LEX ACILIA REPETUNDARUM
   
Law on the right to recovery of property officially extorted
   
( 123-122 BC )
 

 
Cicero, Verr. II, 1 ( Nisard, Paris, 1840 ).
 

 
9. (26) ... ‘ Adimo enim comperendinatum ’ : quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur — quod aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. Nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune est ; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. Verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus ; antea uel iudicari primo poterat uel amplius pronuntiari. Utram igitur putas legem molliorem ? Opinor, illam ueterem, qua uel cito absolui uel tarde condemnari licebat. Ego tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu conuinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. Accusabo ; respondebis ; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.
 

 
Cicero, Verr. I, 1 ( Nisard, Paris, 1840 ).
 

 
17. ... Cogita qui sis, quo loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis, debeas : fac tibi paternae legis {Aciliae} ueniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundiis optimis iudiciis seuerissimisque iudicibus usus est.
 

 Traduction française