LEGES  LICINIAE SEXTIAE
   
( 367 BC )
 

     
Livius, VI ( Corpet-Verger & Pessonneaux, Paris, 1904 ).
  

 
34. Quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui, facultas soluendi impediretur. itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat. adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta ui ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli uiro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos reciperasse in perpetuum patres uiderentur. ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi Ambusti, potentis uiri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro tamen plebeio ; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad uolgum quaesierat. forte ita incidit ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, uirga percuteret. cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id sororem ; ceterum is risus stimulos paruis mobili rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri uolt, paenituisse. confusam eam ex recenti morsu animi cum pater forte uidisset, percontatus ' satin salue ? ' auertentem causam doloris, quippe nec satis piam aduersus sororem nec admodum in uirum honorificam, elicuit comiter sciscitando, ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset. consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit : eosdem propediem domi uisuram honores quos apud sororem uideat. inde consilia inire cum genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.

35. Occasio uidebatur rerum nouandarum propter ingentem uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret : accingendum ad eam cogitationem esse ; conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire ad summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent. in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi uiam ad ceteros honores aperirent ; creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere leges omnes aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis : unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset id quod superesset triennio aequis portionibus persolueretur ; alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret ; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur ; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent. omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus tribunicias rogationes comparauerunt. qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. iamque frustra saepe concilio aduocato, cum pro antiquatis rogationes essent, ' bene habet ' inquit Sextius ; ' quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. agitedum comitia indicite, patres, tribunis militum creandis ; faxo ne iuuet uox ista ueto, qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis. ' haud inritae cecidere minae : comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt ; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.

36. Alia bella opportune quieuere : Veliterni coloni gestientes otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare adorti sunt ; eaque res Tusculanis, ueteribus sociis, nouis ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime non patres modo sed etiam plebem mouit. remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita ; creatique tribuni militum L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius P. et C. Valerii. haudquaquam tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem habuere ; ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summouere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere ; obsidebanturque haud paulo ui maiore Velitrae quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere ; ante noui creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Veturius A. et M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his quidem tribunis ad Velitras memorabile factum. in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat ; et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi uocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant : Velitris in exercitu plebis magnam partem abesse ; in aduentum militum comitia differri debere, ut uniuersa plebes de suis commodis suffragium ferret. Sextius Liciniusque cum parte collegarum et uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, primores patrum productos interrogando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant : auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi diuiderentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut singuli prope trecentorum ciuium possiderent agros, plebeio homini uix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager ? an placeret fenore circumuentam plebem, {ni} potius quam sortem {creditum} soluat, corpus in neruum ac supplicia dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri uinctis nobiles domus et, ubicumque patricius habitet, ibi carcerem priuatum esse ?

37. Haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent, atqui nec agros occupandi modum nec fenore trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, {plebi} fecissent. contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo. non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos, penes se auxilium tantum sit ; nisi imperio communicato nunquam plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse quod quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur ; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore. an iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse ? qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum uiam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint ? lege obtinendum esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit. nec iam posse dici id quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magistratus. numqui enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calui tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit ? quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium. quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum Romanum paenituisse. consulatum superesse plebeiis ; eam esse arcem libertatis, id columen. si eo peruentum sit, tum populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum ; quippe ex illa die in plebem uentura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda. huius generis orationes ubi accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duumuiris sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat ; omniumque earum rogationum comitia in aduentum eius exercitus differunt qui Velitras obsidebat.

38. Prius circumactus est annus quam a Velitris reducerentur legiones ; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos militum dilata ; nam plebis tribunos eosdem, duos utique quia legum latores erant, plebes reficiebat. tribuni militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius Sp. Seruilius L. Papirius L. Veturius. principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus uentum ; et cum tribus uocarentur nec intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad ciuem decurrunt. dictatorem dici placet ; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium uocant. cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et ' uti rogas ' primae tribus dicerent, tum Camillus ' quando quidem ' inquit, ' Quirites, iam uos tribunicia libido, non potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis partam, uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis uniuersae quam uestra causa dictator intercessioni adero euersumque uestrum auxilium imperio tutabor. itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis ; si aduersus intercessionem tamquam captae ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam a se ipsa dissolui non patiar. ' aduersus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emouerent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum. terrorem ingentem incusserat plebi : ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit. sed re neutro inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset ; sed auspiciis magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator – quem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius uictus esset ? – et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum ; simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi uidebat, obsistere potuit aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire ; et quod usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.

39. Inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent. nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant ; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinauit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto. id aegre patres passos accipio : dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis imperium esse. Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem : nonum se annum iam uelut in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis. primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuuentutis ad Veliternum bellum ; postremo dictatorium fulmen in se intentatum. iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit : se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si uelit, habere posse. quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant ? non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat. proinde ipsi primum statuerent apud animos quid uellent ; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis ; perlaturos enim quae promulgauerint : sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris ; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.

40. Aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse : ' neque nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse. quorum alterum neque nego neque infitias eo nos, ex quo adsciti sumus simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse uoluistis dici uere posset : illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint, uere referri posse. an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera ciuitate sciam, reticere possim L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse ? ' ' sub condicione ' inquit, ' nos reficietis decimum tribunos. ' quid est aliud dicere ' quod petunt alii, nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus ' ? sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos plebis habeamus ? ' ut rogationes ' inquit, ' nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis. ' obsecro uos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum ciuem succlamare ' bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias. ' ' non ' inquit, ' licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, uideas ; aut omnia accipe, aut nihil fero ' ; ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi frequentes succlamassent ' abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis ' ? quid ? si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo erit qui ferat ? illud si quis patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse, Claudius diceret ' aut omnia accipite, aut nihil fero ', quis uestrum, Quirites, ferret ? nunquamne uos res potius quam auctores spectabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis ? at hercule sermo est minime ciuilis ; quid ? rogatio qualis est, quam a uobis antiquatam indignantur ? sermoni, Quirites, simillima. ' consules ' inquit, ' rogo ne uobis quos uelitis facere liceat. ' an aliter {rogat} qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem uobis permittit ? si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare ? hocine est in commune honores uocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat ? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat ? quaenam ista societas, quaenam consortio est ? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius uenis, nisi partem petendo totum traxeris ? ' timeo ' inquit, ' ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium. ' quid est dicere aliud ' quia indignos uestra uoluntate creaturi non estis, necessitatem uobis creandi quos non uoltis imponam ' ? quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se non suffragio creatum dicat ?

41. Quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt ; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant ; et occasionibus potius quam uirtute petere honores malunt. est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui uestra necessaria suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat. omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis : quis est hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit ? de indignitate satis dictum est – etenim dignitas ad homines pertinet – : quid de religionibus atque auspiciis – quae propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est – loquar ? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret ? penes quos igitur sunt auspicia more maiorum ? nempe penes patres ; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur ; nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus non aliter quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent. quid igitur aliud quam tollit ex ciuitate auspicia qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert ? eludant nunc licet religiones : ' quid enim est, si pulli non pascentur, si ex cauea tardius exierint, si occecinerit auis ? ' parua sunt haec ; sed parua ista non contemnendo maiores uestri maximam hanc rem fecerunt ; nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. uolgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur ; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit imponamus ; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est ; non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur ; nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant ; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem uenit altera lege solitudines uastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur ? omnium rerum causa uobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis deos uelim fortunare. '

42. Oratio Appi ad id modo ualuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur. refecti decumum iidem tribuni, Sextius et Licinius, de decemuiris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis ; graduque eo iam uia facta ad consulatum uidebatur. hac uictoria contenta plebes cessit patribus ut in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum M. Geganius P. Manlius L. Veturius P. Valerius sextum.
 

 
Valerius Maximus, VIII, 6 ( Kempf, Leipzig, 1888 ).
 

 
3. C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret, ipse mille conparauit <dis>simulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperau<er>it.
 

 
Gellius, XX, 1 ( 
Julien, Paris, 2002 ).
 

 
23. Quid salubrius uisum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito ?
 

  
  
Link : Livius VI, 30-42.
  


Traduction française