LEX CLAUDIA DE SENATORIBUS
   
( 218 BC )

 


     
Livius, XXI, 63 ( Pessonneaux, Paris, 1909 ).
  

 
Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae hibernabant sorte euenerant, edictum et litteras ad consulem misit ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Hic in prouincia consulatum inire consilium erat memori ueterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, inuisus etiam patribus ob nouam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis aduersus senatum atque uno patrum adiuuante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuiue senator pater fuisset maritimam nauem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris uectandos ; quaestus omnis patribus indecorus uisus. Res per summam contentionem acta inuidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, fauorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.
 

  
  
Link : Livius XXI, 61-63 .
  


Traduction française