LEX
IUNIA VELLAEA Law on Institutio and on exheredatio of posthumous children ( AD 28 ) |
||||
|
||||
|
||||
Tiberius | ||||
|
||||
Digesta, XXVI, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
10 [ Ulpianus ] ... 2. Qui
filium et ex eo nepotem habebat, si nepoti tutorem dederit, habet disceptationem,
an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta si proponas filium vivo
patre decessisse et nepotem ex eo successisse vivo avo. Et fortius dicendum
est tutelam quoque e lege Iunia Vellea confirmatum: nam et Pomponius
libro sexto decimo ex Sabino scripsit valere tutoris dationem. Cum enim
confirmatum sit testamentum, consequenter tutoris quoque datio valebit
in eo testamento scripta quod valet, id est ubi nepos vel heres institutus
sit vel nominatim exheredatus sit. |
||||
Digesta, XXVIII, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
29 [ Scaevola ] ... 11. Nunc
de lege Vellea [Vellaea] videamus. Voluit vivis nobis natos similiter
non rumpere testamentum. 12. Et
videtur primum caput eos spectare, qui, cum nascerentur, sui heredes
futuri essententiarum et rogo, si filium habeas et nepotem nondum natum
tantum ex eo heredem instituas, filius decedat, mox vivo te nepos nascatur ?
Ex verbis dicendum est non rumpi testamentum, ut non solum illud primo
capite notaverit, si nepos, qui eo tempore instituatur, quo filius non
sit, verum et si vivo patre nascatur : quid enim necesse est tempus
testamenti faciendi respici, cum satis sit observari id tempus quo nascitur ?
Nam etsi ita verba sunt : ‘ Qui testamentum faciet,
is omnis virilis sexus, qui ei suus heres futurus erit ’
et cetera. 13. Etiam si vovente parente
vivo nascantur, sequenti parte succedentes in locum liberorum non vult
rumpere testamentum : et ita interpretandum est, ut, si et filium
et nepotem et pronepotem habeas, mortuis utrisque pronepos institutus
succedens in sui heredis locum non rumpat. Et bene verba se habent ‘ si
quis ex suis heredibus suus heres esse desierit ’ ad
omnes casus pertinentia, quos supplendos in Galli Aquili [Aquilii] sententia
diximus : nec solum, si nepos vivo patre decedat, nec succedens
pronepos avo mortuo rumpat, sed et si supervixit patri ac decedat, dummodo
heres institutus sit aut exheredatus. 14. Videndum,
num hac posteriore parte ‘ si quis ex suis heredibus suus
heres esse desierit, liberi eius ’ et cetera ‘ in
locum suorum sui heredes succedunt, ’ possit interpretatione
induci, ut, si filium apud hostes habens nepotem ex eo heredem instituas,
non tantum si vivo te filius decedat, sed etiam post mortem, antequam
ab hostibus reversus fuerit, succedendo non rumpet : nihil enim
addidit, quo significaret tempus : nisi quod, licet audenter, possis
dicere vivo patre hunc suum heredem esse desisse, licet post mortem
decedat, quia nec redit nec potest redire. |
||||
Gai Institutiones, II, 134 ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
||||
Ne
ergo eo modo rumpatur mihi testamentum, sicut
ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare debeo,
ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem
neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem
instituere uel exheredare, ne forte, me uiuo filio mortuo, succedendo
in locum eius nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum:
idque lege Iunia Vellaea prouisum est, in qua simul exheredationis modus
notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter
ceteros exheredentur, dum tamen iis, qui inter ceteros exheredantur,
aliquid legetur. |
||||
Tituli ex corpore Ulpiani, XXII, 19 ( Girard & Senn, Paris, 1967 ). |
||||
Eos,
qui in utero sunt, si nati sui heredes nobis futuri sunt, possumus instituere
heredes : si quidem post mortem nostram nascantur, ex iure civili ;
si vero viventibus nobis, ex lege Iunia. |
||||
|
||||