6. M. Valerio 
          et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere : Etruscum 
          aduersae belli res et indutiae quietum tenebant ; Samnitem multorum 
          annorum cladibus domitum hauddum foederis noui paenitebat ; Romae 
          quoque plebem quietam exoneratam deducta in colonias multitudo praestabat. 
          Tamen ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores 
          ciuitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. Et Cn. Ogulniis, 
          qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, 
          postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua non 
          infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis, consulares triumphalesque 
          plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua 
          erant, deesset. Rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, 
          quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum 
          numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes, adlegerentur. 
          – quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum 
          id redigi collegium potuerit, non inuenio, cum inter augures constet 
          imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes, Titienses, 
          Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari 
          inter se numero sacerdotes multiplicent ; sicut multiplicati sunt 
          cum ad quattuor quinque adiecti nouem numerum, ut terni in singulas 
          essent, expleuerunt. – ceterum quia de plebe adlegebantur, 
          iuxta eam rem aegre passi patres quam cum consulatum uolgari uiderent. 
          Simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere : ipsos uisuros 
          ne sacra sua polluantur ; id se optare tantum ne qua in rem publicam 
          clades ueniat. Minus autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum 
          uinci ; et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint, 
          adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat 
          certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.
7. Certatum 
            tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime 
            ferunt et inter P. Decium Murem. Qui cum eadem ferme de iure 
            patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta 
            erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse 
            dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione 
            erant uiderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se 
            habitu pro populo ac legionibus Romanis deuouisset : tum P. Decium 
            consulem purum piumque deis immortalibus uisum aeque ac si T. Manlius 
            collega eius deuoueretur ; eundem P. Decium qui sacra publica 
            populi Romani faceret legi rite non potuisse ? id esse periculum 
            ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi ? castius 
            eum sacra priuata facere et religiosius deos colere quam se ? 
            quem paenitere uotorum quae pro re publica nuncupauerint tot consules 
            plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella ? 
            numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio 
            res geri coeptae sint ; numerarentur triumphi ; iam ne nobilitatis 
            quidem suae plebeios paenitere. Pro certo habere, si quod repens bellum 
            oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis 
            quam in plebeiis ducibus. « quod cum ita se habeat, cui 
            deorum hominumue indignum uideri potest » inquit, « eos 
            uiros, quos uos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata, 
            et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos 
            spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia 
            atque auguralia insignia adicere ? qui Iouis optimi maximi ornatu 
            decoratus, curru aurato per urbem uectus in Capitolium ascenderit, 
            is non conspiciatur cum capide ac lituo, cum capite uelato uictimam 
            caedet auguriumue ex arce capiet ? cuius in imaginis titulo consulatus 
            censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum 
            adieceritis, non sustinebunt legentium oculi ? equidem – pace 
            dixerim deum – eos nos iam populi Romani beneficio esse 
            spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris 
            quam acceperimus et deorum magis quam nostra causa expetamus ut quos 
            priuatim colimus publice colamus. 
          8. Quid 
            autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de 
            sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii ? 
            decemuiros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius 
            interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque 
            aliarum plebeios uidemus ; nec aut tum patriciis ulla iniuria 
            facta est, cum duumuiris sacris faciundis adiectus est propter plebeios 
            numerus, et nunc tribunus, uir fortis ac strenuus, quinque augurum 
            loca, quattuor pontificum adiecit, in quae plebeii nominentur, non 
            ut uos, Appi, uestro loco pellant sed ut adiuuent uos homines plebeii 
            diuinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte 
            uirili adiuuant. Noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, 
            quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius 
            tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse 
            potes. Sabinum aduenam, principem nobilitati uestrae, seu Attium Clausum 
            seu Ap. Claudium mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum 
            acceperunt : ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. 
            Multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos superbos 
            fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius 
            Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator 
            et censor, Q. Publilius Philo primus praetor. Semper ista audita 
            sunt eadem penes uos auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos 
            iustum imperium et auspicium domi militiaeque ; aeque adhuc prosperum 
            plebeium et patricium fuit porroque erit. En unquam fando audistis 
            patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere 
            possent, id est, nihil ultra quam ingenuos ? consulem iam patrem 
            ciere possum auumque iam poterit filius meus. Nihil est aliud in re, 
            Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur ; certamen tantum 
            patricii petunt nec curant quem euentum certaminum habeant. Ego hanc 
            legem, quod bonum faustum felixque sit uobis ac rei publicae, uti 
            rogas, iubendam censeo. » 
          9. Vocare 
          tribus extemplo populus iubebat apparebatque accipi legem ; ille 
          tamen dies intercessione est sublatus. Postero die deterritis tribunis 
          ingenti consensu accepta est.  |