Cicero, de leg.,
III, 16 ( Mueller,
Leipzig, 1933 ).
|
35. Sunt
enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis :
ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post
Cassia est de populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio,
sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos
populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus
ac vetandis, seditiosi atque inprobi civis, cui ne reditus quidem ad
bonos salutem a bonis potuit adferre. 36. Uno
in genere relinqui videbatur vocis suffragium, quod ipse Cassius exceperat,
perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam, doluitque
quoad vixit se ut opprimeret C. Popillium nocuisse rei publicae. |