LEX AQUILIA DE DAMNO INIURIA DATO
  
Law concerning compensation to the owners of property injured by someone's fault
   
( 289-286 BC ? )
 
John William Waterhouse, St. Eulalia. (detail),  1883, Tate Gallery, London.
 
  D. IX
  Inst. IV
  Gai III
  Coll. XII

     
Digesta, IX, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
1 [ Ulpianus ], pr. Lex Aquilia omnibus legibus, quae ante se de damno iniuria locutae sunt, derogavit, sive duodecim tabulis, sive alia quae fuit : quas leges nunc referre non est necesse. 1. Quae lex Aquilia plebiscitum est, cum eam Aquilius tribunus plebis a plebe rogaverit.
2 [ Gaius ], pr. Lege Aquilia capite primo cavetur : ‘ Ut qui servum servamve alienum alienamve quadrupedem vel pecudem iniuria occiderit, quanti id in eo anno plurimi fuit, tantum aes dare domino damnas esto ’ : 1. Et infra deinde cavetur, ut adversus infitiantem in duplum actio esset. 2. Ut igitur apparet, servis nostris exaequat quadrupedes, quae pecudum numero sunt et gregatim habentur, veluti oves caprae boves equi muli asini. Sed an sues pecudum appellatione continentur, quaeritur : et recte Labeoni placet contineri. Sed canis inter pecudes non est. Longe magis bestiae in numero non sunt, veluti ursi leones pantherae. Elefanti autem et cameli quasi mixti sunt ( nam et iumentorum operam praestant et natura eorum fera est ) et ideo primo capite contineri eas oportet.
3 [ Ulpianus ]. Si servus servave iniuria occisus occisave fuerit, lex Aquilia locum habet. Iniuria occisum esse merito adicitur : non enim sufficit occisum, sed oportet iniuria id esse factum.
4 [ Gaius ], pr. Itaque si servum tuum latronem insidiantem mihi occidero, securus ero : nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. 1. Lex duodecim tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur : interdiu autem deprehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore testificetur.
5 [ Ulpianus ], pr. Sed et si quemcumque alium ferro se petentem quis occiderit, non videbitur iniuria occidisse : et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur, quin lege Aquilia non teneatur. Sin autem cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse videatur: ergo et Cornelia tenebitur. 1. Iniuriam autem hic accipere nos oportet non quemadmodum circa iniuriarum actionem contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit : et ideo interdum utraque actio concurrit et legis Aquiliae et iniuriarum, sed duae erunt aestimationes, alia damni, alia contumeliae. Igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere noluit. 2. Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquiliae actio sit ? Et Pegasus negavit: quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit ? Et hoc est verissimum. Cessabit igitur Aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat, aut si tegula ceciderit. Sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum. Quodsi impubes id fecerit, Labeo ait, quia furti tenetur, teneri et Aquilia eum: et hoc puto verum, si sit iam iniuriae capax. 3. Si magister in disciplina vulneraverit servum vel occiderit, an Aquilia teneatur, quasi damnum iniuria dederit ? Et Iulianus scribit Aquilia teneri eum, qui eluscaverat discipulum in disciplina : multo magis igitur in occiso idem erit dicendum. Proponitur autem apud eum species talis : sutor, inquit, puero discenti ingenuo filio familias, parum bene facienti quod demonstraverit, forma calcei cervicem percussit, ut oculus puero perfunderetur. Dicit igitur Iulianus iniuriarum quidem actionem non competere, quia non faciendae iniuriae causa percusserit, sed monendi et docendi causa : an ex locato, dubitat, quia levis dumtaxat castigatio concessa est docenti : sed lege Aquilia posse agi non dubito :
6 [ Paulus ]. praeceptoris enim nimia saevitia culpae adsignatur.
7 [ Ulpianus ], pr. Qua actione patrem consecuturum ait, quod minus ex operis filii sui propter vitiatum oculum sit habiturus, et impendia, quae pro eius curatione fecerit. 1. Occisum autem accipere debemus, sive gladio sive etiam fuste vel alio telo vel manibus ( si forte strangulavit eum ) vel calce petiit vel capite vel qualiter qualiter. 2. Sed si quis plus iusto oneratus deiecerit onus et servum occiderit, Aquilia locum habet : fuit enim in ipsius arbitrio ita se non onerare. Nam et si lapsus aliquis servum alienum onere presserit, Pegasus ait lege Aquilia eum teneri ita demum, si vel plus iusto se oneraverit vel neglegentius per lubricum transierit. 3. Proinde si quis alterius impulsu damnum dederit, Proculus scribit neque eum qui impulit teneri, quia non occidit, neque eum qui impulsus est, quia damnum iniuria non dedit: secundum quod in factum actio erit danda in eum qui impulit. 4. Si quis in colluctatione vel in pancratio, vel pugiles dum inter se exercentur alius alium occiderit, si quidem in publico certamine alius alium occiderit, cessat Aquilia, quia gloriae causa et virtutis, non iniuriae gratia videtur damnum datum. Hoc autem in servo non procedit, quoniam ingenui solent certare : in filio familias vulnerato procedit. Plane si cedentem vulneraverit, erit Aquiliae locus, aut si non in certamine servum occidit, nisi si domino committente hoc factum sit: tunc enim Aquilia cessat. 5. Sed si quis servum aegrotum leviter percusserit et is obierit, recte Labeo dicit lege Aquilia eum teneri, quia aliud alii mortiferum esse solet. 6. Celsus autem multum interesse dicit, occiderit an mortis causam praestiterit, ut qui mortis causam praestitit, non Aquilia, sed in factum actione teneatur. Unde adfert eum qui venenum pro medicamento dedit et ait causam mortis praestitisse, quemadmodum eum qui furenti gladium porrexit: nam nec hunc lege Aquilia teneri, sed in factum. 7. Sed si quis de ponte aliquem praecipitavit, Celsus ait, sive ipso ictu perierit aut continuo submersus est aut lassatus vi fluminis victus perierit, lege Aquilia teneri, quemadmodum si quis puerum saxo inlisisset. 8. Proculus ait, si medicus servum imperite secuerit, vel ex locato vel ex lege Aquilia competere actionem.
8 [ Gaius ]. Idem iuris est, si medicamento perperam usus fuerit. Sed et qui bene secuerit et dereliquit curationem, securus non erit, sed culpae reus intellegitur. Mulionem quoque, si per imperitiam impetum mularum retinere non potuerit, si eae alienum hominem obtriverint, volgo dicitur culpae nomine teneri. Idem dicitur et si propter infirmitatem sustinere mularum impetum non potuerit : nec videtur iniquum, si infirmitas culpae adnumeretur, cum affectare quisque non debeat, in quo vel intellegit vel intellegere debet infirmitatem suam alii periculosam futuram. Idem iuris est in persona eius, qui impetum equi, quo vehebatur, propter imperitiam vel infirmitatem retinere non poterit.
9 [ Ulpianus ], pr. Item si obstetrix medicamentum dederit et inde mulier perierit, Labeo distinguit, ut, si quidem suis manibus supposuit, videatur occidisse : sin vero dedit, ut sibi mulier offerret, in factum actionem dandam, quae sententia vera est : magis enim causam mortis praestitit quam occidit. 1. Si quis per vim vel suasum medicamentum alicui infundit vel ore vel clystere vel si eum unxit malo veneno, lege Aquilia eum teneri, quemadmodum obstetrix supponens tenetur. 2. Si quis hominem fame necaverit, in factum actione teneri Neratius ait. 3. Si servum meum equitantem concitato equo effeceris in flumen praecipitari atque ideo homo perierit, in factum esse dandam actionem ofilius scribit: quemadmodum si servus meus ab alio in insidias deductus, ab alio esset occisus. 4. Sed si per lusum iaculantibus servus fuerit occisus, Aquiliae locus est : sed si cum alii in campo iacularentur, servus per eum locum transierit, Aquilia cessat, quia non debuit per campum iaculatorium iter intempestive facere. Qui tamen data opera in eum iaculatus est, utique Aquilia tenebitur :
10 [ Paulus ]. Nam lusus quoque noxius in culpa est.
11 [ Ulpianus ], pr. Item Mela scribit, si, cum pila quidam luderent, vehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic servi, quem tonsor habebat, gula sit praecisa adiecto cultello : in quocumque eorum culpa sit, eum lege Aquilia teneri. Proculus in tonsore esse culpam: et sane si ibi tondebat, ubi ex consuetudine ludebatur vel ubi transitus frequens erat, est quod ei imputetur: quamvis nec illud male dicatur, si in loco periculoso sellam habenti tonsori se quis commiserit, ipsum de se queri debere. 1. Si alius tenuit, alius interemit, is qui tenuit, quasi causam mortis praebuit, in factum actione tenetur. 2. Sed si plures servum percusserint, utrum omnes quasi occiderint teneantur, videamus. Et si quidem apparet cuius ictu perierit, ille quasi occiderit tenetur : quod si non apparet, omnes quasi occiderint teneri Iulianus ait, et si cum uno agatur, ceteri non liberantur : nam ex lege Aquilia quod alius praestitit, alium non relevat, cum sit poena. 3. Celsus scribit, si alius mortifero vulnere percusserit, alius postea exanimaverit, priorem quidem non teneri quasi occiderit, sed quasi vulneraverit, quia ex alio vulnere periit, posteriorem teneri, quia occidit. Quod et Marcello videtur et est probabilius. 4. Si plures trabem deiecerint et hominem oppresserint, aeque veteribus placet omnes lege Aquilia teneri. 5. Item cum eo, qui canem irritaverat et effecerat, ut aliquem morderet, quamvis eum non tenuit, Proculus respondit Aquiliae actionem esse : sed Iulianus eum demum Aquilia teneri ait, qui tenuit et effecit ut aliquem morderet : ceterum si non tenuit, in factum agendum. 6. Legis autem Aquiliae actio ero competit, hoc est domino. 7. Si in eo homine, quem tibi redhibiturus essem, damnum iniuria datum esset, Iulianus ait legis Aquiliae actionem mihi competere meque, cum coepero redhibere, tibi restituturum. 8. Sed si servus bona fide alicui serviat, an ei competit Aquiliae actio ? Et magis in factum actio erit danda. 9. Eum, cui vestimenta commodata sunt, non posse, si scissa fuerint, lege Aquilia agere Iulianus ait, sed domino eam competere. 10. An fructuarius vel usuarius legis Aquiliae actionem haberet, Iulianus tractat: et ego puto melius utile iudicium ex hac causa dandum.
12 [ Paulus ]. Sed et si proprietatis dominus vulneraverit servum vel occiderit, in quo usus fructus meus est, danda est mihi ad exemplum legis Aquiliae actio in eum pro portione usus fructus, ut etiam ea pars anni in aestimationem veniat, qua nondum usus fructus meus fuit.
13 [ Ulpianus ], pr. Liber homo suo nomine utilem Aquiliae habet actionem: directam enim non habet, quoniam dominus membrorum suorum nemo videtur. Fugitivi autem nomine dominus habet. 1. Iulianus scribit, si homo liber bona fide mihi serviat, ipsum lege Aquilia mihi teneri. 2. Si servus hereditarius occidatur, quaeritur, quis Aquilia agat, cum dominus nullus sit huius servi. Et ait Celsus legem domino damna salva esse voluisse : dominus ergo hereditas habebitur. Quare adita hereditate heres poterit experiri. 3. Si servus legatus post aditam hereditatem sit occisus, competere legis Aquiliae actionem legatario, si non post mortem servi adgnovit legatum : quod si repudiavit, consequens esse ait Iulianus dicere heredi competere.
14 [ Paulus ]. Sed si ipse heres eum occiderit, dictum est dandam in eum legatario actionem.
15 [ Ulpianus ], pr. Huic scripturae consequens est dicere, ut, si ante aditam hereditatem occidatur legatus servus, apud heredem remaneat Aquiliae actio per hereditatem adquisita. Quod si vulneratus sit ante aditam hereditatem, in hereditate quidem actio remansit, sed cedere ea legatario heredem oportet. 1. Si servus vulneratus mortifere postea ruina vel naufragio vel alio ictu maturius perierit, de occiso agi non posse, sed quasi de vulnerato, sed si manumissus vel alienatus ex vulnere periit, quasi de occiso agi posse Iulianus ait. Haec ita tam varie, quia verum est eum a te occisum tunc cum vulnerabas, quod mortuo eo demum apparuit : at in superiore non est passa ruina apparere an sit occisus. Sed si vulneratum mortifere liberum et heredem esse iusseris, deinde decesserit, heredem eius agere Aquilia non posse,
16 [ Marcianus ]. quia in eum casum res pervenit, a quo incipere non potest.
17 [ Ulpianus ]. Si dominus servum suum occiderit, bonae fidei possessori vel ei qui pignori accepit in factum actione tenebitur.
18 [ Paulus ]. Sed et si is qui pignori servum accepit occidit eum vel vulneravit, lege Aquilia et pigneraticia conveniri potest, sed alterutra contentus esse debebit actor.
19 [ Ulpianus ]. Sed si communem servum occiderit quis, Aquilia teneri eum Celsus ait : idem est et si vulneraverit :
20 [ Ulpianus ]. Scilicet pro ea parte, pro qua dominus est qui agat.
21 [ Ulpianus ], pr. Ait lex : ‘ Quanti is homo in eo anno plurimi fuisset ’. Quae clausula aestimationem habet damni, quod datum est. 1. Annus autem retrorsus computatur, ex quo quis occisus est : quod si mortifere fuerit vulneratus et postea post longum intervallum mortuus sit, inde annum numerabimus secundum iulianum, ex quo vulneratus est, licet Celsus contra scribit. 2. Sed utrum corpus eius solum aestimamus, quanti fuerit cum occideretur, an potius quanti interfuit nostra non esse occisum ? Et hoc iure utimur, ut eius quod interest fiat aestimatio.
22 [ Paulus ], pr. Proinde si servum occidisti, quem sub poena tradendum promisi, utilitas venit in hoc iudicium. 1. Item causae corpori cohaerentes aestimantur, si quis ex comoedis aut symphoniacis aut gemellis aut quadriga aut ex pari mularum unum vel unam occiderit : non solum enim perempti corporis aestimatio facienda est, sed et eius ratio haberi debet, quo cetera corpora depretiata sunt.
23 [ Ulpianus ], pr. Inde Neratius scribit, si servus heres institutus occisus sit, etiam hereditatis aestimationem venire. 1. Iulianus ait, si servus liber et heres esse iussus occisus fuerit, neque substitutum neque legitimum actione legis Aquiliae hereditatis aestimationem consecuturum, quae servo competere non potuit : quae sententia vera est. Pretii igitur solummodo fieri aestimationem, quia hoc interesse solum substituti videretur : ego autem puto nec pretii fieri aestimationem, quia, si heres esset, et liber esset. 2. Idem Iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione ‘ si Stichum manumisero ’ et Stichus sit occisus post mortem testatoris, in aestimationem etiam hereditatis pretium me consecuturum : propter occisionem enim defecit condicio : quod si vivo testatore occisus sit, hereditatis aestimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit inspicitur. 3. Idem Iulianus scribit aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plurimi in eo anno fuit : et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit praecisus et intra annum, quo praecideretur, fuerit occisus, posse eum Aquilia agere pretioque eo aestimandum, quanti fuit priusquam artem cum pollice amisisset. 4. Sed et si servus, qui magnas fraudes in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quaestionem habere destinaveram, ut fraudium participes eruerentur, rectissime Labeo scribit tanti aestimandum, quanti mea intererat fraudes servi per eum commissas detegi, non quanti noxa eius servi valeat. 5. Sed et si bonae frugi servus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id aestimabitur, quanto valeret, priusquam mores mutaret. 6. In summa omnia commoda, quae intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem servum facerent, haec accedere ad aestimationem eius dicendum est. 7. Si infans sit occisus nondum anniculus, verius est sufficere hanc actionem, ut aestimatio referatur ad id tempus, quo intra annum vixit. 8. Hanc actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat : sed in heredem vel ceteros haec actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit. 9. Si dolo servus occisus sit, et lege Cornelia agere dominum posse constat : et si lege Aquilia egerit, praeiudicium fieri Corneliae non debet. 10. Haec actio adversus confitentem competit in simplum, adversus negantem in duplum. 11. Si quis hominem vivum falso confiteatur occidisse et postea paratus sit ostendere hominem vivum esse, Iulianus scribit cessare Aquiliam, quamvis confessus sit se occidisse : hoc enim solum remittere actori confessoriam actionem, ne necesse habeat docere eum occidisse : ceterum occisum esse hominem a quocumque oportet.
24 [ Paulus ]. Hoc apertius est circa vulneratum hominem : nam si confessus sit vulnerasse nec sit vulneratus, aestimationem cuius vulneris faciemus ? Vel ad quod tempus recurramus ?
25 [ Ulpianus ], pr. Proinde si occisus quidem non sit, mortuus autem sit, magis est, ut non teneatur in mortuo, licet fassus sit. 1. Si procurator aut tutor aut curator aut quivis alius confiteatur aut absentem vulnerasse, confessoria in eos utilis actio danda est. 2. Notandum, quod in hac actione, quae adversus confitentem datur, iudex non rei iudicandae, sed aestimandae datur : nam nullae partes sunt iudicandi in confitentes.
26 [ Paulus ]. Puta enim, quod qui convenitur fateatur se occidisse et paratus sit aestimationem solvere, et adversarius magni litem aestimat.
27 [ Ulpianus ], pr. Si servus servum alienum subripuerit et occiderit, et Iulianus et Celsus scribunt et furti et damni iniuriae competere actionem. 1. Si servus communis, id est meus et tuus, servum meum occiderit, legi Aquiliae locus est adversus te, si tua voluntate fecit : et ita Proculum existimasse urseius refert. Quod si non voluntate tua fecit, cessare noxalem actionem, ne sit in potestate servi, ut tibi soli serviat : quod puto verum esse. 2. Item si servus communis meus et tuus sit occisus a servo Titii, Celsus scribit alterum ex dominis agentem aut litis aestimationem consecuturum pro parte aut noxae dedi ei in solidum oportere, quia haec res divisionem non recipit. 3. Servi autem occidentis nomine dominus tenetur, is vero cui bona fide servit non tenetur. Sed an is, qui servum in fuga habet, teneatur nomine eius Aquiliae actione, quaeritur: et ait Iulianus teneri et est verissimum: cum et Marcellus consentit. 4. Huius legis secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit. 5. Tertio autem capite ait eadem lex Aquilia : ‘ Ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum aes domino dare damnas esto ’. 6. Si quis igitur non occiderit hominem vel pecudem, sed usserit fregerit ruperit, sine dubio ex his verbis legis agendum erit. Proinde si facem servo meo obieceris et eum adusseris, teneberis mihi. 7. Item si arbustum meum vel villam meam incenderis, Aquiliae actione habebo. 8. Si quis insulam voluerit meam exurere et ignis etiam ad vicini insulam pervenerit, Aquilia tenebitur etiam vicino: non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas. 9. Si fornicarius servus coloni ad fornacem obdormisset et villa fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conventum praestare debere, si neglegens in eligendis ministeriis fuit : ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenebitur qui subiecerit ? Nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccavit : quid ergo est ? Puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormivit quam in eum qui neglegenter custodit, nec quisquam dixerit in eo qui obdormivit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet vel ignem extinguere vel ita munire, ne evagetur. 10. Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis ? Et ait Proculus agi non posse, quia nec cum eo qui focum haberet : et ideo aequius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit : sin autem nondum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des, damni infecti puto sufficere cautionem. 11. Proculus ait, cum coloni servi villam exussissent, colonum vel ex locato vel lege Aquilia teneri, ita ut colonus possit servos noxae dedere, et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. Sed haec ita, si culpa colonus careret : ceterum si noxios servos habuit, damni eum iniuria teneri, cur tales habuit. Idem servandum et circa inquilinorum insulae personas scribit: quae sententia habet rationem. 12. Si, cum apes meae ad tuas advolassent, tu eas exusseris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait. 13. Inquit lex ‘ ruperit ’. Rupisse verbum fere omnes veteres sic intellexerunt ‘ corruperit ’. 14. Et ideo Celsus quaerit, si lolium aut avenam in segetem alienam inieceris, quo eam tu inquinares, non solum quod vi aut clam dominum posse agere vel, si locatus fundus sit, colonum, sed et in factum agendum, et si colonus eam exercuit, cavere eum debere amplius non agi, scilicet ne dominus amplius inquietet : nam alia quaedam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut lex Aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta separatio sit. 15. Cum eo plane, qui vinum spurcavit vel effudit vel acetum fecit vel alio modo vitiavit, agi posse Aquilia Celsus ait, quia etiam effusum et acetum factum corrupti appellatione continentur. 16. Et non negat fractum et ustum contineri corrupti appellatione, sed non esse novum, ut lex specialiter quibusdam enumeratis generale subiciat verbum, quo specialia complectatur : quae sententia vera est. 17. Rupisse eum utique accipiemus, qui vulneraverit, vel virgis vel loris vel pugnis cecidit, vel telo vel quo alio, ut scinderet alicui corpus, vel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum iniuria datum est : ceterum si nullo servum pretio viliorem deterioremve fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum dumtaxat : Aquilia enim eas ruptiones, quae damna dant, persequitur. Ergo etsi pretio quidem non sit deterior servus factus, verum sumptus in salutem eius et sanitatem facti sunt, in haec mihi videri damnum datum : atque ideoque lege Aquilia agi posse. 18. Si quis vestimenta sciderit vel inquinaverit, Aquilia quasi ruperit tenetur. 19. Sed et si quis milium vel frumentum meum effuderit in flumen, sufficit Aquiliae actio. 20. Item si quis frumento harenam vel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de corrupto agi poterit. 21. Si quis de manu mihi nummos excusserit, Sabinus existimat damni iniuriae esse actionem, si ita perierint, ne ad aliquem pervenirent, puta si in flumen vel in mare vel in cloacam ceciderunt : quod si ad aliquem pervenerunt, ope consilio furtum factum agendum, quod et antiquis placuit. Idem etiam in factum dari posse actionem ait. 22. Si mulier pugno vel equa ictu a te percussa eiecerit, Brutus ait Aquilia teneri quasi rupto. 23. Et si mulum plus iusto oneraverit et aliquid membri ruperit, Aquiliae locum fore. 24. Si navem venaliciarum mercium perforasset, Aquiliae actionem esse, quasi ruperit, Vivianus scribit. 25. Si olivam immaturam decerpserit vel segetem desecuerit immaturam vel vineas crudas, Aquilia tenebitur : quod si iam maturas, cessat Aquilia : nulla enim iniuria est, cum tibi etiam impensas donaverit, quae in collectionem huiusmodi fructuum impenduntur : sed si collecta haec interceperit, furti tenetur. Octavenus in uvis adicit, nisi inquit, in terram uvas proiecit, ut effunderentur. 26. Idem et in silva caedua scribit, ut, si immatura, Aquilia teneatur, quod si matura interceperit, furti teneri eum et arborum furtim caesarum. 27. Si salictum maturum ita, ne stirpes laederes, tuleris, cessare Aquiliam. 28. Et si puerum quis castraverit et pretiosiorem fecerit, Vivianus scribit cessare Aquiliam, sed iniuriarum erit agendum aut ex edicto aedilium aut in quadruplum. 29. Si calicem diatretum faciendum dedisti, si quidem imperitia fregit, damni iniuria tenebitur : si vero non imperitia fregit, sed rimas habebat vitiosas, potest esse excussatus : et ideo plerumque artifices convenire solent, cum eiusmodi materiae dantur, non periculo suo se facere, quae res ex locato tollit actionem et Aquiliae. 30. Si cum maritus uxori margaritas extricatas dedisset in usu eaque invito vel inscio viro perforasset, ut pertusis in linea uteretur, teneri eam lege Aquilia, sive divertit sive nupta est adhuc. 31. Si quis aedificii mei fores confregerit vel refregerit aut si ipsum aedificium diruit, lege Aquilia tenetur. 32. Si quis aquae ductum meum diruerit, licet cementa mea sunt, quae diruta sunt, tamen quia terra mea non sit, qua aquam duco, melius est dicere actionem utilem dandam. 33. Si ex plostro lapis ceciderit et quid ruperit vel fregerit, Aquiliae actione plostrarium teneri placet, si male composuit lapides et ideo lapsi sunt. 34. Si quis servum conductum ad mulum regendum commendaverit ei mulum ille ad pollicem suum eum alligaverit de loro et mulus eruperit sic, ut et pollicem avelleret servo et se praecipitaret, Mela scribit, si pro perito imperitus locatus sit, ex conducto agendum cum domino ob mulum ruptum vel debilitatum, sed si ictu aut terrore mulus turbatus sit, tum dominum eius, id est muli, et servi cum eo qui turbavit habiturum legis Aquiliae actionem. Mihi autem videtur et eo casu, quo ex locato actio est, competere etiam Aquiliae. 35. Item si tectori locaveris laccum vino plenum curandum et ille eum pertudit, ut vinum sit effusum, Labeo scribit in factum agendum.
28 [ Paulus ], pr. Qui foveas ursorum cervorumque capiendorum causa faciunt, si in itineribus fecerunt eoque aliquid decidit factumque deterius est, lege Aquilia obligati sunt : at si in aliis locis, ubi fieri solent, fecerunt, nihil tenentur. 1. Haec tamen actio ex causa danda est, id est si neque denuntiatum est neque scierit aut providere potuerit : et multa huiusmodi deprehenduntur, quibus summovetur petitor, si evitare periculum poterit.
29 [ Ulpianus ], pr. Quemadmodum si laqueos eo loci posuisses, quo ius ponendi non haberes, et pecus vicini in eos laqueos incidisset. 1. Si protectum meum, quod supra domum tuam nullo iure habebam, reccidisses, posse me tecum damni iniuria agere Proculus scribit : debuisti enim mecum ius mihi non esse protectum habere agere : nec esse aequum damnum me pati recisis a te meis tignis. Aliud est dicendum ex rescripto imperatoris Severi, qui ei, per cuius domum traiectus erat aquae ductus citra servitutem, rescripsit iure suo posse eum intercidere, et merito : interest enim, quod hic in suo protexit, ille in alieno fecit. 2. Si navis tua impacta in meam scapham damnum mihi dedit, quaesitum est, quae actio mihi competeret. Et ait Proculus, si in potestate nautarum fuit, ne id accideret, et culpa eorum factum sit, lege Aquilia cum nautis agendum, quia parvi refert navem immittendo aut serraculum ad navem ducendo an tua manu damnum dederis, quia omnibus his modis per te damno adficior : sed si fune rupto aut cum a nullo regeretur navis incurrisset, cum domino agendum non esse. 3. Item Labeo scribit, si, cum vi ventorum navis impulsa esset in funes anchorarum alterius et nautae funes praecidissent, si nullo alio modo nisi praecisis funibus explicare se potuit, nullam actionem dandam. Idemque Labeo et Proculus et circa retia piscatorum, in quae navis piscatorum inciderat, aestimarunt. Plane si culpa nautarum id factum esset, lege Aquilia agendum. Sed ubi damni iniuria agitur ob retia, non piscium, qui ideo capti non sunt, fieri aestimationem, cum incertum fuerit, an caperentur. Idemque et in venatoribus et in aucupibus probandum. 4. Si navis alteram contra se venientem obruisset, aut in gubernatorem aut in ducatorem actionem competere damni iniuriae Alfenus ait : sed si tanta vis navi facta sit, quae temperari non potuit, nullam in dominum dandam actionem : sin autem culpa nautarum id factum sit, puto Aquiliae sufficere. 5. Si funem quis, quo religata navis erat, praeciderit, de nave quae periit in factum agendum. 6. Hac actione ex hoc legis capite de omnibus animalibus laesis, quae pecudes non sunt, agendum est, ut puta de cane : sed et de apro et leone ceterisque feris et avibus idem erit dicendum. 7. Magistratus municipales, si damnum iniuria dederint, posse Aquilia teneri. Nam et cum pecudes aliquis pignori cepisset et fame eas necavisset, dum non patitur te eis cibaria adferre, in factum actio danda est. Item si dum putat se ex lege capere pignus, non ex lege ceperit et res tritas corruptasque reddat, dicitur legem Aquiliam locum habere : quod dicendum est et si ex lege pignus cepit. Si quid tamen magistratus adversus resistentem violentius fecerit, non tenebitur Aquilia: nam et cum pignori servum cepisset et ille se suspenderit, nulla datur actio. 8. Haec verba : ‘ quanti in triginta diebus proximis fuit ’, etsi non habent ‘ plurimi ’, sic tamen esse accipienda constat.
30 [ Paulus ], pr. Qui occidit adulterum deprehensum servum alienum, hac lege non tenebitur. 1. Pignori datus servus si occisus sit, debitori actio competit. Sed an et creditori danda sit utilis, quia potest interesse eius, quod debitor solvendo non sit aut quod litem tempore amisit, quaeritur. Sed hic iniquum est et domino et creditori eum teneri. Nisi si quis putaverit nullam in ea re debitorem iniuriam passurum, cum prosit ei ad debiti quantitatem et quod sit amplius consecuturus sit ab eo, vel ab initio in id, quod amplius sit quam in debito, debitori dandam actionem : et ideo in his casibus, in quibus creditori danda est actio propter inopiam debitoris vel quod litem amisit, creditor quidem usque ad modum debiti habebit Aquiliae actionem, ut prosit hoc debitori, ipsi autem debitori in id quod debitum excedit competit Aquiliae actio. 2. Si quis alienum vinum vel frumentum consumpserit, non videtur damnum iniuria dare ideoque utilis danda est actio. 3. In hac quoque actione, quae ex hoc capitulo oritur, dolus et culpa punitur : ideoque si quis in stipulam suam vel spinam comburendae eius causa ignem immiserit et ulterius evagatus et progressus ignis alienam segetem vel vineam laeserit, requiramus, num imperitia eius aut neglegentia id accidit. Nam si die ventoso id fecit, culpae reus est ( nam et qui occasionem praestat, damnum fecisse videtur ) : in eodem crimine est et qui non observavit, ne ignis longius procederet. At si omnia quae oportuit observavit vel subita vis venti longius ignem produxit, caret culpa. 4. Si vulneratus fuerit servus non mortifere, neglegentia autem perierit, de vulnerato actio erit, non de occiso.
31 [ Paulus ]. Si putator ex arbore ramum cum deiceret vel machinarius hominem praetereuntem occidit, ita tenetur, si is in publicum decidat nec ille proclamavit, ut casus eius evitari possit. Sed Mucius etiam dixit, si in privato idem accidisset, posse de culpa agi : culpam autem esse, quod cum a diligente provideri poterit, non esset provisum aut tum denuntiatum esset, cum periculum evitari non possit. Secundum quam rationem non multum refert, per publicum an per privatum iter fieret, cum plerumque per privata loca volgo iter fiat. Quod si nullum iter erit, dolum dumtaxat praestare debet, ne immittat in eum, quem viderit transeuntem : nam culpa ab eo exigenda non est, cum divinare non potuerit, an per eum locum aliquis transiturus sit.
32 [ Gaius ], pr. Illud quaesitum est, an quod proconsul in furto observat quod a familia factum sit ( id est ut non in singulos detur poenae persecutio, sed sufficeret id praestari, quod praestandum foret, si id furtum unus liber fecisset ), debeat et in actione damni iniuriae observari. Sed magis visum est idem esse observandum, et merito : cum enim circa furti actionem haec ratio sit, ne ex uno delicto tota familia dominus careat eaque ratio similiter et in actionem damni iniuriae interveniat, sequitur, ut idem debeat aestimari, praesertim cum interdum levior sit haec causa delicti, veluti si culpa et non dolo damnum daretur. 1. Si idem eundem servum vulneraverit, postea deinde etiam occiderit, tenebitur et de vulnerato et de occiso : duo enim sunt delicta. Aliter atque si quis uno impetu pluribus vulneribus aliquem occiderit : tunc enim una erit actio de occiso.
33 [ Paulus ], pr. Si servum meum occidisti, non affectiones aestimandas esse puto, veluti si filium tuum naturalem quis occiderit quem tu magno emptum velles, sed quanti omnibus valeret. Sextus quoque Pedius ait pretia rerum non ex affectione nec utilitate singulorum, sed communiter fungi : itaque eum, qui filium naturalem possidet, non eo locupletiorem esse, quod eum plurimo, si alius possideret, redempturus fuit, nec illum, qui filium alienum possideat, tantum habere, quanti eum patri vendere posset. In lege enim Aquilia damnum consequimur : et amisisse dicemur, quod aut consequi potuimus aut erogare cogimur. 1. In damnis, quae lege Aquilia non tenentur, in factum datur actio.
34 [ Marcellus ]. Titio et Seio Stichum legavit : deliberante Seio, cum Titius vindicasset legatum, Stichus occisus est : deinde Seius repudiavit legatum. perinde Titius agere possit, ac si soli legatus esset,
35 [ Ulpianus ]. quia retro adcrevisse dominium ei videtur :
36 [ Marcellus ], pr. nam sicut repudiante legatario legatum heredis est actio perinde ac si legatus non esset, ita huius actio est ac si soli legatus esset. 1. Si dominus servum, quem Titius mortifere vulneraverat, liberum et heredem esse iusserit eique postea Maevius exstiterit heres, non habebit Maevius cum Titio legis Aquiliae actionem, scilicet secundum Sabini opinionem, qui putabat ad heredem actionem non transmitti, quae defuncto competere non potuit : nam sane absurdum accidet, ut heres pretium quasi occisi consequatur eius, cuius heres exstitit. Quod si ex parte eum dominus heredem cum libertate esse iusserit, coheres eius mortuo eo aget lege Aquilia.
37 [ Iavolenus ], pr. Liber homo si iussu alterius manu iniuriam dedit, actio legis Aquiliae cum eo est qui iussit, si modo ius imperandi habuit : quod si non habuit, cum eo agendum est qui fecit. 1. Si quadrupes, cuius nomine actio esset cum domino, quod pauperiem fecisset, ab alio occisa est et cum eo lege Aquilia agitur, aestimatio non ad corpus quadrupedis, sed ad causam eius ( in quo de pauperie actio est ) referri debet et tanti damnandus est is qui occidit iudicio legis Aquiliae, quanti actoris interest noxae potius deditione defungi quam litis aestimatione.
38 [ Iavolenus ]. Si eo tempore, quo tibi meus servus quem bona fide emisti serviebat, ipse a servo tuo vulneratus est, placuit omnimodo me tecum recte lege Aquilia experiri.
39 [ Pomponius ], pr. Quintus Mucius scribit : equa cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas erat eiecit : quaerebatur, dominus eius possetne cum eo qui coegisset lege Aquilia agere, quia equam in iciendo ruperat. Si percussisset aut consulto vehementius egisset, visum est agere posse. 1. Pomponius. Quamvis alienum pecus in agro suo quis deprehendit, sic illud expellere debet, quomodo si suum deprehendisset, quoniam si quid ex ea re damnum cepit, habet proprias actiones. Itaque qui pecus alienum in agro suo deprehenderit, non iure id includit, nec agere illud aliter debet quam ut supra diximus quasi suum : sed vel abigere debet sine damno vel admonere dominum, ut suum recipiat.
40 [ Paulus ]. In lege Aquilia, si deletum chirographum mihi esse dicam, in quo sub condicione mihi pecunia debita fuerit, et interim testibus quoque id probare possim, qui testes possunt non esse eo tempore, quo condicio extitit, et si summatim re exposita ad suspicionem iudicem adducam, debeam vincere : sed tunc condemnationis exactio competit, cum debiti condicio extiterit : quod si defecerit, condemnatio nullas vires habebit.
41 [ Ulpianus ], pr. Si quis testamentum deleverit, an damni iniuriae actio competat, videamus. Et Marcellus libro quinto digestorum dubitans negat competere. Quemadmodum enim, inquit, aestimatio inibitur ? Ego apud eum notavi in testatore quidem hoc esse verum, quia quod interest eius aestimari non potest, verum tamen in herede vel legatariis diversum, quibus testamenta paene chirographa sunt. Ibidem Marcellus scribit chirographo deleto competere legis Aquiliae actionem. Sed et si quis tabulas testamenti apud se depositas deleverit vel pluribus praesentibus legerit, utilius est in factum et iniuriarum agi, si iniuriae faciendae causa secreta iudiciorum publicavit. 1. Interdum evenire Pomponius eleganter ait, ut quis tabulas delendo furti non teneatur, sed tantum damni iniuriae, ut puta si non animo furti faciendi, sed tantum damni dandi delevit : nam furti non tenebitur : cum facto enim etiam animum furis furtum exigit.
42 [ Iulianus ]. Qui tabulas testamenti depositas aut alicuius rei instrumentum ita delevit, ut legi non possit, depositi actione et ad exhibendum tenetur, quia corruptam rem restituerit aut exhibuerit. Legis quoque Aquiliae actio ex eadem causa competit : corrupisse enim tabulas recte dicitur et qui eas interleverit.
43 [ Pomponius ]. Ob id, quod ante quam hereditatem adires damnum admissum in res hereditarias est, legis Aquiliae actionem habes, quod post mortem eius, cui heres sis, acciderit : dominum enim lex Aquilia appellat non utique eum, qui tunc fuerit, cum damnum daretur : nam isto modo ne ab eo quidem, cui heres quis erit, transire ad eum ea actio poterit : neque ob id, quod tum commissum fuerit, cum in hostium potestate esses, agere postliminio reversus poteris : et hoc aliter constitui sine magna captione postumorum liberorum, qui parentibus heredes erunt, non poterit. Eadem dicemus et de arboribus eodem tempore furtim caesis. Puto eadem dici posse etiam de hac actione quod vi aut clam, si modo quis aut prohibitus fecerit, aut apparuerit eum intellegere debuisse ab eis, ad quos ea hereditas pertineret, si rescissent, prohibitum iri.
44 [ Ulpianus ], pr. In lege Aquilia et levissima culpa venit. 1. Quotiens sciente domino servus vulnerat vel occidit, Aquilia dominum teneri dubium non est.
45 [ Paulus ], pr. Scientiam hic pro patientia accipimus, ut qui prohibere potuit teneatur, si non fecerit. 1. Lege Aquilia agi potest et sanato vulnerato servo. 2. Si meum servum, cum liberum putares, occideris, lege Aquilia teneberis. 3. Cum stramenta ardentia transilirent duo, concurrerunt amboque ceciderunt et alter flamma consumptus est : nihil eo nomine agi, si non intellegitur, uter ab utro eversus sit. 4. Qui, cum aliter tueri se non possent, damni culpam dederint, innoxii sunt : vim enim vi defendere omnes leges omniaque iura permittunt. Sed si defendendi mei causa lapidem in adversarium misero, sed non eum, sed praetereuntem percussero, tenebor lege Aquilia : illum enim solum qui vim infert ferire conceditur, et hoc, si tuendi dumtaxat, non etiam ulciscendi causa factum sit. 5. Qui idoneum parietem sustulit, damni iniuria domino eius tenetur.
46 [ Ulpianus ]. Si vulnerato servo lege Aquilia actum sit, postea mortuo ex eo vulnere agi lege Aquilia nihilo minus potest.
47 [ Iulianus ]. Sed si priore iudicio aestimatione facta, postea mortuo servo, de occiso agere dominus instituerit, exceptione doli mali opposita compelletur, ut ex utroque iudicio nihil amplius consequatur, quam consequi deberet, si initio de occiso homine egisset.
48 [ Paulus ]. Si servus ante aditam hereditatem damnum in re hereditaria dederit et liber factus in ea re damnum det, utraque actione tenebitur, quia alterius et alterius facti hae res sunt.
49 [ Ulpianus ], pr. Si quis fumo facto apes alienas fugaverit vel etiam necaverit, magis causam mortis praestitisse videtur quam occidisse, et ideo in factum actione tenebitur. 1. Quod dicitur damnum iniuria datum Aquilia persequi, sic erit accipiendum, ut videatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit : nisi magna vi cogente fuerit factum, ut Celsus scribit circa eum, qui incendii arcendi gratia vicinas aedes intercidit : nam hic scribit cessare legis Aquiliae actionem : iusto enim metu ductus, ne ad se ignis perveniret, vicinas aedes intercidit : et sive pervenit ignis sive ante extinctus est, existimat legis Aquiliae actionem cessare.
50 [ Ulpianus ]. Qui domum alienam invito domino demolit et eo loco balneas exstruxit, praeter naturale ius, quod superficies ad dominum soli pertinet, etiam damni dati nomine actioni subicitur.
51 [ Iulianus ], pr. Ita vulneratus est servus, ut eo ictu certum esset moriturum: medio deinde tempore heres institutus est et postea ab alio ictus decessit : quaero, an cum utroque de occiso lege Aquilia agi possit. Respondit : occidisse dicitur vulgo quidem, qui mortis causam quolibet modo praebuit : sed lege Aquilia is demum teneri visus est, qui adhibita vi et quasi manu causam mortis praebuisset, tracta videlicet interpretatione vocis a caedendo et a caede. Rursus Aquilia lege teneri existimati sunt non solum qui ita vulnerassent, ut confestim vita privarent, sed etiam hi, quorum ex vulnere certum esset aliquem vita excessurum. Igitur si quis servo mortiferum vulnus inflixerit eundemque alius ex intervallo ita percusserit, ut maturius interficeretur, quam ex priore vulnere moriturus fuerat, statuendum est utrumque eorum lege Aquilia teneri. 1. Idque est consequens auctoritati veterum, qui, cum a pluribus idem servus ita vulneratus esset, ut non appareret cuius ictu perisset, omnes lege Aquilia teneri iudicaverunt. 2. Aestimatio autem perempti non eadem in utriusque persona fiet : nam qui prior vulneravit, tantum praestabit, quanto in anno proximo homo plurimi fuerit repetitis ex die vulneris trecentum sexaginta quinque diebus, posterior in id tenebitur, quanti homo plurimi venire poterit in anno proximo, quo vita excessit, in quo pretium quoque hereditatis erit. Eiusdem ergo servi occisi nomine alius maiorem, alius minorem aestimationem praestabit, nec mirum, cum uterque eorum ex diversa causa et diversis temporibus occidisse hominem intellegatur. Quod si quis absurde a nobis haec constitui putaverit, cogitet longe absurdius constitui neutrum lege Aquilia teneri aut alterum potius, cum neque impunita maleficia esse oporteat nec facile constitui possit, uter potius lege teneatur. Multa autem iure civili contra rationem disputandi pro utilitate communi recepta esse innumerabilibus rebus probari potest : unum interim posuisse contentus ero. Cum plures trabem alienam furandi causa sustulerint, quam singuli ferre non possent, furti actione omnes teneri existimantur, quamvis subtili ratione dici possit neminem eorum teneri, quia neminem verum sit eam sustulisse.
52 [ Alfenus ], pr. Si ex plagis servus mortuus esset neque id medici inscienta aut domini neglegentia accidisset, recte de iniuria occiso eo agitur. 1. Tabernarius in semita noctu supra lapidem lucernam posuerat : quidam praeteriens eam sustulerat : tabernarius eum consecutus lucernam reposcebat et fugientem retinebat : ille flagello, quod in manu habebat, in quo dolor inerat, verberare tabernarium coeperat, ut se mitteret : ex eo maiore rixa facta tabernarius ei, qui lucernam sustulerat, oculum effoderat : consulebat, num damnum iniuria non videtur dedisse, quoniam prior flagello percussus esset. Respondi, nisi data opera effodisset oculum, non videri damnum iniuria fecisse, culpam enim penes eum, qui prior flagello percussit, residere : sed si ab eo non prior vapulasset, sed cum ei lucernam eripere vellet, rixatus esset, tabernarii culpa factum videri. 2. In clivo Capitolino duo plostra onusta mulae ducebant : prioris plostri muliones conversum plostrum sublevabant, quo facile mulae ducerent : inter superius plostrum cessim ire coepit et cum muliones, qui inter duo plostra fuerunt, e medio exissent, posterius plostrum a priore percussum retro redierat et puerum cuiusdam obtriverat : dominus pueri consulebat, cum quo se agere oporteret. Respondi in causa ius esse positum : nam ‘ eam ’ si muliones, qui superius plostrum sustinuissent, sua sponte se subduxissent et ideo factum esset, ut mulae plostrum retinere non possint atque onere ipso retraherentur, cum domino mularum nullam esse actionem, cum hominibus, qui conversum plostrum sustinuissent, lege Aquilia agi posse : nam nihilo minus eum damnum dare, qui quod sustineret mitteret sua voluntate, ut id aliquem feriret : veluti si quis asellum cum agitasset non retinuisset, aeque si quis ex manu telum aut aliud quid immisisset, damnum iniuria daret. Sed si mulae, quia aliquid reformidassent et muliones timore permoti, ne opprimerentur, plostrum reliquissent, cum hominibus actionem nullam esse, cum domino mularum esse. Quod si neque mulae neque homines in causa essent, sed mulae retinere onus nequissent aut cum coniterentur lapsae concidissent et ideo plostrum cessim redisset atque hi quo conversum fuisset onus sustinere nequissent, neque cum domino mularum neque cum hominibus esse actionem. Illud quidem certe, quoquo modo res se haberet, cum domino posteriorum mularum agi non posse, quoniam non sua sponte, sed percussae retro redissent. 3. Quidam boves vendidit ea lege, uti daret experiundos : postea dedit experiundos : emptoris servus in experiundo percussus ab altero bove cornu est : quaerebatur, num venditor emptori damnum praestare deberet. Respondi, si emptor boves emptos haberet, non debere praestare : sed si non haberet emptos, tum, si culpa hominis factum esset, ut a bove feriretur, non debere praestari, si vitio bovis, debere. 4. Cum pila complures luderent, quidam ex his servulum, cum pilam percipere conaretur, impulit, servus cecidit et crus fregit : quaerebatur, an dominus servuli lege Aquilia cum eo, cuius impulsu ceciderat, agere potest. Respondi non posse, cum casu magis quam culpa videretur factum.
53 [ Neratius ]. Boves alienos in angustum locum coegisti eoque effectum est, ut deicerentur : datur in te ad exemplum legis Aquiliae in factum actio.
54 [ Papinianus ]. Legis Aquiliae debitori competit actio, cum reus stipulandi ante moram promissum animal vulneravit : idem est et si occiderit animal. Quod si post moram promissoris qui stipulatus fuerat occidit, debitor quidem liberatur, lege autem Aquilia hoc casu non recte experietur : nam creditor ipse sibi potius quam alii iniuriam fecisse videtur.
55 [ Paulus ]. Stichum aut Pamphilum promisi Titio, cum Stichus esset decem milium, Pamphilus viginti : stipulator Stichum ante moram occidit : quaesitum est de actione legis Aquiliae. Respondi : cum viliorem occidisse proponitur, in hunc tractatum nihilum differt ab extraneo creditor. Quanti igitur fiet aestimatio, utrum decem milium, quanti fuit occisus, an quanti est, quem necesse habeo dare, id est quanti mea interest ? Et quid dicemus, si et Pamphilus decesserit sine mora ? Iam pretium stichi minuetur, quoniam liberatus est promissor ? Et sufficiet fuisse pluris cum occideretur vel intra annum. Hac quidem ratione etiam si post mortem Pamphili intra annum occidatur, pluris videbitur fuisse.
56 [ Paulus ]. Mulier si in rem viri damnum dederit, pro tenore legis Aquiliae convenitur.
57 [ Iavolenus ]. Equum tibi commodavi : in eo tu cum equitares et una complures equitarent, unus ex his irruit in equum teque deiecit et eo casu crura equi fracta sunt. Labeo negat tecum ullam actionem esse, sed si equitis culpa factum esset, cum equite : sane non cum equi domino agi posse. Verum puto.

     
Iustiniani Institutiones, IV, 3 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
     Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam.  cuius primo capite cautum est ut, si quis hominem alienum alienamve quadrupedem, quae pecudum numero sit, iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuit, tantum domino dare damnetur. 1. Quod autem non praecise de quadrupede, sed de ea tantum quae ‘ pecudum numero ’ est cavetur, eo pertinet, ut neque de feris bestiis neque de canibus cautum esse intellegamus, sed de his tantum quae proprie pasci dicuntur, quales sunt equi, muli, asini, boves, oves, caprae.  de suibus quoque idem placuit : nam et sues pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur:  sic denique et Homerus in Odyssea ait, sicut Aelius Marcianus in suis institutionibus refert :
 
δήεις τόν γε σύεσσι παρήμενον· αἱ δὲ νέμονται πὰρ Κόρακος πέτρῃ, ἐπί τε κρήνῃ Ἀρεθούσῃ [id est : invenies eum apud sues sedentem. hae vero pascuntur ad Coracis clivum et apud fontem Arethusam.]
 
     2. ‘ Iniuria ’ autem occidere intellegitur, qui nullo iure occidit.  itaque qui latronem occidit, non tenetur, utique si aliter periculum effugere non potest.  3. Ac ne is quidem hac lege tenetur, qui casu occidit, si modo culpa eius nulla invenitur:  nam alioquin non minus quam ex dolo ex culpa quisque hac lege tenetur.  4. Itaque si quis, dum iaculis ludit vel exercitatur, transeuntem servum tuum traiecerit, distinguitur.  nam si id a milite quidem in Campo, locove ubi solitum est exercitari, admissum est, nulla culpa eius intellegitur:  si alius tale quid admisit, culpae reus est.  idem iuris est de milite, si is in alio loco quam qui exercitandis militibus destinatus est, id admisit.  5. Item si putator ex arbore deiecto ramo servum tuum transeuntem occiderit, si prope viam publicam aut vicinalem id factum est neque praeclamavit, ut casus evitari possit, culpae reus est:  si praeclamavit neque ille curavit cavere, extra culpam est putator.  aeque extra culpam esse intellegitur, si seorsum a via forte vel in medio fundo caedebat, licet non praeclamavit, quia eo loco nulli extraneo ius fuerat versandi.  6. Praeterea si medicus, qui servum tuum secuit, dereliquerit curationem atque ob id mortuus fuerit servus, culpae reus est.  7. Imperitia quoque culpae adnumeratur, veluti si medicus ideo servum tuum occiderit, quod eum male secuerit aut perperam ei medicamentum dederit.  8. Impetu quoque mularum, quas mulio propter imperitiam retinere non potuerit, si servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est mulio.  sed et si propter infirmitatem retinere eas non potuerit, qui, cum alius firmior retinere potuisset, aeque culpae tenetur.  eadem placuerunt de eo quoque, cum equo veheretur, impetum eius aut propter infirmitatem aut propter imperitiam suam retinere non potuerit. 9. His autem verbis legis ‘ quanti id in eo anno plurimi fuerit ’ illa sententia exprimitur, ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus aut luscus aut mancus erit, occiderit, qui in eo anno integer aut pretiosus fuerit, non tanti teneatur quanti is hodie erit, sed quanti in eo anno plurimi fuerit.  qua ratione creditum est, poenalem esse huius legis actionem, quia non solum tanti quisque obligatur quantum damni dederit, sed aliquando longe pluris:  ideoque constat, in heredem eam actionem non transire, quae transitura fuisset si ultra damnum numquam lis aestimaretur.  10. Illud non ex verbis legis, sed ex interpretatione placuit, non solum perempti corporis aestimationem habendam esse, secundum ea quae diximus, sed eo amplius quidquid praeterea, perempto eo corpore, damni vobis adlatum fuerit, veluti si servum tuum heredem ab aliquo institutum ante quis occiderit quam is iussu tuo adiret:  nam hereditatis quoque amissae rationem esse habendam constat.  item si ex pari mularum unam vel ex quadriga equorum unum occiderit, vel ex comoedis unus servus fuerit occisus:  non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius id quoque computatur, quanto depretiati sunt qui supersunt.  11. Liberum est autem ei, cuius servus fuerit occisus, et privato iudicio legis Aquiliae damnum persequi et capitalis criminis eum reum facere.
     12. Caput secundum legis Aquiliae in usu non est. 13. Capite tertio de omni cetero damno cavetur.  Itaque si quis servum, vel eam quadrupedem quae pecudum numero est, vulneraverit, sive eam quadrupedem quae pecudum numero non est, veluti canem aut feram bestiam, vulneraverit aut occiderit, hoc capite actio constituitur.  in ceteris quoque omnibus animalibus, item in omnibus rebus quae anima carent, damnum iniuria datum hac parte vindicatur.  si quid enim ustum aut ruptum aut fractum fuerit, actio ex hoc capite constituitur:  quamquam potuerit sola rupti appellatio in omnes istas causas sufficere: ‘ ruptum ’ enim intellegitur quoquo modo corruptum.  unde non solum usta aut fracta, sed etiam scissa et collisa et effusa et quoquo modo perempta atque deteriora facta hoc verbo continentur:  denique responsum est, si quis in alienum vinum aut oleum id immiserit quo naturalis bonitas vini vel olei corrumperetur, ex hac parte legis eum teneri.  14. Illud palam est, sicut ex primo capite ita demum quisque tenetur, si dolo aut culpa eius homo aut quadrupes occisus occisave fuerit, ita ex hoc capite ex dolo aut culpa de cetero damno quemque teneri.  hoc tamen capite non quanti in eo anuo, sed quanti in diebus triginta proximus res fuerit, obligatur is qui damnum dederit.  15. Ac ne ‘ plurimi ’ quidem verbum adicitur. sed Sabino recte placuit, perinde habendam aestimationem ac si etiam hac parte ‘ plurimi ’ verbum adiectum fuisset:  nam plebem Romanam, quae Aquilio tribuno rogante hanc legem tulit, contentam fuisse, quod prima parte eo verbo usa est.
     16. Ceterum placuit, ita demum ex hac lege actionem esse, si quis praecipue corpore suo damnum dederit.  ideoque in eum qui alio modo damnum dederit, utiles actiones dari solent:  veluti si quis hominem alienum aut pecus ita incluserit ut fame necaretur, aut iumentum tam vehementer egerit ut rumperetur, aut pecus in tantum exagitaverit ut praecipitaretur, aut si quis alieno servo persuaserit ut in arborem ascenderet vel in puteum descenderet, et is ascendendo vel descendendo aut mortuus fuerit aut aliqua parte corporis laesus erit, utilis in eum actio datur.  sed si quis alienum servum de ponte aut ripa in flumen deiecerit et is suffocatus fuerit, eo quod proiecerit corpore suo damnum dedisse non difficiliter intellegi poterit ideoque ipsa lege Aquilia tenetur.  sed si non corpore damnum fuerit datum neque corpus laesum fuerit, sed alio modo damnum alicui contigit, cum non sufficit neque directa neque utilis Aquilia, placuit eum qui obnoxius fuerit in factum actione teneri:  veluti si quis, misericordia ductus, alienum servum compeditum solverit, ut fugeret.

 
Gai Institutiones, III ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ).
 

 
     210 Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam, cuius primo capite cautum est, ut si quis hominem alienum alienamue quadrupedem, quae pecudum numero sit, iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuerit, tantum domino dare damnetur. 211 Iniuria autem occidere intellegitur, cuius dolo aut culpa id acciderit, nec ulla alia lege damnum, quod sine iniuria datur, reprehenditur; itaque inpunitus est, qui sine culpa et dolo malo casu quodam damnum committit. 212 Nec solum corpus in actione huius legis aestimatur; sed sane si seruo occiso plus dominus capiat damni, quam pretium serui sit, id quoque aestimatur, uelut si seruus meus ab aliquo heres institutus, antequam iussu meo hereditatem cerneret, occisus fuerit; non enim tantum ipsius pretium aestimatur, sed et hereditatis amissae quantitas. item si ex gemellis uel ex comoedis uel ex symphoniacis unus occisus fuerit, non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius id quoque conputatur, quod ceteri, qui supersunt, depretiati sunt. idem iuris est etiam, si ex pari mularum unam uel etiam ex quadrigis equorum unum occiderit. 213 Cuius autem seruus occisus est, is liberum arbitrium habet uel capitali crimine reum facere eum, qui occiderit, uel hac lege damnum persequi. 214 Quod autem adiectum est in hac lege ‘ quanti in eo anno plurimi ea res fuerit, ’ illud efficit, si clodum puta aut luscum seruum occiderit, qui in eo anno integer fuerit, ut non quanti clodus aut luscus, sed quanti integer fuerit, aestimatio fiat; quo fit, ut quis plus interdum consequatur, quam ei damnum datum est.
     215 Capite secundo aduersus adstipulatorem, qui pecuniam in fraudem stipulatoris acceptam fecerit, quanti ea res est, tanti actio constituitur. 216 Qua et ipsa parte legis damni nomine actionem introduci manifestum est; sed id caueri non fuit necessarium, cum actio mandati ad eam rem sufficeret; nisi quod ea lege aduersus infitiantem in duplum agitur.
     217 Capite tertio de omni cetero damno cauetur. itaque si quis seruum uel eam quadrupedem, quae pecudum numero est, uulnerauerit siue eam quadrupedem, quae pecudum numero non est, uelut canem, aut feram bestiam, uelut ursum, leonem, uulnerauerit uel occiderit, hoc capite actio constituitur. in ceteris quoque animalibus, item in omnibus rebus, quae anima carent, damnum iniuria datum hac parte uindicatur. si quid enim ustum aut ruptum aut fractum fuerit, actio hoc capite constituitur, quamquam potuerit sola rupti appellatio in omnes istas causas sufficere; ruptum enim intellegitur, quod quoquo modo corruptum est; unde non solum usta aut rupta aut fracta, sed etiam scissa et collisa et effusa et quoquo modo uitiata aut perempta atque deteriora facta hoc uerbo continentur. 218 Hoc tamen capite non quanti in eo anno, sed quanti in diebus XXX proxumis ea res fuerit, damnatur is, qui damnum dederit. ac ne 'plurimi' quidem uerbum adicitur; et ideo quidam putauerunt liberum esse iudici ad id tempus ex diebus XXX aestimationem redigere, quo plurimi res fuit, uel ad id, quo minoris fuit. sed Sabino placuit proinde habendum ac si etiam hac parte 'plurimi' uerbum adiectum esset; nam legis latorem contentum fuisse, quod prima parte eo uerbo usus esset. 219 Ceterum etiam placuit ita demum ex ista lege actionem esse, si quis corpore suo damnum dederit, ideoque alio modo damno dato utiles actiones dantur, uelut si quis alienum hominem aut pecudem incluserit et fame necauerit, aut iumentum tam uehementer egerit, ut rumperetur; item si quis alieno seruo persuaserit, ut in arborem ascenderet uel in puteum descenderet, et is ascendendo aut descendendo ceciderit et aut mortuus fuerit aut aliqua parte corporis laesus sit. item contra si quis alienum seruum de ponte aut ripa in flumen proiecerit et is suffocatus fuerit, hic quoque corpore suo damnum dedisse eo, quod proiecerit, non difficiliter intellegi potest.

 
Collatio, XII ( Girard & Senn, Paris, 1967 ).
 

 
     VII. 1. ULPIANUS libro XVIII ad edictum, sub titulo si fatebitur iniuria occisum esse in simplum et cum diceret :
     Item si insulam meam adusseris vel incenderis, Aquiliae actionem habebo, idemque est, et si arbustum meum vel villam meam. 2. Quod si dolo quis insulam exusserit, etiam capitis poena plectitur, quasi incendiarius. 3. Item si quis insulam voluerit exurere et ignis etiam ad vicini insulam pervenerit, Aquilia tenebitur lege vicino etiam, non minus inquilinis ob res eorum exustas, et ita Labeo libro XV responsorum refert. 4. Sed si stipulam in agro tuo incenderis ignisque evagatus ad praedium vicini pervenerit et illud exusserit, Aquilia lex locum habeat an in factum actio sit, fuit quaestio. 5. Sed plerisque Aquilia lex locum habere non videtur, et ita Celsus libro XXXVII digestorum scribit. Ait enim ‘si stipulam incendentis ignis effugit, Aquilia lege eum non teneri, sed in factum agendum, quia non principaliter hic exussit, sed dum aliud egit, sic ignis processit’. 6. Cuius sententia et rescripto divi Severi conprobata est in haec verba : ‘Profitere propter ignem, qui pabuli gratia factus culpa servorum Veturiae Astiliae evagatus agrum tuum, ut proponis, depopulatus est, ad exemplum legis Aquiliae noxali iudicio actura : si litis aestimatio permittitur, iudicium consistere potest’. Videlicet non est visa Aquilia sufficere. 7. Si forte servus, qui idem conductor est, coloni ad fornacem obdormisset et villa fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conventum praestare debere, si neglegens in elegendis ministeriis fuit. Ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenetur ? Namque qui non custodit, nihil fecit : qui recte ignem subiecit, non peccavit : quemadmodum si hominem medicus recte secuerit, sed neglegenter vel ipse vel alius curaverit, Aquilia cessat. Quid ergo est ? Et hic puto ad exemplum Aquiliae dandam actionem tam in eum qui ad fornacem obdormivit vel neglegenter custodit, quam in medicum qui neglegenter curavit, sive homo periit sive debilitatus est. Nec quisquam dixerit in eo qui obdormivit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet vel ignem extinguere vel ita munire, ut non evagaretur. 8. Item libro VI ex Vibiano relatum est : si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria teneris ? Et ait Proculus agi non posse Aquilia lege, quia nec cum eo qui focum haberet : et ideo aequius putat in factum actionem dandam. Sed non proponit exustum parietem. Sane enim quaeri potest, si nondum mihi damnum dederis et ita ignem habeas, ut metuam ne mihi des, an aequum sit me interim actionem, id est in factum inpetrare ? Fortassis enim de hoc senserit Proculus. Nisi quis dixerit damni non facti sufficere cautionem. 9. Sed et si qui servi inquilini insulam exusserint, libro X Urseius refert Sabinum respondisse lege Aquilia servorum nomine dominum noxali iudicio conveniendum : ex locato autem dominum teneri negat. Proculus autem respondit, cum coloni servi villam exusserint, colonum vel ex locato vel lege Aquilia teneri, ita ut colonus servos posset noxae dedere et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. 10. Item Celsus libro XXVII digestorum scribit : si, cum apes meae ad tuas advolassent, tu eas exusseris, quosdam negare conpetere legis Aquiliae actionem, inter quos et Proculum, quasi apes domini mei non fuerint. Sed id falsum esse Celsus ait, cum apes revenire soleant et fructui mihi sint. Sed Proculus eo movetur, quod nec mansuetae nec ita clausae fuerint. Ipse autem Celsus ait nihil inter has et columbas interesse, quae, si manum refugiunt, domi tamen fugiunt.
 

 
►  Bibliography
 
 
Pernice, Zur Lehre von den Sachbeschädigungen nach römischem Recht, Weimar, 1867, pp. 11-20 ; Castellari, Archivio giuridico, 22, 1879, pp. 305-433 ; Grüber, The Roman law of damage to property being a commentary on the title of the digest Ad legem Aquiliam (IX. 2)..., Oxford, 1886 ; Pacchioni, Law Quarterly Review, 4, 1888, pp. 178-184 ; Ferrini, RISG, 12, 1891, pp. 161-189 = Opere, 5, pp. 191-219 ; Thur, Zur Schätzung des Schadens in der Lex Aquilia, Basel, 1892 ; Karlowa, Römische Rechtsgeschichte, II, Leipzig, 1901, p. 794 ; Huvelin, Mél. Appleton, Lyon, 1903, pp. 131 ss. ; Mommsen, Le droit pénal romain, III, Paris, 1907, p. 146 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 45-46, n. 2 ; Rotondi, Leges publicae populi Romani, Milano, 1912, pp. 241-242 ; Jolowicz, Law Quarterly Review, 38, 1922, pp. 220-230 ; Lenel, Das Edictum perpetuum, 3rd ed, Leipzig, 1927, pp. 198-205 ; Thayer, Lex Aquilia, Cambridge, 1929 ; Lenel, ZSS, 52, 1932, p. 575 ; Dumont, RHD, 12, 1933, p. 790 ; Paoli, Lis infitiando crescit in duplum, Paris, 1933, pp. 84-134 and 222-223 ; Arno, St. Riccobono, II, Palermo, 1936, pp. 171 ss. ; Daube, Law Quarterly Review, 52, 1936, pp. 253-268 = Collected Studies in Roman Law, Frankfurt am Main, 1991, pp. 3-18 ; de Visscher, Bull. Acad. royale de Belgique, 1945, p. 165 ; Monier, Manuel élémentaire de droit romain, I, 6th ed., Paris, 1947, p. 356 ; Daube, St. Solazzi, Napoli, 1948, pp. 93-156 = Collected Studies, pp. 279-339 ; Mazeaud, Traité de la responsabilité civile, I, Paris, 1948, n. 19-32 ; Albanese, AUPA, 21, 1950, pp. 5-349 ; Beinart, St. Arangio-Ruiz, I, Napoli, 1953, pp. 279 ss. ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 244, 251 and 831 ; Monier, Manuel de droit romain : Les obligations, 5th ed., Paris, 1954, pp. 23, 39, 55-62, 74, 266 and 272 ; Perrin, St. Francisci, IV, Milano, 1956, pp. 263 ss. ; Pringsheim, Mél. Lévy-Bruhl, Paris, 1959, pp. 233 ss. ; Albanese, Novissimo Digesto Italiano, 5, 1960, pp. 110 ss. ; Kelly, Law Quarterly Review, 80, 1964, pp. 73-83 ; Pugsley, Revue d'Histoire du Droit de Groningue, Bruxelles-La Haye, 1968, pp. 371-386 ; Ourliac & de Malafosse, Histoire du droit privé, I, 2nd ed., Paris, 1969, pp. 392-395 ; von Lübtow, Untersuchungen zur Lex Aquilia de damno iniuria dato, Berlin, 1971 ; MacCormack, SDHI, 41, 1975, p. 46 ; Giffard & Villers, Droit romain et ancien droit français : Les obligations, 4th ed., Paris, 1976, pp. 230-231 and 250 ss. ; Ankum, Mél. Ellul, Paris, 1983, pp. 171-183 ; Crook, Ath, 72, 1984, pp. 67-77 ; Nörr, Iuris Professio : Festgabe für Max Kaser zum 80. Geburtstag, Wien-Köln-Graz, 1986, pp. 211-219 ; Feenstra, Mél. Wubbe, Fribourg, 1993, pp. 141-160 ; Lévy, Histoire des obligations, Paris, 1995, pp. 140-143 ; Crawford et al., Roman Statutes, II, London, 1996, pp. 723-726, n. 41 ; de Robertis, Damnum iniuria datum : Trattazione sulla responsabilità extra-contrattuale nel diritto romano con particolare riguardo alla lex Aquilia de damno, Bari, 2000 ; Gaudemet, Droit privé romain, 2nd ed., Paris, 2000, pp. 282-283 ; Lévy & Castaldo, Histoire du droit civil, Paris, 2002, pp. 888-890 ; Macías Castillo, El daño causado por el ruido y otras inmisiones, Madrid, 2004, p. 38 ; Deroussin, Histoire du droit des obligations, Paris, 2007, pp. 671-694 ; Corbino, Il danno qualificato e la lex Aquilia, 2nd ed., Padova, 2008 ; Heirbaut, Rousseau & Wijffels, Histoire du droit et de la justice, Louvain, 2009, pp. 166-167 and 170.
 


Traduction française