LEX TREBONIA DE TRIBUNIS PLEBIS
  
( 448 BC )


     
Livius, III, 65 ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
1. Noui tribuni plebis in cooptandis collegis patrum uoluntatem fouerunt ; duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A. Aternium, cooptauere. 2. Consules creati Sp. Herminius T. Verginius Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere. 3. L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit 4. ut qui plebem Romanam tribunos plebei rogaret, is usque eo rogaret dum decem tribunos plebei faceret ; insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.
 

 
Livius, V, 10 ( Nisard, Paris, 1864 ).
 

 
10. Inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit. 11. Pugnatum inde in loca uacua ut patricii cooptarentur. Postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis Treboniae causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
 

  
  
Links : Livius III, 54-72  /  V, 1-23.
  


 
 
Traduction française