Impp.
Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Baccho. Lex Visellia
libertinae condicionis homines persequitur, si ea quae ingenuorum sunt
circa honores et dignitates ausi fuerint attemptare vel decurionatum
adripere, nisi iure aureorum anulorum impetrato a principe sustentantur.
Tunc enim quoad vivunt imaginem, non statum ingenuitatis obtinent et
sine periculo ingenuorum etiam officia peragunt publica. 1. Qui
autem libertinus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam
lege Visellia criminaliter poterit perurgueri : in curiam autem
se immiscens damno quidem cum infamia adficitur : muneribus vero
personalibus in patria patroni, quae congruunt huiusmodi hominibus,
singulos pro viribus adstrictos esse non dubium est. PP. II id.
Febr. Antiochiae CC. conss. |