LEX CALPURNIA DE REBUS REPETUNDIS
    
( 149 BC )


     
Cicero, Brut., 27, 106 ( Richard, Paris, 1934 ).
  

 
... L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit...
 

     
Cicero, Caec. ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ).
  

 
5. (17) Reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud uos animosque uestros ualere oporteat, ecquid auctoritatis apud uos in suo iure repetundo socii populi Romani, supplices uestri, habere debeant. de quo quid ego plura commemorem ? quasi uero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit ...

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

20. (65) etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse uoluerunt. ...
 

     
Cicero, de off., II, 21 ( Testard, Paris, 2002 ).
  

 
75. Nondum centum et decem anni sunt cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est, nulla antea cum fuisset.
 

 
Cicero, Verr. II, 2 ( Nisard, Paris, 1840 ).
 

 
6. (15) ... At enim istum Siculi soli persequuntur : ciues Romani qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, saluum esse cupiunt. Primum, si ita esset, tamen uos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.
 

 
Cicero, Verr. II, 3 ( Nisard, Paris, 1840 ).
 

 
84. (195) Cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerasset quos tu pro singulis modiis aratoribus solueres, quid facere debuisti ? si quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit ...
 

 
Cicero, Verr. II, 4 ( Gueroult, Paris, 1924 ).
 

 
25. (56) Sunt uestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint, huius L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. Ei cum esset in Hispania praetor, qua in prouincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. Cum uellet sibi anulum facere, aurificem iussit uocari in forum ad sellam Cordubae et palam appendit aurum ; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus. Nimium fortasse dicet aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet, si qui uolet, nihil amplius. Verum fuit ei concedendum ; filius enim L. Pisonis erat, eius qui primus de pecuniis repetundis legem tulit.
 

  
  
Links : Cicero, Brut.  |  Cicero, Caec.  |  Cicero, Verr. II, 2  /  II, 3  /  II, 4.
  


Traduction française