LEX
CASSIA AGRARIA ( 486 BC ) |
Livius, II, 41 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Sp. Cassius
deinde et Proculus Verginius consules facti. Cum Hernicis foedus ictum ;
agri partes duae ademptae. Inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus
consul Cassius erat. 2. Adiciebat huic
muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a priuatis criminabatur.
Id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat ;
sed et publica patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas
libertati opes struere. 3. Tum primum
lex agraria promulgata est, numquam deinde usque ad hanc memoriam sine
maximis motibus rerum agitata. 4. Consul
alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe aduersante,
quae primo coeperat fastidire munus uulgatum : a ciuibus abisse
in socios ; 5. saepe deinde et Verginium
consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat, pestilens collegae
munus esse, agros illos seruitutem iis, qui acceperint, laturos, reguo
uiam fieri. 6. Quid ita enim adsumi socios
et nomen Latinum ? Quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus,
capti agri partem tertiam reddi, nisi ut eae gentes pro Coriolano ducem
Cassium habeant ? 7. Popularis iam
esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. Vterque deinde
consul certatim plebi indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari
agros, dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur ; 8. Cassius,
quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior
erat, ut alio munere sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo
frumento pecuniam acceptam retribui populo. 9. Id
uero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes ;
adeo propter suspicionem insitam animis hominum regni, uelut abundarent
omnia, munera eius respuebantur. 10. Quem,
ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat. Sunt, qui
patrem auctorem eius supplicii ferant : eum cognita domi causa
uerberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecrauisse ;
signum inde factum esse et inscriptum "ex Cassia familia datum".
11. Inuenio apud quosdam, idque propius
fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam
perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. Ea
est area ante Telluris aedem. 12. Ceterum,
siue illud domesticum siue publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio
Q. Fabio consulibus. |
Valerius Maximus, V, 8 ( Kempf, Leipzig, 1888 ). |
2. Huius
aemulatus exemplum Cassius filium <suum Sp. Cassium>, qui tribunus
pl. agrariam legem primus tulerat multisque aliis rebus populariter
<actis> animos hominum amore sui deuinctos tenebat, postquam
illam potestatem deposuit, adhibito propinquorum et amicorum consilio
adfectati regni crimine domi damnauit uerberibusque adfectum necari
iussit ac peculium eius Cereri consecrauit. |
|