LEX
RHODIA DE IACTU ( 9th century BC ? ) |
||
|
||
|
||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||
|
||
Digesta, XIV, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
1 [ Paulus ]. Lege
Rodia cavetur, ut, si levandae navis gratia iactus mercium factus est,
omnium contributione sarciatur quod pro omnibus datum est. |
||
2 [ Paulus ], pr.
Si laborante nave iactus factus est, amissarum mercium domini, si
merces vehendas locaverant, ex locato cum magistro navis agere debent :
is deinde cum reliquis, quorum merces salvae sunt, ex conducto, ut detrimentum
pro portione communicetur, agere potest. Servius quidem respondit ex
locato agere cum magistro navis debere, ut ceterorum vectorum merces
retineat, donec portionem damni praestent. Immo etsi ‘ non ’
retineat merces magister, ultro ex locato habiturus est actionem cum
vectoribus : quid enim si vectores sint, qui nullas sarcinas habeant ?
Plane commodius est, si sint, retinere eas. At si non totam navem conduxerit,
ex conducto aget, sicut vectores, qui loca in navem conduxerunt :
aequissimum enim est commune detrimentum fieri eorum, qui propter amissas
res aliorum consecuti sunt, ut merces suas salvas haberent. 1.
Si conservatis mercibus deterior facta sit navis aut si quid exarmaverit,
nulla facienda est collatio, quia dissimilis earum rerum causa sit,
quae navis gratia parentur et earum, pro quibus mercedem aliquis acceperit :
nam et si faber incudem aut malleum fregerit, non imputaretur ei qui
locaverit opus. Sed si voluntate vectorum vel propter aliquem metum
id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet. 2. Cum
in eadem nave varia mercium genera complures mercatores coegissent praetereaque
multi vectores servi liberique in ea navigarent, tempestate gravi orta
necessario iactura facta erat : quaesita deinde sunt haec :
an omnes iacturam praestare oporteat et si qui tales merces imposuissent,
quibus navis non oneraretur, velut gemmas margaritas ? Et quae
portio praestanda est ? Et an etiam pro liberis capitibus dari
oporteat ? Et qua actione ea res expediri possit ? Placuit
omnes, quorum interfuisset iacturam fieri, conferre oportere, quia id
tributum observatae res deberent : itaque dominum etiam navis pro
portione obligatum esse. Iacturae summam pro rerum pretio distribui
oportet. Corporum liberorum aestimationem nullam fieri posse. Ex conducto
dominos rerum amissarum cum nauta, id est cum magistro acturos. Itidem
agitatum est, an etiam vestimentorum cuiusque et anulorum aestimationem
fieri oporteat : et omnium visum est, nisi si qua consumendi causa
imposita forent, quo in numero essent cibaria : eo magis quod,
si quando ea defecerint in navigationem, quod quisque haberet in commune
conferret. 3. Si navis a piratis redempta
sit, servius ofilius labeo omnes conferre debere aiunt : quod vero
praedones abstulerint, eum perdere cuius fuerint, nec conferendum ei,
qui suas merces redemerit. 4. Portio
autem pro aestimatione rerum quae salvae sunt et earum quae amissae
sunt praestari solet, nec ad rem pertinet, si hae quae amissae sunt
pluris veniri poterunt, quoniam detrimenti, non lucri fit praestatio.
Sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, aestimatio debet haberi
non quanti emptae sint, sed quanti venire possunt. 5.
Servorum quoque qui in mare perierunt non magis aestimatio facienda
est, quam si qui aegri in nave decesserint aut aliqui sese praecipitaverint.
6. Si quis ex vectoribus solvendo non sit,
hoc detrimentum magistri navis non erit : nec enim fortunas cuiusque
nauta excutere debet. 7. Si res quae iactae
sunt apparuerint, exoneratur collatio : quod si iam contributio
facta sit, tunc hi qui solverint agent ex locato cum magistro, ut is
ex conducto experiatur et quod exegerit reddat. 8.
Res autem iacta domini manet nec fit adprehendentis, quia pro derelicto
non habetur. |
||
3 [ Papinianus ].
Cum arbor aut aliud navis instrumentum removendi communis periculi
causa deiectum est, contributio debetur. |
||
4 [ Callistratus ],
pr. Navis onustae levandae causa, quia intrare flumen vel
portum non potuerat cum onere, si quaedam merces in scapham traiectae
sunt, ne aut extra flumen periclitetur aut in ipso ostio vel portu,
eaque scapha summersa est, ratio haberi debet inter eos, qui in nave
merces salvas habent, cum his qui in scapha perdiderunt, proinde tamquam
si iactura facta esset : idque Sabinus quoque libro secundo responsorum
probat. Contra si scapha cum parte mercium salva est, navis periit,
ratio haberi non debet eorum, qui in nave perdiderunt, quia iactus in
tributum nave salva venit. 1. Sed
si navis, quae in tempestate iactu mercium unius mercatoris levata est,
in alio loco summersa est et aliquorum mercatorum merces per urinatores
extractae sunt data mercede, rationem haberi debere eius, cuius merces
in navigatione levandae navis causa iactae sunt, ab his, qui postea
sua per urinatores servaverunt, Sabinus aeque respondit. Eorum vero,
qui ita servaverunt, invicem rationem haberi non debere ab eo, qui in
navigatione iactum fecit, si quaedam ex his mercibus per urinatores
extractae sunt : eorum enim merces non possunt videri servandae
navis causa iactae esse, quae perit. 2. Cum
autem iactus de nave factus est et alicuius res, quae in navi remanserunt,
deteriores factae sunt, videndum, an conferre cogendus sit, quia non
debet duplici damno onerari et collationis et quod res deteriores factae
sunt. Sed defendendum est hunc conferre debere pretio praesente rerum :
itaque verbi gratia si vicenum merces duorum fuerunt et alterius aspargine
decem esse coeperunt, ille cuius res integrae sunt pro viginti conferat,
hic pro decem. Potest tamen dici etiam illa sententia distinguentibus
nobis, deteriores ex qua causa factae sunt, id est utrum propter iacta
nudatis rebus damnum secutum est an vero alia ex causa, veluti quod
alicubi iacebant merces in angulo aliquo et unda penetravit. Tunc enim
conferre debebit : an ex priore causa collationis onus pati non
debet, quia iactus etiam hunc laesit ? Adhuc numquid et si aspargine
propter iactum res deteriores factae sunt ? Sed distinctio suptilior
adhibenda est, quid plus sit, in damno an in collatione : si verbi
gratia hae res viginti fuerunt et collatio quidem facit decem, damnum
autem duo, deducto hoc, quod damnum passus est, reliquum conferre debeat.
Quid ergo, si plus in damno erit quam in collatione ? Ut puta decem
aureis res deteriores factae sunt, duo autem collationis sunt. Indubitate
utrumque onus pati non debet : sed hic videamus, num et ipsi conferre
oporteat. Quid enim interest iactatas res meas amiserim an nudatas deteriores
habere coeperim : nam sicut ei qui perdiderit subvenitur, ita et
ei subveniri oportet, qui deteriores propter iactum res habere coeperit.
Haec ita Papirius fronto respondit. |
||
5 [ Hermogenianus ], pr.
Amissae navis damnum collationis consortio non sarcitur per
eos, qui merces suas naufragio liberaverunt : nam huius aequitatem
tunc admitti placuit, cum iactus remedio ceteris in communi periculo
salva navi consultum est. 1. Arbore
caesa, ut navis cum mercibus liberari possit, aequitas contributionis
habebit locum. |
||
6 [ Iulianus ].
Navis adversa tempestate depressa ictu fulminis deustis armamentis
et arbore et antemna hipponem delata est ibique tumultuariis armamentis
ad praesens comparatis ostiam navigavit et onus integrum pertulit :
quaesitum est, an hi, quorum onus fuit, nautae pro damno conferre debeant.
Respondit non debere : hic enim sumptus instruendae magis navis,
quam conservandarum mercium gratia factus est. |
||
7 [ Paulus ].
Cum depressa navis aut deiecta esset, quod quisque ex ea suum servasset,
sibi servare respondit, tamquam ex incendio. |
||
8 [ Iulianus ].
Qui levandae navis gratia res aliquas proiciunt, non hanc
mentem habent, ut eas pro derelicto habeant, quippe si invenerint eas,
ablaturos et, si suspicati fuerint, in quem locum eiectae sunt, requisituros :
ut perinde sint, ac si quis onere pressus in viam rem abiecerit mox
cum aliis reversurus, ut eandem auferret. |
||
9 [ Maecianus ].
Aciwsis Eudaimonos Nikomydews pros Antwninon basilea. Kurie
basileu Antwnine, naufragion poiysantes en ty Italia diyrpagymen hupo
twn dymosiwn twn tas Kukladas nysous oikountwn. Antwninos eipen Eudaimoni.
Egw men tou kosmou kurios, ho de nomos tys valassys. Tw nomw twn Hrodiwn
krinesvw tw nautikw, en ohis mytis twn hymeterwn autw nomos enantioutai.
Touto de auto kai ho veiotatos Augoustos ekrinen. Id est :
Petitio Eudaemonis Nicomedensis ad imperatorem Antoninum. Domine
imperator Antonine, cum naufragium fecissemus in Italia [immo
in Icaria], direpti sumus a publicis [immo a publicanis], qui
in Cycladibus insulis habitant. Antoninus dicit Eudaemoni. Ego orbis
terrarum dominus sum, lex autem maris, lege Rhodia de re nautica res
iudicetur, quatenus nulla lex ex nostris ei contraria est. Idem etiam
divus Augustus iudicavit. |
||
10 [ Labeo ],
pr. Si vehenda mancipia conduxisti, pro eo mancipio, quod in
nave mortuum est, vectura tibi non debetur. Paulus : immo quaeritur,
quid actum est, utrum ut pro his qui impositi an pro his qui deportati
essent, merces daretur : quod si hoc apparere non poterit, satis
erit pro nauta, si probaverit impositum esse mancipium. 1.
Si ea condicione navem conduxisti, ut ea merces tuae portarentur
easque merces nulla nauta necessitate coactus in navem deteriorem, cum
id sciret te fieri nolle, transtulit et merces tuae cum ea nave perierunt,
in qua novissime vectae sunt, habes ex conducto locato cum priore nauta
actionem. Paulus : immo contra, si modo ea navigatione utraque
navis periit, cum id sine dolo et culpa nautarum factum esset. Idem
iuris erit, si prior nauta publice retentus navigare cum tuis mercibus
prohibitus fuerit. Idem iuris erit, cum ea condicione a te conduxisset,
ut certam poenam tibi praestaret, nisi ante constitutum diem merces
tuas eo loci exposuisset, in quem devehendas eas merces locasset, nec
per eum staret, quo minus remissa sibi ea poena spectaret. Idem iuris
in eodem genere cogitationis observabimus, si probatum fuerit nautam
morbo impeditum navigare non potuisse. Idem dicemus, si navis eius vitium
fecerit sine dolo malo et culpa eius. 2. Si
conduxisti navem amphorarum duo milium et ibi amphoras portasti, pro
duobus milibus amphorarum pretium debes. Paulus : immo si aversione
navis conducta est, pro duobus milibus debetur merces : si pro
numero impositarum amphorarum merces constituta est, contra se habet :
nam pro tot amphoris pretium debes, quot portasti. |
||
Pauli Sententiae, II, 7 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||
1. Levandae
navis gratia iactus cum mercium factus est, omnium intributione sarciatur,
quod pro omnibus iactum est. 2. Nave
vel arbore vi tempestatis amissa vectores ad contributionem tenentur,
nisi ipsis arborem salutis causa eruentibus navis salva sit. 3. Iactu
navis levata si perierit, extractis aliorum per urinatores mercibus
eius quoque rationem haberi placuit, qui merces salva nave iactavit.
4. Levandae navis gratia merces in scapham
transiectas atque ideo amissas intributione earum quae in navi salvae
sunt refici convenit: nave autem perdita conservatae cum mercibus scaphae
ratio non habetur. 5. Collatio intributionis
ob iactum salva nave fieri debet. |
||
|
||