LEX PAPIA POPPAEA NUPTIALIS
   
( AD 9 )
 

     
Gai Institutiones, III ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ).
  

 
42.  Postea lege Papia aucta sunt iura patronorum, quod ad locupletiores libertos pertinet. cautum est enim ea lege, ut ex bonis eius, qui sestertium centum milibus amplius patrimonium reliquerit et pauciores quam tres liberos habebit, siue is testamento facto siue intestato mortuus erit, uirilis pars patrono debeatur; itaque cum unum filium unamue filiam heredem reliquerit libertus, proinde pars dimidia patrono debetur, ac si sine ullo filio filiaue moreretur; cum uero duos duasue heredes reliquerit, tertia pars debetur; si tres relinquat, repellitur patronus.  43. In bonis libertinarum nullam iniuriam antiquo iure patiebantur patroni. cum enim hae in patronorum legitima tutela essent, non aliter scilicet testamentum facere poterant quam patrono auctore; itaque siue auctor ad testamentum faciendum factus erat, aut de se queri debebat, quod heres a liberta relictus non erat, aut ipsum ex testamento, si heres ab ea relictus erat, sequebatur hereditas. si uero auctor ei factus non erat et intestata liberta moriebatur, ad eundem, quia suos heredes femina habere non potest, hereditas pertinebat: nec enim ullus olim alius iure ciuili heres erat, qui posset patronum a bonis libertae intestatae repellere.  44.  Sed postea lex Papia cum quattuor liberorum iure libertinas tutela patronorum liberaret et eo modo concederet eis etiam sine tutoris auctoritate testamentum facere, prospexit, ut pro numero liberorum, quos liberta mortis tempore habuerit, uirilis pars patrono debeatur; ergo ex bonis eius, quae [. . . . . vv. 2 1/2 legi nequeunt . . . . . . . ] hereditas ad patronum pertinet.

45.  Quae diximus de patrono, eadem intellegemus et de filio patroni, item de nepote ex filio et de pronepote ex nepote filio nato prognato.  46.  Filia uero patroni et neptis ex filio et proneptis ex nepote filio nato prognata olim quidem habebant idem ius, quod lege XII tabularum patrono datum est; praetor autem non nisi uirilis sexus patronorum liberos uocat; filia uero ut contra tabulas testamenti liberti aut ab intestato contra filium adoptiuum uel uxorem nurumue, quae in manu fuerit, bonorum possessionem petat, trium liberorum iure lege Papia consequitur; aliter hoc ius non habet.  47.  Sed ut ex bonis libertae testatae quattuor liberos habentis uirilis pars ei debeatur, ne liberorum quidem iure consequitur, ut quidam putant; sed tamen intestata liberta mortua uerba legis Papiae faciunt, ut ei uirilis pars debeatur; si uero testamento facto mortua sit liberta, tale ius ei datur, quale datum est contra tabulas testamenti liberti, id est, quale et uirilis sexus patronorum liberi contra tabulas testamenti liberti habent, quamuis parum diligenter ea pars legis scripta sit.  48.  Ex his apparet extraneos heredes patronorum longe remotos esse ab omni eo iure, quod uel in intestatorum bonis uel contra tabulas testamenti patrono competit.

49.  Patronae olim ante legem Papiam hoc solum ius habebant in bonis libertorum, quod etiam patronis ex lege XII tabularum datum est. nec enim ut contra tabulas testamenti ingrati liberti uel ab intestato contra filium adoptiuum uel uxorem nurumue bonorum possessionem partis dimidiae peterent, praetor similiter ut de patrono liberisque eius curabat.  50.  Sed lex Papia duobus liberis honoratae ingenuae patronae, libertinae tribus eadem fere iura dedit, quae ex edicto praetoris patroni habent; trium uero liberorum iure honoratae ingenuae patronae ea iura dedit, quae per eandem legem patrono data sunt; libertinae autem patronae non idem iuris praestitit.  51.  Quod autem ad libertinarum bona pertinet, si quidem intestatae decesserint, nihil noui patronae liberis honoratae lex Papia praestat; itaque si neque ipsa patrona neque liberta kapite deminuta sit, ex lege XII tabularum ad eam hereditas pertinet, et excluduntur libertae liberi; quod iuris est, etiam si liberis honorata non sit patrona; numquam enim, sicut supra diximus, feminae suum heredem habere possunt. si uero uel huius uel illius kapitis deminutio interueniat, rursus liberi libertae excludunt patronam, quia legitimo iure kapitis deminutione perempto euenit, ut liberi libertae cognationis iure potiores habeantur.  52.  Cum autem testamento facto moritur liberta, ea quidem patrona, quae liberis honorata non est, nihil iuris habet contra libertae testamentum; ei uero, quae liberis honorata sit, hoc ius tribuitur per legem Papiam, quod habet ex edicto patronus contra tabulas liberti.

53.  Eadem lex patronae filio liberis honorato . . . patroni iura dedit; sed in huius persona etiam unius filii filiaeue ius sufficit.
 

Traduction française