LEX
IUNIA
DE TARQUINIIS EXILIO MULTANDIS ( 510 BC ) |
Livius, I, 59 ( De Clercq, Bruxelles, 2001 ). |
11. His
atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam
relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem
perpulit, ut imperium regi abrogaret exulesque esse iuberet L. Tarquinium
cum coniuge ac liberis. |
Livius, II, 1 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
2. Quae
libertas ut laetior esset, proxumi regis superbia fecerat. Nam priores
ita regnarunt, ut haud inmerito omnes deinceps conditores partium certe
urbis, quas nouas ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur. |
Cicero, de rep., II ( Nisard, Paris, 1841 ). |
25,
46. ... quo auctore et principe concitata ciuitas et
hac recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum, et recordatione
superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum, exulem
et regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit. 31, 53. ... hac mente tum nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione cognationis expulerunt, et reliquos Tarquinios offensione nominis ... |
Tacitus, Annales, XI ( Burnouf, Paris, 1859 ). |
22. ... sed
quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata
ostendit ab L- Bruto repetita. mansitque consulibus potestas deligendi,
donec cum quoque honorem populus mandaret. creatique primum Valerius
Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post Tarquinios
exactos .... |
Digesta, I, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
2. (3) Exactis
deinde regibus lege tribunicia omnes leges hae exoleverunt iterumque
coepit populus Romanus incerto magis iure et consuetudine aliqua uti
quam per latam legem, idque prope viginti annis passus est. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
2. (16) Exactis
deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius
uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicae
consulerent. ... |
|