ROGATIO
AEMILIA FABIA AGRARIA ( 464 BC ) |
Livius, III, 1 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Antio
capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius
qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. 2. Iam
priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor ; itaque
secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant,
et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule
obtineri posse rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia sua.
3. Possessores et magna pars patrum,
tribuniciis se iactare actionibus principem ciuitatis et largiendo de
alieno popularem fieri querentes, totius inuidiam rei a tribunis in
consulem auerterant. 4. Atrox certamen
aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset :
T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum
a Volscis esse ; 5. Antium, opportunam
et maritimam urbem, coloniam deduci posse ; ita sine querellis
possessorum plebem in agros ituram, ciuitatem in concordia fore. 6. Haec
sententia accepta est. Triumuiros agro dando creat T. Quinctium
A. Verginium P. Furium ; iussi nomina dare qui agrum
accipere uellent. 7. Fecit statim, ut
fit, fastidium copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum
coloni Volsci adderentur ; cetera multitudo poscere Romae agrum
malle quam alibi accipere. |
|