LEX
VALERIA III DE
PROVOCATIONE ( 300 BC ) |
Livius, X, 9 ( Lasserre, Paris, 1937 ). |
5. Eodem
anno M. Valerius consul de prouocatione legem tulit diligentius
sanctam. Tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia
eadem. Causam renouandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus
paucorum opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro
tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis uerberasset necassetue
ciuem Romanum, sanxit ; Valeria lex cum eum qui prouocasset uirgis
caedi securique necari uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil
ultra quam "improbe factum" adiecit. Id, qui tum pudor hominum
erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis : nunc uix serio
ita minetur quisquam. |
|