LEX APULEIA DE MAIESTATE
     
( 103 BC )


     
 Cicero, De or., II ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
25. (107) Iam quid uocetur, quaeritur, cum quo uerbo quid appellandum sit, contenditur ; ut mihi ipsi cum hoc Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio ; pleraque enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo uerbo lege Appuleia tota illa causa pendebat.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

49. (201) ... Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum uidebatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem explicarem, perquam breuiter perstrinxi atque attigi ...
 

  
►  
Link : Cicero, De or., II.
  


Traduction française