|
DECRETA
PISANA Municipal decrees in honor of Lucius and Gaius Caesar ( AD 2 and 4 ) |
( V. Ehrenberg & A. H. M. Jones, Documents illustrating..., Oxford, 1955, pp. 69-70, n. 68 ). Lucius Caesar |
[a.]
d. XIII k. Octobr. Pisis in foro in Augusteo scrib. adfuer[e] | Q. Petillius
Q. f., P. Rasinius L. f. Bassus, M. Puppius M. [f.], | Q. Sertorius
Q. f. Pica, Cn. Octavius Cn. f. Rufus, A. Albiu[s] | A. f. Gutta || |
quod
C. Canius C. f. Saturninus IIvir v. f. de augendis honoribus | L. Caesaris,
Augusti Caesaris patris patriae pontificis maximi | tribuniciae potestatis
XXV fili, auguris consulis designati princip[is] | iuventutis patroni
coloniae nostrae, q. d. e. r. f. p., d. e. r. i. c. | |
cum
senatus populi Romani inter ceteros plurimos ac maxsimos || honores
L. Caesaris (sic), Augusti Caesaris patris patriae pontificis
maximi tribu|niciae potestatis XXV filio, auguri consuli designato,
per | consensum omnium ordinum studio [. . . . | . . . . | . . . .]tetur,
data cura C. Canio Saturnino IIvir. et decem primis elig[endi]
|| aspiciendique, uter eorum locus magis idoneus videatur, emendi[que]
| publica pecunia a privatis eius loci qu[em] magis probaverint ;
utique | apud eam aram quodannis a. d. X[III k. Sept. p]ublice manibus
eius per magis|tratus eosve, qui ibi iuri dicendo pr[ae]runt, togis
pullis amictos, | quibus eorum ius fasque erit eo die [eiu]s vestis
habendae, inferiae mit||tantur, bosque et ovis atri infulis caerulis
infulati diis manibus eiu[s] | mactentur eaeque hostiae eo loco adoleantur
superque eas | singulae urnae lactis mellis olei fundantur, ac tum demum
fact[am] | c[eteris p]otestatem, si qui privatim velint manibus eius
inferias mitter[e | nive quis] amplius uno cereo unave face coronave
mittat, dum ii qui im||[molaver]int cincti Cabino ritu struem lignorum
succendant adque | [peri]nde habeant ; | [utique] locus
ante eam aram, quo ea strues congerantur conponantur, pate[at | q]uoque
versus pedes XL stipitibusque robustis saepiatur lignorumque | acervos
eius rei gratia quodannis ibi constituatur cippoque grandi || secundum
aram defixso hoc decretum cum superioribus decretis ad ei[us] | honores
pertinentibus incidatur insculpaturve ; nam quod ad cetera | solemnia
quae eodem illo die vitari caverive placuissent placerent|que, id sequendum
quod de iis senatus p. R. censuisset ; utique prim[o] | quoque
tempore legati ex nostro ordine imp. Caesare<m> Augustum || patrem
patriae pontificem maximum tribuniciae potestatis XXV | adeant petantque
ab eo, uti colonis Iuliensibus coloniae Opsequenti | [Iu]liae Pisanae
ex hoc decreto ea om[n]ia facere exsequique permittat |
( V. Ehrenberg & A. H. M. Jones, Documents illustrating..., Oxford, 1955, pp. 70-72, n. 69 ) Gaius Caesar |
[. . . .
Pisis in foro in Augusteo (?) scrib. ad]fu[e]r. Q. Sertorius Q. f. Atilius
Tacitus, P. Rasinius L. f. Bassus, L. Lappius | [L. f. G]allus, Q. Sertorius
Q. f. Alpius Pica, C. Vettius L. f. Virgula, M. Herius | M. [f. P]riscus,
A. Albius A. f. Gutta, Ti. Petronius Ti. f. Pollio, L. Fabius L. f.
Bassus, | Sex. [A]ponius Sex. f. Creticus, C. Canius C. [f.] Saturninus,
L. Otacilius Q. f. Panthera || |
quod
[v. f.] sunt, cum in colonia nostra propter contentiones candidato|ru[m
m]agistratuus non essent et ea acta essent quae infra scripta sunt :
| cum a. [d. II]II nonas Apriles allatus esset nuntius C. Caesarem,
Augusti patris patri|ae [po]ntif. maxsumi
custodis imperi Romani totiusque orbis
terrarum prae|si[dis f]ilium, divi nepotem, post consulatum quem ultra
finis extremas popu||li [Ro]mani bellum gerens feliciter peregerat,
bene gesta re publica, devicteis aut | in [fid]em receptis bellicosissimis
ac maxsimis gentibus, ipsum volneribus pro re | pu[bli]ca exceptis ex
eo casu crudelibus fatis ereptum populo Romano, iam designa|tu[m i]ustissumum
ac simillumum parentis sui virtutibus principem coloniaeque | no[st]rae
unicum praesidium, eaque res nondum quieto luctu, quem ex deces||su
[L. C]aesaris fratris eius, consulis designati auguris patroni nostri
princ[i]|pis [iu]ventutis, colonia universa susceperat, renovasset multiplicassetque
| ma[er]orem omnium singulorum universorumque, ob eas res universi
decu|rio[ne]s colonique, quando eo casu in colonia neque IIvir. neque
praefecti | er[ant] neque quisquam iure dicundo praerat, inter sese
consenserunt, pro || ma[g]nitudine tantae ac tam inprovisae calamitatis
oportere ex ea die, | qu[a ei]us deces<s>us nuntiatus esset usqu[e]
ad eam diem qua ossa relata atque | co[nd]ita iustaque eius manibus
perfecta essent, cunctos veste mutata, templis|qu[e d]eorum immortalium
balneisque publicis et tabernis omnibus clausis, | co[nv]ictibus sese
apstinere, matronas quae in colonia nostra sunt sublugere || di[em]que
eum quo die C. Caesar obit, qui dies est a. d. VIIII k. Martias,
pro Alliensi | lu[gub]rem memoriae prodi, notarique in praesentia omnium
iussu ac | vo[lun]tate caverique, ne quod sacrificium publicum neve
quae suppli|ca[tio]nes nive sponsalia nive convivia publica postea in
eum diem | eo[ve d]ie qui dies erit a. d. VIIII k. Mart. fiant concipiantur
indican||tu[rve], nive qui ludi scaenici circiensesve eo die fiant spectenturve ;
| ut[ique] eo die quodannis publice manibus eius per magistratus eosve,
| qu[i Pi]sis iure dicundo praerunt, eodem loco eodemque modo, quo |
L. C[aes]ari parentari institutum est, parentetur ; | utique [arc]us
celeberrimo coloniae nostrae loco constituatur orna||tu[s sp]oleis devictarum
aut in fidem receptarum ab eo gentium, super
| eu[m st]atua pedestris ipsius triumphali ornatu
circaque eam duae | eq[uest]res inauratae Gai et Luci Caesarum statuae
ponantur : uti|que [cu]m primum per legem coloniae duoviros
creare et habere po|tu[eri]mus, ii duo
viri qui primi creati erunt hoc quod decurionibus
|| et [uni]versis colonis placuit, ad decuriones referant, eorum pu|bl[ica]
auctoritate adhibita legitume id caveatur auctoribusque | iis [in t]abulas
publicas referatur ; interea T. Statulenus Iuncus | fla[me]n
Augustalis pontif. minor publicorum p. R. sacrorum rogare|tu[r, uti]
cum legatis excusata praesenti coloniae necessitate hoc || of[ficiu]m
publicum et voluntatem universorum libello reddito | im[p. Ca]esari
Augusto patri patriae pontif. maxsimo tribuniciae | po[test]. XXVI indicet ;
idqu[e T. St]atulenus Iuncus princeps coloniae nostrae flamen August.
| po[ntif.] minor publicorum p. R. sacrorum, libello ita uti supra scriptum
| es[t imp]eratori Caesari Augusto pontif. maximo tribun. potest. XXVI
pat[ri] || pat[riae] reddito, fecerit | |
placere
conscriptis quae a. d. IIII nonas Apriles, | qu[ae Sex.] Aelio Cato
C. Sentio Saturnino cos. fuerunt, facta acta con|st[ituta]
sunt per consensum omnium ordinum, ea
omnia ita fieri agi ha|be[ri opse]rvarique ab L. Titio
A. f. et T. Allio T. f. Rufo IIviris et ab eis quicum||qu[e post]ea
in colonia nostra IIvir. praefecti sive qui ali magistratus | er[unt],
omnia in perpetuom ita fieri agi haberi opservarique, utiq. L. Titius
| A. [f. T. A]llius T. f. Rufus IIviri ea omnia quae supra scripta sunt
ex decreto | nos[tro] coram proquaestoribus primo quoque tempore per
scribam pu|bl[i]c[um i]n tabulas publicas referenda curent. || censuere
| |
|