LEX MUNICIPII FLAVII VILLONENSIS
  
Municipal charter of Villonensis
  
Sometimes confused with the Lex municipii Flavii Basiliponensis
  
( AD 81-96 )
 

 
J. González Fernández, CILA, II, 4, n. 1206 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
  

 
[64] [R(ubrica) de obligatione praedum et praediorum cognitorum]/[que] / [quicu]mque in m[unicipio Flavio Villonensi in com]/[m]une munici[pum eius municipi(i) praedes facti sunt] / [eru]nt quaeque p[raedia accepta sunt erunt quique] / [eoru]m praedio[rum cognitores facti sunt erunt ii] / [omne]s et quae c[uiusque eorum tum erunt cum praedes] / [cognito]r{um}ve f[actus est erit quaeque postea esse] / [cum ii obligati essent coeperunt coeperint qui eorum] / [soluti liberatique non sunt non erunt aut non s(ine) d(olo) m(alo)] / [sunt erunt eaque omnia quae eorum soluta liberataq(ue)] / [non sunt non erunt aut non s(ine) d(olo) m(alo) sunt erunt in] / [commune municipum eius municipi(i) item obligati obli]/[gataque sunto u]t ii ea{e}ve populo R(omano) [obligati obligata(v)e es]/[sent si aput e]os qui Romae aerario praeess[ent ii prae]/[des iique cognitores] facti eaque praedia subd[ita subsig]/[nata obligatave esse]nt eosque praedes eaque [praedia] / [eosque cognitores si qui]t eorum in qua(e) cognit[ores fac]/[ti erunt ita non erit q]ui quae{q}ve soluti libe[rati] / [soluta liberataque non sunt] non erunt aut n[on sine] / [d(olo) m(alo) sunt erunt duumviris qui ibi] i(ure) d(icundo) praeerunt a[mbo]bu[s alterive] / [eorum ex decurionum conscriptorumve decreto quod] / [decretum cum eorum partes tertiae non minus quam] / [duae adessent factum erit vendere legemque eis venden]/[dis dicere ius potestasque esto dum eam legem is rebus] / [vendendis dicant quam legem eos qui Romae aerario prae]/[(e)runt e lege praediatoria praedibus praedi(i)sque vendendis] / [dicere oportet aut si lege praediatoria emptorem non in]/[venerint quam legem in vaquum vendendis dicere] / oporteret et dum ita] legem dicant uti pecunia{m} / [in foro municipi(i) Flavi] Vollonensis sufferatur / [luatur solvatur quaeque] lex ita dicta erit iusta / [rataque esto] / [65] [R(ubrica) ut ius dicatur e lege dict]a praedibus et praedi(i)s vendend(is)] / [quos praedes quaeque praedia quos]que cognitores IIvir(i) / [municipi(i) Flavi Villonensis hac lege] vendiderint de iis / [quicumque i(ure) d(icundo) prae(e)rit ad   quem   d(e)   e(a)   r(e)   i]n   ius   aditum erit ita / [ius dicito iudiciaque dato uti ei{us} qu]i eos praedes cogn[i]/[tores   ea   praedia   mercati   erunt   praed]es soc{c}ii h[eredesque] / [eorum iique ad quos eae res per]tinebunt {ii} de i(i)s rebu[s age]/re easque r[es petere perseq]uique recte possint / [66] R(ubrica) de mu[lta quae dicta eri]t / multas in eo [municipio ab II]viris praefectove dictas [item] / ab aedilibu[s quas aediles   di]xisse   se   aput   IIvir(os) ambo al[terum]/ve ex iis [professi erunt II]mvir(i) qui i(ure) d(icundo) p(raeerunt) in tabulas co[m]/mun[es municipum eius] / municipi(i) referri iube(n)to si / [is cui ea multa dicta e]rit aut nomine eius alius / [postulabit ut de ea ad decurio]nes conscriptosve / [referatur de ea decurionum c]onscriptorumve iu/[dicium esto quaeque multae non] erunt iniustae de/[curionibus conscriptisve(!) iudicat]ae eas multas IIvir(i) / [in publicum municipum eius municipi(i) redigunto] / [67] [R(ubrica) de pecunia communi municipum deque rationibus] / [eorumdem] / [at quem pecunia communis municipum eius municipi(i) pervenerit] / heresve eius isve at quem ea res pertinebit in diebus] XXX / p[roximis quibus ea pecunia   ad   eum perveneri]t in pu/[blicum municipum eiu]s municipi(i) eam r[ef]erto{r} / [quique rationes c]om[mu]nes negotiumve quot com/[mune municipum] ei{i}us municipi(i) gesserit trac/[taverit is heresve] ei{s}us isve ad quem ea [res] pertine/[bit in diebus XXX pro]xumis quibus ea [negotia] easve / [rationes gerere] tractare desierit [quibusque d]ecurio/[nes conscriptive] habebuntur rat[iones edito red]dito/[que decurion]ibus     conscriptis[ve   cuive   de   i(i)s   acci]/[piendis   cogn]oscendis   ex   decr[eto   decurionum con]/[script]orumve   quod   dec[retum   factum   erit cum] / [eor]um partes non [minus quam duae tertiae] / [ad]essent negot[ium datum erit per quem ste]/[te]rit quo m[inus ita pecunia redigeretur re]/[ferretur quove minus it]a ratione[s redderentur is {per} / {[que]m steterit quo m[inus] rationes red[derentur quove mi]}/{[nus] pecunia rediger[etur] referretur} [heresque eius isque] / [at q]uem e(a) r(es) qua de agi[tur] pertinebit   [quanti   ea   res   erit]   / [tan]tum   et alterum [tant]um muni[cipibus eiu]s m[unici]/[pi(i) d(are)] d(amnas)   e(sto)   ei/{i}us[que pec]uniae de[que ea pe]cunia m[u]/[nici]pum mun[icipi(i) Flavi] Villone[nsis q]ui   volet   cu[ique   per]   / [ha(n)c   lege(m)   li]cebit   [actio petitio p]ersecu[tio es]to / [68] [R(ubrica) de con]sti[tuendis patronis causae] cum rationes / [reddentur] / [cum ita rationes reddentur du(u)mvir qui decuri]ones conscri/ptos[ve habebit ad decuriones conscri]ptosve refer/to{r} quo[s placeat publicam causam agere] iique de/curion[es conscriptive per tabellam iurati] de ea / re decer[nunto tum cum eorum partes non] m[i]/nus qu[am duae tertiae aderunt ita ut tres quos plu]rumi / [per tabellam legerint causam publicam]   / [aga]nt   i[ique   qui   ita   lecti   erunt   tempus   ab decurioni]/[bus] co[nscriptisve quo causam cognos]/[cant actionemque suam ordinent postulanto eo]/[que tempore quod is datum erit transacto] eam / [causam uti quod recte factum esse volent a]gunto / [69] [R(ubrica) de iudicio pecuniae communis] / [quod municipum municipi(i) Flavi Villonen]sis no/[mine petetur ab eo qui eius municipi(i)] muni/ceps incolave erit quodve cum eo] agetur / [quod pl]uris HS D sit n[eque tanti sit ut] de eo / [si priv]atim ageretur i[bi invito alter utro] / [actio] non esset et [si] is qu[ocum agetur ibi agi] / n(ol)et de eo decurion[um conscriptorumve cogni]/[tio iu]dicatio lit[isque aestumatio esto ita ut] / [cum d(e) e(a) r(e) agetur non minus quam duae tertiae] / [partes decurionum conscriptorumve adsint et per] / [tabellam sententiae ab iis ferantur iique qui] / [sententias laturi erunt priusquam sententias fe]/[rant quisque eorum iuret per Iovem et divom Aug(ustum)] / [et divom Claudium et divom Vesp(asianum) Aug(ustum) et divom Ti]/[tum Augustum et Genium Imp(eratoris) Domitiani Aug(usti) deos]/[que Penates se quod aequum bonumque et maxime]   / [e   re   communi   eius municipi(i) esse censeat iudica]/[turum uti eorum maior pars iudicaverit u]tiq[ue] / [litem   aestumaverit   ita   ea iudicati]o eaq[ue li]/[tis aestumatio iusta rataque esto] quod HS D m[ino]/[risve   sit   de   eo   reiectis   alter]nis   decurionib[us   cons]/[criptisve   qui   tum aderunt] ita ut ex imp[aribus]   / [is qui aget petetve prior rei]cia[t ex pari]/[bus is quocum agetur aut a quo quit petetur donec] / [quinque reliqui sint eorum quinque qui reli]/[qui erunt cognitio iudi]cati[o litisque aestu]/[matio esto quae esset decur]ionum [co]nscr[ipto]/[rumve si maior pecuni]a{s} quam [HS] D ess[et quae] / [peteretur deve qua age]retur uti[qu]e eorum [maior] / [pars iudicaverit l]item a[estu]maverit [ita ea] / [iudicatio litisque aes]tum[atio] iusta rat[aque] / [esto] [70] [R(ubrica) de actore municipu]m municip[i(i) constituen]/[do deque praemio mercedev]e ei{i}us / [quoi quibusve ma]ndetur p[ermittaturve ut nomine] / [municipum m]unic[ipi(i) Flavi Villonensis agant] / [petantve quit is aut si cum iis agetur pete]/[turve quit ab iis nomine eorum iudicium accipiat] / [decurionum conscriptorumve cognitio consti]/[tutioque esto cum eorum   non   minus   quam   duae]   / [tertiae   partes aderunt tum eum eligant cui] / [per edictum eius q]ui prov[inciae   prae(e)rit   pro]/[curatori   aut   cognito]ri   esse   liceb[it idemque] / [constituunto quan]tum ei ei{iu}sve [qui munici]/[pibus municipi(i)] Flavi Villonens[is petet petent peti]/[turus petiturive eru]nt petierit peti[erint iu]/[diciumve eorum no]m[ine accep(er)it acc[eperint ac]/[cepturus erit acce]pturive erunt   prae[mi   operae]/[ve   nomine dari opo]rteat / [71] [R(ubrica) acturis de pecunia commun]i testibus de[nun]/[tiandi ut ius sit quicumque municipum municipi(i) Flavi Villonensis nomine in eo municipio ex hac lege exve decurionum conscriptorum/ve decreto aget cum municipe incolave eius municipi(i) petetve quid ab eo ei testibus denuntiandi municipibus incolisque eius municipi(i) dumtaxsat decem ius potestasque esto IIvir i(ure) d(icundo) a quo postulatum erit eos quibus denuntiatum esse edictum ei erit edicto adesse iubeto testimoniumque iuratos dicere cogito multa pignoribusque coerceto dum ne quem cogat neve quoi multam dicat pignusve ob eam rem a quo capiat qui in eum a quo petetur cumve quo agetur Romae in iudicio publico testimonium dicere cogi non deberet]
 

 
►  Bibliography
 
  
Héron de Villefosse, BSNAF, 1896, p. 350 ; Mommsen, EE, IX, pp. 10-11 = GS, I, p. 159 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 157, n. 31 ; d'Ors, Epigrafia iuridica de la España Romana, Madrid, 1953, p. 343, n. 10 ; Hispania Antiqua Epigraphica, 12-16, 1961-65, n. 2014 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, p. 159, n. 193 ; AE 1964, n. 80 ; d'Ors, Emerita, 32, 1964, pp. 101-106 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 239-240, n. 6 ; González, SDHI, 49, 1983, pp. 395-399 ; AE 1984, n. 510 ; d'Ors, Emerita, 53, 1985, pp. 31-41 ; González, Bronces jurídicos romanos de Andalucía, Sevilla, 1990, n. 6 ; Fernández Gómez, ZPE, 86, 1991, pp. 122-125 ; González, Habis, 23, 1992, pp. 97-119 ; Lamberti, Tabulae Irnitanae : Municipalità e ius Romanorum, Napoli, 1993, pp. 379-382 ; Hispania Epigraphica, 4, 1994, n. 835 ; Laffi, ZPE, 103, 1994, pp. 147-153 ; González Fernández, Corpus de Inscripciones Latinas de Andalucia II, 4, Sevilla, 1996, n. 1206 ; Hispania Epigraphica, 6, 1996, n. 876 ; Hispania Epigraphica, 9, 1999, n. 519 ; Letta, ZPE, 128, 1999, pp. 306-308.
 
 
  Sources : Bronze fragments discovered between 1896 and 1983 near Seville, Spain.