LEX MINICIA DE LIBERIS
  
( 90 BC )
 

     
Gai Institutiones, I ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ).
  

 
78. Quod autem diximus inter ciuem Romanum peregrinamque nisi conubium sit, qui nascitur, peregrinum esse, lege Minicia cauetur, ut is quidem deterioris parentis condicionem sequatur. eadem lege autem ex diuerso cauetur, ut si peregrinus, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit ciuem Romanam, peregrinus ex eo coitu nascatur. sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia fuit; nam remota ea lege diuersam condicionem sequi debebat, quia ex eis, inter quos non est conubium, qui nascitur, iure gentium matris condicioni accedit. qua parte autem iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum nasci, superuacua uidetur; nam et remota ea lege hoc utique iure gentium futurum erat. 79. Adeo autem hoc ita est, ut ex ciue Romano et Latina qui nascitur, matris condicioni accedat; nam in lege Minicia quidem peregrinorum nomine comprehenduntur non solum exterae nationes et gentes, sed etiam qui Latini nominantur; sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque ciuitates habebant et erant peregrinorum numero.
 

     
Tituli ex corpore Ulpiani, V, 8 ( Girard & Senn, Paris, 1967 ).
  

 
Conubio interveniente liberi semper patrem sequuntur ; non interveniente conubio matris conditioni accedunt, excepto eo, quod ex peregrino et cive Romana peregrinus nascitur, quoniam lex Minicia ex alterutro peregrino natum deterioris parentis condicionem sequi iubet.
 

  
►  Bibliography
 
 
Karlowa, Römische Rechtsgeschichte, II, Leipzig, 1901, pp. 182 ; Rotondi, Leges publicae populi romani, Milano, 1912, p. 338
.
  


Traduction française