LEX CALPURNIA DE AMBITU
     
( 67 BC )
 

     
Asconius ( Clark, Oxford, 1907 ).
  

 
69b
Tertium est de legum derogationibus : quo de genere persaepe S.C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia cui derogaretur. — Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta.
75c-76a
At enim extremi ac difficillimi temporis vocem illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti : qui rem p. salvam esse vellent, ut ad legem accipiendam adessent. — C. Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tribunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S.C. graviorem quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id 76. quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem perferendam descenderat.
88b
Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis, Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit senatus consultum ; sed ego ea lege contentus sum qua duos consules designatos uno tempore damnari vidimus. — Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem damnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium, de quibus iam diximus, vult intellegi. Cognomen autem Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus.
 

     
Cicero, Balb., 25, 57( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ).
  

 
Obiectum est etiam quod in tribum Clustuminam peruenerit ; quod hic adsecutus est legis de ambitu ...
 

     
Cicero, Mur., 32, 67 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
... Quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis ? Ambitum accusas; non defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim. Puniui ambitum, non innocentiam ; ambitum uero ipsum uel tecum accusabo, si uoles. Dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede obuiam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus uolgo locus tributim et item prandia si uolgo essent data, contra legem Calpurniam factum uideri. Ergo ita senatus iudicat, contra legem facta haec uideri, si facta sint ...


     
Dion Cassius, XXXVI, 38 ( Gros, Paris, 1845-70 ).
  

 
Καὶ οὕτως ἐκεῖνόν τε διενομοθέτησε, καὶ ἕτερον τοιόνδε· οἱ στρατηγοὶ πάντες τὰ δίκαια καθ' ἃ δικάσειν ἔμελλον αὐτοὶ, συγγράφοντες ἐξετίθεσανο οὐ γάρ πω πάντα τὰ δικαιώματα, ἃ περὶ τὰ συμβόλαια διετέτακτο ἐποίουν· οὔτε ἐσάπαξ τοῦτ' ἐποίουν, οὔτε τὰ γραφέντα ἐτήρουν, ἀλλὰ πολλάκις αὐτὰ μετέγραφον, καὶ συχνὰ ἐν τούτῳ πρὸς χάριν ἢ καὶ κατ' ἔχθραν τινῶν, ὥσπερ εἰκός, ἐγίγνετο. Ἐσηγήσατο κατ' ἀρχάς τε εὐθὺς αὐτοὺς τὰ δίκαια, οἷς χρήσονται, προλέγειν, καὶ μηδὲν ἀπ' αὐτῶν παρατρέπειν. Τό τε σύμπαν, οὕτως ἐπιμελὲς τοῖς Ῥωμαίοις κατὰ τὸν χρόνον ἐκεῖνον τὸ μηδὲν δωροδοκεῖσθαι ἐγένετο, ὥστε πρὸς τῷ τοὺς ἐλεγχομένους κολάζειν καὶ τοὺς κατηγοροῦντας αὐτῶν ἐτίμων. Τοῦ γοῦν Κόττου τοῦ Μάρκου τὸν μὲν ταμίαν Πούπλιον Ὄππιον ἐπί τε δώροις καὶ ἐπὶ ὑποψίᾳ ἐπιβουλῆς ἀποπέμψαντος, αὐτοῦ δὲ πολλὰ ἐκ τῆς Βιθυνίας χρηματισαμένου, Γάιον Κάρβωνα τὸν κατηγορήσαντα αὐτοῦ τιμαῖς ὑπατικαῖς, καίπερ δεδημαρχηκότα μόνον, ἐσέμνυναν. Καὶ οὗτος μὲν τῆς τε Βιθυνίας καὶ αὐτὸς ὕστερον ἄρξας, καὶ μετριώτερον οὐδὲν τοῦ Κόττου πλημμελήσας, ἀντικατηγορήθη ὑπὸ τοῦ υἱέος αὐτοῦ καὶ ἀνθεάλω. Πολλῷ γάρ που ῥᾷον ἄλλοις ἐπιτιμῶσί τινες, ἢ ἑαυτοῖς παραινοῦσι· καὶ προχειρότατά γε ἐφ' οἷς τιμωρίας ἀξίους τοὺς πέλας εἶναι νομίζουσιν, αὐτοὶ ποιοῦσιν· ὥστε μηδεμίαν πίστιν, ἐξ ὧν ἑτέροις ἐγκαλοῦσιν, ὅτι καὶ μισοῦσιν αὐτά, λαμβάνειν.
 

     
Sallustius, Cat., 18 ( Richard, Paris, 1933 ).
  

 
... De qua quam uerissime potero dicam. L. Tullo et M. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant. ...

  
  
Links : Cicero, Mur.  |  Cicero, Balb.  |  Dion Cassius, XXXVI  |  Sallustius, Cat.
  


Traduction française