LEX ANTONIA DE TERMESSIBUS
  
Antonian law concerning Termessus Maior in Pisidia
   
( 72 or 68 BC )
 

 
( M. H. Crawford et al., Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 331-340, n. 19 ).
 

 
Tablet 1
 

 
1  I  de  Termesi(bus)  Pisid(is)  Mai(oribus).  vacat/ C. Antonius M.f. Cn. Corne[lius ---]/ C. Fundanius C.f. tr(ibuni) pl(ebis) de s(enatus) s(ententia) plebem v [---]/ vacat preimus sciuit. vacat/
Col. I
quei Thermeses Maiores Peisidae fuerunt, queique/ eorum legibus Thermesium Maior<u>m Pisidarum/ ante k(alendas) April(es), quae fuerunt L. Gellio Cn. Lentulo co(n)s(ulibus),/ Thermeses Maiores Pisidae factei sunt, queique/ ab v ieis prognati sunt erunt, iei omnes/ postereique eorum Thermeses Maiores Peisidae/ leiberi amicei socieique populi Romani sunto,/
8  eique legibus sueis ita utunto, itaque ieis/ omnibus sueis legibus Thermensis Maioribus/ Pisideis utei liceto, quod aduorsus hanc legem/ non fiat. vacat/ quei agrei quae loca aedificia publica preiuataue/ Thermensium Maiorum Pisidarum intra fineis/ eorum sunt fueruntue L. Marcio Sex. Iulio co(n)s(ulibus),/ quaeque insulae eorum sunt fueruntue ieis/
16  consolibus, quei supra scriptei sunt, quodque/ earum rerum ieis consulibus iei habuerunt/ possederunt usei fructeiue sunt, quae de ieis rebus/ locata non sun[t ante hanc legem rogatam] quaeque/ de ieis rebus, [quom antehac locata sint, post]hac ne/ locentur [cautum est in locatione q]uae facta/ est e[x] l[ege Ciliciae locandae dicta (?), e]a omnia/ Ther[meses Maiores Pisidae habean]t possideant/
24  ieisque [omnibus iei utantur fr]uantur/ ita, utei ant[e bellum Mitridatis, quod p]reimum/ fuit, habueru[nt possederunt usei fruct]ei v ue sunt./ quae Thermensorum Maiorum Pisidarum publica/ preiuataue praeter loca agros aedificia sunt/ fueruntue ante bellum Mitridatis, quod preimum/ factum est, quodque earum rerum iei antea/ habuerunt possederunt usei fructeiue sunt,/
32  quod eius ipsei sua uoluntate ab se non abalienarunt,/ ea omnia Termensium Maiorum Pisidarum, uti sunt/ fuerunt, ita sunto, itemque ieis ea omnia/ habere possidere uutei frueique liceto. vacat/ quos Thermenses Maiores Pisidae leiberos seruosue/
Col. II
1  bello  Mitridatis ameiserunt, magistratus pr[oue]/ magistratu, quoia de ea re iuris dictio erit, qu[oque]/ de ea re in ious aditum erit, ita de ea re ious/ deicunto iudicia recuperationes danto, utei ie[i]/ eos recuperare possint. vacat/ nei quis magistratus proue magistratu legatus ne[u]/ quis alius meilites in oppidum Thermesum Maiorum/
8  Pisidarum agrumue Thermensium Maiorum/ Pisidarum hiemandi caussa introducito, neiue/ facito, quo quis eo meilites introducat quoue ibei/ meilites hiement, nisei senatus nominatim, utei Thermesum/ Maiorum Pisidarum in hibernacula meilites/ deducantur, decreuerit; neu quis magistratus/ proue magistratu legatus neu quis alius facito/ neiue inperato, quo quid magis iei dent praebeant/
16  ab  ieisue auferatur, nisei quod e<o>s ex lege Porcia/ dare praebere oportet oportebit. vacat/ quae leges quodque ious quaeque consuetudo L. Marcio/ Sex. Iulio co(n)s(ulibus) inter ciueis Romanos et Termenses/ Maiores Pisidas fuit, eaedem leges eidemque ious/ eademque consuetudo inter ceiues Romanos et/ Termenses Maiores Pisidas esto; quodque quibusque/ in rebus loceis agreis aedificieis oppideis iouris/
24  Termensium Maiorum Pisidarum ieis consulibus,/ quei supra scriptei sunt, fuit, quod eius praeter/ loca agros aedificia ipsei sua uoluntate ab se non/ abalienarunt, idem in eisdem rebus loceis agreis/ aedificieis oppideis Termensium Maiorum Pisidarum/ ious esto; et quo minus ea, quae in hoc capite scripta/ sunt, ita sint fiant, eius hac lege nihilum rogatur./ quam legem portorieis terrestribus maritumeisque/
32  Termenses Maiores P{h}isidae capiundeis intra suos/ fineis deixserint, ea lex ieis portorieis capiundeis/ esto, dum nei quid portori ab ieis capiatur, quei publica/ populi Romani uectigalia redempta habebunt; quos/ per eorum fineis publicanei ex eo uectigali transportabunt [---]
 

 
►  Bibliography
 
 
Orthographiae ratio ab Aldo Manutio P. f. collecta, 2nd ed., Venezia, 1566, pp. 406-411 ; Sigonio, De antiquo iure provinciarum, Venezia, 1567-8, pp. 64-65 ; Sigonio, De antiquo iure populi Romani, Bologna, 1574, pp. 317-318 ; Brisson, De formulis, Paris, 1583, pp. 168-169 ; Orsini in Agustín, De Legibus et Senatus Consultis, Roma, 1583, pp. 51-52 ;  de Smet, Inscriptionum antiquarum quae passim per Europam liber, Leiden, 1588, f. XVI ; Gruter, Inscriptionum Romanarum Corpus absolutissimum, Heidelberg, 1602, pp. 500-501
 ; Muratori, Novus thesaurus veterum inscriptionum..., II, Milano, 1740, p. 582 ; Dirksen, Versuche zur Kritik und Auslegung der Quellen des römischen Rechts, Leipzig, 1823, pp. 137-202 ; Göttling, Funfzehn römische Urkunden auf Erz und Stein nach den Originalen neu verglichen und herausgegeben, Halle, 1845, pp. 12-19 ; CIL I1 (1863), n. 204 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 38 ; Bormann, Fest. Hirschfeld, Berlin, 1903, pp. 434-439 ; Mommsen, GS, III (1907), p. 27 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 92-95, n. 14 ; CIL I2 (1918), n. 589 ; Heberdey, Anz. Ak. Wiss. Wien, 68, 1931, pp. 21 ss. ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 68 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 135-137, n. 11 ; Taylor, Caesar's early career, Ph., 1941, p. 121 ; Magie, Roman Rule in Asia Minor, II, Princeton, 1950, p. 1176, n. 34 ; Broughton, The Magistrates of the Roman Republic, II, New York, 1952, p. 141 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 374 ; Tibiletti, Dizionario Epigrafico di Antichità romane, IV, Roma, 1957, s.v. Lex, c. 710 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 74-76, n. 79 ; Syme, JRS, 53, 1963, p. 57 ; Béranger, Mél. Piganiol, II, Paris, 1966, p. 723 ; Sherwin White, JRS, 66, 1976, pp. 1-14 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 144-147, n. 12 ; Sherk, Rome and the Greek East to the Death of Augustus, Cambridge, 1984, pp. 89-92, n. 72 ; Ferrary, Ath, 73, 1985, pp. 419-457 ; AE 1990, n. 21 ; Waelkens, Sagalassos I : first general report on the survey (1986-1989) and excavations (1990-1991), Leuven, 1993, p. 18 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 331-340, n. 19 ; Naco del Hoyo, Dialogues d'histoire ancienne, 27, 2001, p. 73 ; Dupraz in Bodelot, Eléments "asyntaxiques" ou hors structure dans l'énoncé latin : Actes du colloque international de Clermont-Ferrand (2005), Clermont-Ferrand, 2007, pp. 215-216 ; Tarpin in Cabouret-Laurioux & Roman, Rome et l'Occident : du 11e s. av. J.-C. au 11e s. apr. J.-C. (Colloque de la SOPHAU, Lyon 2009), Toulouse, 2009, p. 137.
 
 
►  Source : Bronze tablet found in Rome between 1513 and 1528 ( Mus. Naz. di Napoli, Inv. 2638 ).
 


 English translation