LEX
PUBLILIA VOLERONIS DE TRIBUNIS PLEBIS ( 471 BC ) |
Livius, II ( Nisard, Paris, 1864 ). |
56. (1) Voleronem
amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum,
qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. (2) Contraque
omnium opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum
tribunatum credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne
uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebei
magistratus tributis comitiis fierent. (3) Haud
parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae
patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos uellent,
tribunos auferret. (4) Huic actioni gratissimae
plebi cum summa ui resisterent patres, nec, quae una uis ad resistendum
erat, ut intercederet aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut
principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus
in annum extrahitur. (5) Plebs Voleronem
tribunum reficit ; patres, ad ultimum dimicationis rati rem uenturam,
Ap. Claudium, Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum
infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctius datur.
(6) Principio statim anni nihil prius
quam de lege agebatur. Sed ut inuentor legis Volero, sic Laetorius,
collega eius, auctor cum recentior, tum acrior erat. (7) Ferocem
faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior
erat. Is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione
abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae
ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, (8) cum
a patribus non consulem, sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem
creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat
libertati animoque. (9) Itaque deficiente
oratione "Quando quidem non tam facile loquor" inquit, "Quirites,
quam, quod locutus sum, praesto, crastino die adeste. Ego hic aut in
conspectu uestro moriar aut perferam legem". (10) Occupant
tribuni templum postero die ; consules nobilitasque ad inpediendam
legem in contione consistunt. Submoueri Laetorius iubet, praeterquam
qui suffragium ineant. (11) Adulescentes
nobiles stabant nihil cedentes uiatori. Tum ex his prendi quosdam Laetorius
iubet. Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium ;
(12) non enim populi, sed plebis eum
magistratum esse ; nec illum ipsum submouere pro imperio posse
more maiorum, quia ita dicatur "Si uobis uidetur, discedite, Quirites".
Facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. (13) Ardens
igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad
tribunum, priuatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu ;
(14) uiolatusque esset tribunus, ni et
contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus
hominum in forum, ex tota urbe concitatae multitudinis, fieret. Sustinebat
tamen Appius pertinacia tantam tempestatem ; (15) certatumque
haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus
negotio dato, ut collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent,
ipse nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos,
ut concilium dimitterent ; darent irae spatium : (16) non
uim suam illis tempus adempturum, sed consilium uiribus additurum, et
patres in populi et consulem in patrum fore potestate.
57. (1) Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. (2) Dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. Vbi cum timor atque ira in uicem sententias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum auocabantur eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset. (3) Ab Appio petitur, ut tantam consularem maiestatem esse uellet, quanta esse in concordi ciuitate posset. Dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio ; distractam laceratamque rem publicam ; magis quorum in manu sit, quam ut incolumis sit, quaeri. (4) Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli deesse ; grauiores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae sint. Victus tamen patrum consensu quieuit. Lex silentio perfertur. 58. (1) Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. Numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. (2) Nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Mecilium. |
|