LEX
AURELIA IUDICIARIA ( 70 BC ) |
Asconius, 17a ( Clark, Oxford, 1907 ). |
Cir.
ver. a novis. CXX |
[Pis_94] Ecquid
vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus
habituri ? — Legem iudiciariam ante aliquot
annos quibus temporibus accusatus est Verres a Cicerone tulit L. Aurelius
Cotta praetor, qua communicata sunt iudicia senatui et equitibus Romanis
et tribunis aerariis. Rursus deinde Pompeius in consulatu secundo, quo
haec oratio dicta est, promulgavit ut amplissimo ex censu ex centuriis
aliter atque antea lecti iudices, aeque tamen ex illis tribus ordinibus,
res iudicarent. |
Cicero, Verr. II, 2 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
71. (174) Si
ostendo hoc decreuisse decumanos, si planum facio hoc decreto remotas
esse litteras, quid exspectatis amplius ? possumne magis rem iudicatam
adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere ? At quorum
iudicio condemnatum ! Nempe eorum quos ii qui seueriora iudicia
desiderant arbitrantur res iudicare oportere ; quos uidelicet
nunc populus iudices poscit, de quibus, ut eos iudices habeamus, legem
ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimo
promulgatam uidemus ... |
Cicero, Verr. II, 3 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
96 (223) At
enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo non dicet Hortensius,
tamen ita dicet ut uos id suspicari et cogitare possitis, pertinere
hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent,
qui in prouinciis cum potestate aut cum legatione se futuros aliquando
arbitrentur. praeclaros uero existimas iudices nos habere, quos alienis
peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. ergo id
uolumus populum Romanum, id prouincias, id socios nationesque exteras
existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae
per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi ? quod
si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere qui cotidie
templum tenet, qui rem publicam sistere negat posse nisi ad equestrem
ordinem iudicia referantur ? |
Cicero, Verr. II, 5 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
69. (177) Ego
mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis persolutam ;
nam istum paucis horis primae actionis omnium mortalium sententiis condemnaui.
Reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius
uita, quae damnata est, sed de iudicibus et, uere ut dicam, de te futurum
est. At quo tempore futurum est ? — nam id maxime prouidendum
est ; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti
est ratio atque inclinatio temporum. Nempe eo, cum populus Romanus
aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit,
nempe lege de iudiciis iudicibusque nouis promulgata ... |
Cicero, Cluent., 47, 130 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
Verum
omnes intellegimus in istis subscriptionibus uentum quendam popularem
esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno seditioso ;
incognita causa probatum erat illud multitudini ; nemini licitum
est contra dicere ; nemo denique ut defenderet contrariam partem
laborabat. In inuidiam porro magnam illa iudicia uenerant : etenim
paucis postea mensibus alia uehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum
inuidia uersata. Praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudiciorum
posse non uidebatur. Homines quos ceteris uitiis atque omni dedecore
infames uidebant, — et eo magis quod illo ipso tempore, illis
censoribus, erant iudicia cum equestri ordine communicata ... |
Cicero, Phil. I, 8 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
20. At
quae est ista tertia decuria ? ‘ Centurionum ’
inquit. Quid ? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia,
Aurelia, non patebat ? ... |
Livius, Per., XCVII ( Nisard, Paris, 1864 ). |
... Iudicia
quoque per M. Aurelium Cottam praetorem ad equites Romanis translata
sunt. ... |
Plutarch, Pomp., 22 ( Doehner, Paris, 1847 ). |
... In
senatu quidem Crassus multum ualebat, Pompeii magna erat apud populum
potentia. Nam et tribunatum plebis ei reddidit, et iudicia passus
est lege iterum ad Equites deferri. ... |
Velleius Paterculus, II, 32 ( Shipley, London, 1924 ). |
3. ... Per
idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui
ad equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in
utrumque ordinem partitus est ... |
|