|
LEX
CASSIA TABELLARIA
( 137
BC ) |
|
Cicero, de leg.,
III, 16 ( Mueller,
Leipzig, 1933 ).
|
|
35. Sunt
enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis :
ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio
post Cassia est de populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio,
sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos
populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus
ac vetandis, seditiosi atque inprobi civis, cui ne reditus quidem ad
bonos salutem a bonis potuit adferre. 36. Uno
in genere relinqui videbatur vocis suffragium, quod ipse Cassius exceperat,
perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam,
doluitque quoad vixit se ut opprimeret C. Popillium nocuisse rei
publicae. |
|
Cicero, Brut. ( Richard,
Paris, 1934 ).
|
|
25. (97) Tum
L. Cassius multum potuit non eloquentia, sed dicendo tamen ;
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et seueritate popularis,
cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu
restitit M. Lepido consule adiuuante ; eaque res P. Africano
uituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus Briso
putabatur.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .
27. (106) ... et
iudicia populi, quibus aderat Carbo, iam magis patronum desiderabant
tabella data ; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino consulibus
tulit. |
|
Cicero,
Sest., 48, 103 ( Cabaret-Dupaty,
Paris, 1919 ).
|
|
Sed
tamen haec uia ac ratio rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda,
cum multis in rebus multitudinis studium aut populi commodum ab utilitate
rei publicae discrepabat. tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur :
populus libertatem agi putabat suam ; dissentiebant principes et
in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam
pertimescebant. |
|
|
|