / cives Romanei sunt viatorem unum legunto quei in
/ ea decuria viator appareat quam decuriam viatorum / ex Noneis Decembribus
primeis quaestoribus ad aerarium / apparere oportet oportebit eidemque
co(n)s(ules) ante K(alendas) Decembr(eis) / primas de eis quei cives
Romanei sunt praeconem unum / legunto quei in ea decuria praeco appareat
quam / decuriam praeconum ex Noneis Decembribus primeis / quaestoribus
ad aerarium apparere oportet oportebit / deinde eidem consul(es) ante
K(alendas) Decembreis primas viatorem / unum legunto quei in ea decuria
viator appareat quam / decuriam viatorum ex Noneis Decembribus secundeis
/ quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit / eidemque co(n)s(ules)
ante K(alendas) Decembreis primas praeconem / unum legunto quei in ea
decuria praeco appareat quam decuriam praeconum ex Noneis Decembribus
secundeis / quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit / deinde
eidem co(n)s(ules) ante K(alendas) Decembreis primas viatorem / unum
legunto quei in ea decuria viator appareat / quam decuriam viatorum
ex Noneis Decembribus tertieis
/ quaesotribus ad aerarium apparere
oportet oportebit / eidemque co(n)s(ules) ante K(alendas) Decembreis
primas praeconem / unum legunto quei in ea decuria praeco appareat quam
/ decuriam praeconum ex Noneis Decembribus tertieis / quaestoribus as
aerarium apparere oportet oportebit / eosque viatores eosque praecones
omneis quos eo / ordine dignos arbitrabuntur legunto quam in quisque
/ decuriam ita viator lectus erit is in ea decuria viator / esto item
utei ceterei eius decuriae viatores erunt / Quamque in quisque decuriam
ita praeco lectus erit / is in ea decuria praeco esto ita utei ceterei
eius decuriae / praecones erunt sirempsque eis viatoribus deque / eis
viatoribus q(uaestori) omnium rerum iuus lexque esto quasei / sei ei
viatores in eam decuriam in tribus viatoribus / antea lectei sublectei
essent quam in quisque decuriam // eorum ex hac lege viator lectus erit
sirempsque eis / praeconibus deque eis praeconibus quaestori omnium
/ rerum iuus lexque esto quasei sei ei praecones in eam / decuriam in
tribus praeconibus antea lectei sublectei / essent quam in quisque decuriam
eorum ex hac lege / praeco lectus erit / quos quomque quaestores ex
lege plebeive scito viatores / legere sublegere oportebit ei quaestores
eo iure ea lege / viatores IIII legunto sublegunto quo iure qua lege
q(uaestores) / quei nunc sunt viatores III legerunt sublegerunt quosque
/ quomque quaestores ex lege plebeive scito praecones legere / sublegere
oportebit ei quaestores eo iure ea lege praecones / IIII legunto sublegunto
quo iure qua lege quaestores quei / nunc sunt praecones III legerunt
sublegerunt dum niquem / in eis viatoribus praeconibus legundeis sublegundeis
in eius / viatoris praeconis locum viatorem praeconem legant / sublegant
quoius in locum per leges plebeive scita viatorem / praeconem legei
sublegi non licebit itaque de eis quattuor / viatoribus quaestor queiquomque
erit viatores sumito / habeto utei ante hanc legem rogatam de tribus
viatoribus / viatores habere sumere solitei sunt itaque de eis quattuor
/ praeconibus quaestor queiquomque erit praecones sumito / habeto utei
ante hanc legem rogatam de tribus praeconibus / praecones habere sumere
solitei sunt itemque eis viatoribus / praeconibus quei ex hac lege lectei
erunt vicarium dare / subdere ius esto licetoque utei cetereis viatoribus
praeconibus / qua in quisque decuria est vicarium dare subdere iuus
erit / licebitque itemque quaestor(es) ab eis vicarios accipiunto
/ utei aa cetereis viatoribus praeconibus vicarios accipei / oportebit
/ viatores praecones quei ex hac lege lectei sublectei erunt / eis viatoribus
praeconibus magistratus prove mag(istratu) / mercedis item tantundem
dato quantum ei viator(ei) / praeconei darei oporteret sei is viator
de tribus / viatoribus isque praeco de tribus praeconibus esset / quei
ante hanc legem rogaram utei legerentur / institutei sunt / quas in
decurias viatorum praeconum consul ex hac / lege viatores praecones
legerit quorum viatorum / praeconum nomin ain eis decurieis ad aedem
Saturni / in pariete intra caulas proxume ante hanc legem / [ |
|