LEX CALIDIA
DE REVOCANDO Q. CAECILIO METELLO ( 99 BC ) |
Appianus, Bell. Civ., I, 33 ( Firmin-Didot, Paris, 1840 ). |
Πολὺς
δὲ καὶ ἄλλος ὅμιλος ἐν τῇ στάσει διέφθαρτο καὶ δήμαρχος ἕτερος, ὁ τοῦ
Γράκχου παῖς εἶναι νομιζόμενος, πρώτην δημαρχῶν ἐκείνην ἡμέραν, οὐδένα
ἔτι ὠφελούσης οὔτε ἐλευθερίας οὔτε δημοκρατίας οὔτε νόμων οὔτε ἀξιώσεως
οὔτε ἀρχῆς, ὅπου καὶ ἡ τῶν δημάρχων ἔς τε κώλυσιν ἁμαρτημάτων καὶ ἐς
ἐπικούρησιν τῶν δημοτῶν γενομένη, ἱερὰ καὶ ἄσυλος οὖσα, τοιάδε ὕβριζε
καὶ τοιάδε ἔπασχεν. Ἀναιρεθέντων δὲ τῶν ἀμφὶ τὸν Ἀπουλήιον ἡ μὲν βουλὴ
καὶ ὁ δῆμος ἐκεκράγεσαν κατακαλεῖν Μέτελλον, Πούπλιος δὲ Φούριος δήμαρχος,
οὐδ' ἐλευθέρου πατρός, ἀλλ' ἐξελευθέρου, θρασέως ἐνίστατο αὐτοῖς καὶ
οὐδὲ Μετέλλου τοῦ Μετέλλου παιδὸς ἱκετεύοντος αὐτὸν ἐν ὄψει τοῦ δήμου
καὶ δακρύοντος καὶ τοῖς ποσὶ προσπίπτοντος ἐνεκλάο θη. Ἀλλ' ὁ μὲν παῖς
ἐκ τῆσδε τῆς ὄψεως Εὐσεβὴς ἐς τὸ ἔπειτα ἐκλήθη, τοῦ δ' ἐπιόντος ἔτους
Φούριον μὲν ἐπὶ τῷδε ἐς δίκην Γάιος Κανουλήιος δήμαρχος ὑπῆγε, καὶ ὁ
δῆμος οὐδὲ τοὺς λόγους ὑπομείνας διέσπασε τὸν Φούριον· οὕτως αἰεί τι
μύσος ἑκάστου ἔτους ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς ἐγίγνετο· Μετέλλῳ δ' ἡ κάθοδος ἐδόθη,
καὶ φασιν αὐτῷ τὴν ἡμέραν οὐκ ἀρκέσαι περὶ τὰς πύλας δεξιουμένῳ τοὺς
ἀπαντῶντας. |
Cicero, Planc. ( Nisard, Paris, 1840 ). |
28. (69) ... Opimium
damnatum esse commemoras, seruatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis,
cuius lege Q. Metellus in ciuitatem sit restitutus ; reprehendis
meas pro Plancio preces, quod neque Opimius suo nomine liberatus sit
neque Metelli Calidius.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 29. (69) de
Calidio tibi tantum respondeo quod ipse uidi, Q. Metellum Pium
consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse,
cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse
illum suum et familiae nobilissimae dicere. (70) quo
loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci
facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius,
si uixisset, non fuisse facturum. |
Livius, Per., LXIX ( Nisard, Paris, 1864 ). |
L. Apuleius
Saturninus, adiuuante C. Mario et per milites occiso A. Nunnio
competitore tribunus plebis per uim creatus, non minus uiolenter tribunatum,
quam petierat, gessit et cum legem agrariam per uim tulisset, diem dixit.
Qui cum a bonis ciuibus defenderetur, ne causa certaminum esset, in
exilium uoluntarium, Rhodum profectus est, ibique audiendo et legendo
magnos uiros auocabatur. Profecto C. Marius, seditionis auctor,
cui sextum consulatum pecunia per tribus sparsa emerat, aqua et igni
interdixit. Idem Apuleius Saturninus trib. pleb. C. Memmium, candidatum
consulatus, quoniam aduersarium eum actionibus suis timebat, occidit.
Quibus rebus concitato senatu, in cuius causam et C. Marius, homo
uarii mutabilis ingenii consiliique semper secundum fortunam, transierat,
oppressus armis cum Glaucia praetore et aliis eiusdem furoris sociis
bello quodam interfectus est. Q. Caecilius Metellus ab exilio
ingenti totius ciuitatis fauore reductus est. |
Pseudo-Aurelius Victor, 62 ( Pichlmayer, Leipzig, 1911 ). |
2. Idem
(Q. Caecilius Metellus) in legem Apuleiam per uim latam iurare
noluit, quare in exilium actus Smyrnae exulauit. 3. Calidia
deinde rogatione reuocatus cum ludis forte litteras in theatro accepisset,
non prius eas legere dignatus est, quam spectaculum finiretur. |
|