LEX CLODIA FRUMENTARIA
   
( 58 BC )
 

     
Cicero, Sest., 25 ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ).
  

 
55. Sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini — sic enim facillime perspicietis quantam uim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit — legum multitudinem, cum earum quae latae sunt, tum uero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis — tacentibus dicam ? immo uero etiam adprobantibus ; ut censoria notio et grauissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa uetera contra senatus consultum restituerentur, sed (ab) uno gladiatore innumerabilia alia noua conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars uectigalium tolleretur ...
 

  
  
Link : Cicero, Sest., 21-30.
  


Traduction française