LEX
VALERIA I DE
PROVOCATIONE ( 509 BC ) |
Livius, II, 8 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Latae
deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absoluerent,
sed quae adeo in contrarium uerterent, ut popularem etiam facerent.
Inde cognomen factum Publicolae est. 2. Ante
omnes de prouocatione aduersus magistratus ad populum sacrandoque
cum bonis capite eius, qui regni occupandi consilia inisset, gratae
in uulgus leges fuere. |
Livius, III, 20 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
8. Terrebant
haec ; sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius
dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita ciuitatem aegram
esse ut consuetis remediis sisti possit ; dictatore opus esse
rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum statum ciuitatis,
sentiat sine prouocatione dictaturam esse. |
Livius, X, 9 ( Lasserre, Paris, 1937 ). |
5. Porcia
tamen lex sola pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis
uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit ; Valeria lex cum
eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari uetuisset, si quis
aduersus ea fecisset, nihil ultra quam ‘ improbe factum ’
adiecit. Id, qui tum pudor hominum erat, uisum, credo, uinclum satis
ualidum legis : nunc uix serio ita minetur quisquam. |
Cicero, de rep., II, 31 ( Bréguet, Paris, 1980 ). |
53. ... idemque,
in quo fuit « Publicola » maxime, legem ad
populum tulit eam quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis
magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem necaret neue uerberaret. |
Valerius Maximus, IV, 1 ( Kempf, Leipzig, 1888 ). |
1. Atque
ut <ab> incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi
maiestatem uenerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus
imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus
in se translata cerneret, inuidiosum magistratus fastigium moderatione
ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et in
contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit
ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat,
priorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis
tulit, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem uerberare
aut necare uellet. ... |
Digesta, I, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
2. (16) Exactis
deinde regibus consules constituti sunt duo : penes quos summum
ius uti esset, lege rogatum est : dicti sunt ab eo, quod plurimum
rei publicae consulerent. Qui tamen ne per omnia regiam potestatem
sibi vindicarent, lege lata factum est, ut ab eis provocatio esset neve
possent in caput civis Romani animadvertere iniussu populi :
solum relictum est illis, ut coercere possent et in vincula publica
duci iuberent. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
2. (23) Et
quia, ut diximus, de capite civis Romani iniussu populi non erat lege
permissum consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur
a populo, qui capitalibus rebus praeessent ... |
|