|
LEGES
PORCIAE DE TERGO CIVIUM ( 198-184 BC ) |
Livius, X, 9 ( Lasserre, Paris, 1937 ). |
Porcia
tamen lex sola pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis
uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit ... |
Cicero, de rep., II, 54 ( Bréguet, Paris, 1980 ). |
... neque
uero leges Porciae, quae tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam
praeter sanctionem attulerunt noui. |
Cicero, Rab. Perd. ( Nisard, Paris, 1840 ). |
3. (8) ... aut
de ciuibus Romanis contra legem Porciam uerberatis aut necatis plura
dicenda sunt ... . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
4. (12) Popularis
uero tribunus pl. custos defensorque iuris et libertatis ! Porcia
lex uirgas ab omnium ciuium Romanorum corpore amouit, hic misericors
flagella rettulit ; Porcia lex libertatem ciuium lictori eripuit,
Labienus, homo popularis, carnifici tradidit ; C. Gracchus
legem tulit ne de capite ciuium Romanorum iniussu uestro iudicaretur,
hic popularis a iiuiris iniussu uestro non iudicari de ciue Romano sed
indicta causa ciuem Romanum capitis condemnari coegit. (13) Tu
mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu
cuiusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis
inuisitatis sed etiam uerborum crudelitate inaudita uiolare libertatem
huius populi, temptare mansuetudinem, commutare disciplinam conatus
es ? Namque haec tua, quae te, hominem clementem popularemque,
delectant, ‘ I, lictor, conliga manus, ’ non modo
huius libertatis mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut
Numae Pompili ; Tarquini, superbissimi atque crudelissimi regis,
ista sunt cruciatus carmina quae tu, homo lenis ac popularis, libentissime
commemoras : ‘ Caput obnubito, arbori infelici suspendito, ’
quae uerba, Quirites, iam pridem in hac re publica non solum tenebris
uetustatis uerum etiam luce libertatis oppressa sunt. |
Cicero, Verr. II, 5 ( Clark, Oxford, 1917 ). |
63. (163) O
nomen dulce libertatis ! o ius eximium nostrae civitatis o lex
Porcia legesque Semproniae ! o graviter desiderata et aliquando
reddita plebi Romanae tribunicia potestas ! hucine tandem haec
omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido
foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis haberet
deligatus in foro virgis caederetur ? quid ? cum ignes ardentesque
laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio
et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum qui tum
aderant fletu et gemitu maximo commovebare ? |
Sallustius, Cat., 51 ( Richard, Paris, 1933 ). |
Sed,
per deos immortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius
uerberibus in eos animaduerteretur ? An quia lex Porcia uetat ? . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
Postquam res publica
adoleuit et multitudine ciuium factiones ualuere, circumuenire innocentes,
alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae
sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est. |
|