LEX CLAUDIA
DE
SOCIIS ( 177 BC ) |
Livius, XLI ( Nisard, Paris, 1864 ). |
8. ... mouerunt
senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores
consules fatigauerant, tandem in senatum introductae. summa querellarum
erat, ciues suos Romae censos plerosque Romam commigrasse ; quod
si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti
agri nullum militem dare possint. Fregellas quoque milia quattuor familiarum
transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut
hos aut illos in dilectu militum dare. genera autem fraudis duo mutandae
uiritim ciuitatis inducta erant. lex sociis {ac} nominis Latini, qui
stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut ciues Romani fierent. ea
lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.
nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibuslibet Romanis
in eam condicionem, ut manu mitterentur, mancipio dabant, libertinique
ciues essent ; et quibus stirps deesset, quam relinquerent, ut
ciues Romani — fiebant. postea his quoque imaginibus iuris spretis,
promiscue sine lege, sine stirpe in ciuitatem Romanam per migrationem
et censum transibant. haec ne postea fierent, petebant legati, et ut
redire in ciuitates iuberent socios ; deinde ut lege cauerent,
ne quis quem ciuitatis mutandae causa suum faceret neue alienaret ;
et si quis ita ciuis Romanus factus esset, {ciuis ne esset}. haec impetrata
ab senatu. 9. ... legem dein de sociis C. Claudius tulit {ex} senatus consulto et edixit, qui socii {ac} nominis Latini, ipsi maioresue eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postue ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque ciuitatem ante kal. Nouembres redirent. quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta est. ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset {quiue postea futurus esset}, apud eorum quem {qui} manu mitteretur, in libertatem uindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, ciuitatis mutandae causa manu non mittere ; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt. haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons. — Claudio decreta est. |
|