LEX
IUNIA NORBANA ( 44 BC - AD 19 ) |
|||
|
|||
Augustus | |||
|
|||
Iustiniani Institutiones, I, 5 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||
3. Libertinorum
autem status tripertitus antea fuerat: nam qui manumittebantur,
modo maiorem et iustam libertatem consequebantur et fiebant cives Romani,
modo minorem et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant, modo inferiorem
et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. sed dediticiorum
quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit,
Latinorum vero nomen non frequentabatur: ideoque nostra pietas,
omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus
hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis
Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem
quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit qui manumittitur,
licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem
expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente
nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes
placavimus: Latinos autem Iunianos et omnem quae circa eos fuerat
observantiam alia constitutione per eiusdem quaestoris suggestionem
correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones, et omnes libertos,
nullo nec aetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in manumissionis
modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus:
multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana,
quae sola in praesenti est, praestari. |
|||
|
|||
Eadem
ratione ex contrario ex Latino et ciue Romana, siue ex lege Aelia Sentia
siue aliter contractum fuerit matrimonium, ciuis
Romanus nascitur. fuerunt tamen, qui putauerunt ex lege Aelia Sentia
contracto matrimonio Latinum nasci, quia uidetur eo casu per legem Aeliam
Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit,
ut qui nascitur, patris condicioni accedat; aliter uero contracto matrimonio
eum, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse
ciuem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatus consulto, quod auctore
diuo Hadriano significat, ut quoquomodo
ex Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nascatur. |
|||
|
|||
55. Sequitur,
ut de bonis Latinorum libertinorum dispiciamus. 56. Quae pars iuris ut manifestior
fiat, admonendi sumus, id quod alio loco diximus, eos, qui nunc Latini
Iuniani dicuntur, olim ex iure Quiritium seruos fuisse, sed auxilio
praetoris in libertatis forma seruari solitos; unde etiam res eorum
peculii iure ad patronos pertinere solita est. postea uero per legem
Iuniam eos omnes, quos praetor in libertate tuebatur, liberos esse coepisse
et appellatos esse Latinos Iunianos: Latinos ideo, quia lex eos liberos
proinde esse uoluit, atque si essent ciues Romani ingenui, qui ex urbe
Roma in Latinas colonias deducti Latini coloniarii esse coeperunt; Iunianos
ideo, quia per legem Iuniam liberi facti sunt, etiamsi non essent ciues
Romani. legis itaque Iuniae lator cum intellegeret futurum, ut ea fictione
res Latinorum defunctorum ad patronos pertinere desinerent, quia scilicet
neque ut serui decederent, ut possent iure peculii res eorum ad patronos
pertinere, neque liberti Latini hominis bona possent manumissionis iure
ad patronos pertinere, necessarium existimauit, ne beneficium istis
datum in iniuriam patronorum conuerteretur, cauere [uoluit], ut bona
eorum proinde ad manumissores pertinerent, ac si lex lata non esset.
itaque iure quodam modo peculii bona Latinorum ad manumissores ea lege
pertinent. 57. Unde accidit, ut longe differant
ea iura, quae in bonis Latinorum ex lege Iunia constituta sunt, ab his,
quae in hereditate ciuium Romanorum libertorum obseruantur. 58.
Nam ciuis Romani liberti hereditas ad extraneos heredes patroni nullo
modo pertinet; ad filium autem patroni nepotesque ex filio et pronepotes
ex nepote filio nato prognatos omni
modo pertinet, etiamsi a parente
fuerint exheredati; Latinorum autem bona tamquam peculia seruorum etiam
ad extraneos heredes pertinent et ad liberos manumissoris exheredatos non pertinent. |
|||
|
|||