LEX
POMPEIA DE PARRICIDIIS ( 55-52 BC ) |
|||
|
|||
|
|||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |||
|
|||
Digesta, XLVIII, 9 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||
1 [ Marcianus ]. Lege
pompeia de parricidiis cavetur, ut, si quis patrem matrem, avum aviam,
fratrem sororem patruelem matruelem, patruum avunculum amitam, consobrinum
consobrinam, uxorem virum generum socrum, vitricum, privignum privignam,
patronum patronam occiderit cuiusve dolo malo id factum erit, ut poena
ea teneatur quae est legis corneliae de sicariis. sed et mater, quae
filium filiamve occiderit, eius legis poena adficitur, et avus, qui
nepotem occiderit : et praeterea qui emit venenum ut patri daret,
quamvis non potuerit dare. 2 [ Scaevola ]. Frater autem eius, qui cognoverat tantum nec patri indicaverat, relegatus est et medicus supplicio affectus. 3 [ Marcianus ]. Sed sciendum est lege pompeia de consobrino comprehendi, sed non etiam eos pariter complecti, qui pari propioreve gradu sunt. sed et novercae et sponsae personae omissae sunt, sententia tamen legis continentur : 4 [ Marcianus ]. Cum pater et mater sponsi sponsae socerorum, ut liberorum sponsi generorum appellatione continentur. 5 [ Marcianus ]. Divus hadrianus fertur, cum in venatione filium suum quidam necaverat, qui novercam adulterabat, in insulam eum deportasse, quod latronis magis quam patris iure eum interfecit : nam patria potestas in pietate debet, non atrocitate consistere. 6 [ Ulpianus ]. Utrum qui occiderunt parentes an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest. et ait maecianus etiam conscios eadem poena adficiendos, non solum parricidas. proinde conscii etiam extranei eadem poena adficiendi sunt. 7 [ Ulpianus ]. Si sciente creditore ad scelus committendum pecunia sit subministrata, ut puta si ad veneni mali comparationem vel etiam ut latronibus adgressoribusque daretur, qui patrem interficerent : parricidii poena tenebitur, qui quaesierit pecuniam quique eorum ita crediderint aut a quo ita caverint. 8 [ Ulpianus ]. Parricidii postulatus si interim decesserit, si quidem sibi mortem conscivit, successorem fiscum habere debebit : si minus, eum quem voluit, si modo testamentum fecit : si intestatus decessit, eos heredes habebit, qui lege vocantur. 9 [ Modestinus ], pr. Poena parricidii more maiorum haec instituta est, ut parricida virgis sanguineis verberatus deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et vipera et simia : deinde in mare profundum culleus iactatur. hoc ita, si mare proximum sit : alioquin bestiis obicitur secundum divi hadriani constitutionem. 1. Qui alias personas occiderint praeter matrem et patrem et avum et aviam ( quos more maiorum puniri supra diximus ), capitis poena plectentur aut ultimo supplicio mactantur. 2. Sane si per furorem aliquis parentem occiderit, impunitus erit, ut divi fratres rescripserunt super eo, qui per furorem matrem necaverat : nam sufficere furore ipso eum puniri, diligentiusque custodiendum esse aut etiam vinculis coercendum. 10 [ Paulus ]. Eorum, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusatio permittitur. |
|||
Iustiniani Institutiones, IV, 18 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||
6. Alia
deinde lex asperrimum crimen nova poena persequitur, quae Pompeia de
parricidiis vocatur. qua cavetur, ut, si quis parentis aut filii,
aut omino adfectionis eius quae nuncupatione parricidii continetur,
fata properaverit, sive clam sive palam id ausus fuerit, nec non is
cuius dolo malo id factum est, vel conscius criminis existit, licet
extraneus sit, poena parricidii puniatur, et neque gladio neque ignibus
neque ulli alii solemni poenae subiugetur, sed insutus culeo cum cane
et gallo gallinaceo et vipera et simia et inter eius ferales angustias
comprehensus, secundum quod regionis qualitas tulerit, vel in vicinum
mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat
et ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. si quis autem alias
cognatione vel adfinitate coniunctas personas necaverit, poenam legis
Corneliae de sicariis sustinebit. |
|||
Pauli Sententiae, V, 24 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
|||
1. Lege
Pompeia de parricidiis tenentur qui patrem matrem avum aviam fratrem
sororem patronum patronam occiderint, etsi antea insuti culleo in mare
praecipitabantur, hodie tamen vivi exuruntur vel ad bestias dantur. |
|||
|
|||