LEX
IULIA DE VI PUBLICA ET PRIVATA Lex Julia on public and private violence ( About 17 BC ) |
|||||
|
|||||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |||||
|
|||||
Digesta, XXII, 5 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
3 [ Callistratus ] ...
5. Lege Iulia de vi cavetur, ne hac lege in reum testimonium
dicere liceret, qui se ab eo parenteve eius liberaverit, quive impuberes
erunt, quique iudicio publico damnatus erit qui eorum in integrum restitutus
non erit, quive in vinculis custodiave publica erit, quive ad bestias
ut depugnaret se locaverit, quaeve palam quaestum faciet feceritve,
quive ob testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam accepisse iudicatus
vel convictus erit. Nam quidam propter reverentiam personarum, quidam
propter lubricum consilii sui, alii vero propter notam et infamiam vitae
suae admittendi non sunt ad testimonii fidem. |
|||||
Digesta, XLVIII, 6 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
1 [ Marcianus ].
Lege iulia de vi publica tenetur, qui quia arma tela domi suae agrove
inve villa praeter usum venationis vel itineris vel navigationis coegerit.
2 [ Scaevola ]. Excipiuntur autem arma, quae quis promercii causa habuerit hereditateve ei obvenerint. 3 [ Marcianus ], pr. In eadem causa sunt, qui turbae seditionisve faciendae consilium inierint servosve aut liberos homines in armis habuerint. 1. Eadem lege tenetur, qui pubes cum telo in publico fuerit. 2. In eadem causa sunt, qui pessimo exemplo convocatu seditione villas expugnaverint et cum telis et armis bona rapuerint. 3. Item tenetur, qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam. 4. Praeterea punitur huius legis poena, qui puerum vel feminam vel quemquam per vim stupraverit. 5. Sed et qui in incendio cum gladio aut telo rapiendi causa fuit vel prohibendi dominum res suas servare, eadem poena tenetur. 6. Eadem lege tenetur, qui hominibus armatis possessorem domo agrove suo aut navi sua deiecerit expugnaverit. 4 [ Ulpianus ]. Utive id staret, homines commodaverit : 5 [ Marcianus ], pr. Qui coetu conversu turba seditione incendium fecerit : quique hominem dolo malo incluserit obsederit : quive fecerit, quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur distrahatur : quive per vim sibi aliquem obligaverit, nam eam obligationem lex rescindit. 1. Si de vi et possessione vel dominio quaeratur, ante cognoscendum de vi quam de proprietate rei divus pius tw koinw twn vessalwn graece rescripsit : sed et decrevit, ut prius de vi quaeratur quam de iure dominii sive possessionis. 2. Qui vacantem mulierem rapuit vel nuptam, ultimo supplicio punitur et, si pater iniuriam suam precibus exoratus remiserit, tamen extraneus sine quinquennii praescriptione reum postulare poterit, cum raptus crimen legis iuliae de adulteris potestatem excedit. 6 [ Ulpianus ]. Et eum, qui puerum ingenuum rapuit, puniendum divus pius rescripsit in haec verba : ‘ exemplum libelli dati mihi a domitio silvano nomine domitii silvani patrui subici iussi, motus querella eius, qua significavit filium suum ingenuum, iuvenem admodum, raptum atque conclusum, mox verberibus ac tormentis usque ad summum periculum adflictum, gemine carissime : velim audias eum et, si compereris haec ita admissa, rem severe exequaris ’. 7 [ Ulpianus ]. Lege iulia de vi publica tenetur, qui, cum imperium potestatemve haberet, civem romanum adversus provocationem necaverit verberaverit iusseritve quid fieri aut quid in collum iniecerit, ut torqueatur. item quod ad legatos oratores comitesve attinebit, si quis eorum pulsasse et sive iniuriam fecisse arguetur. 8 [ Maecianus ]. Lege iulia de vi publica cavetur, ne quis reum vinciat impediatve, quo minus romae intra certum tempus adsit. 9 [ Paulus ]. Armatos non utique eos intellegere debemus, qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud nocere potest. 10 [ Ulpianus ], pr. Qui dolo malo fecerit, quo minus iudicia tuto exerceantur aut iudices ut oportet iudicent vel is, qui potestatem imperiumve habebit, quam ei ius erit, decernat imperet faciat : qui ludos pecuniamve ab aliquo invito polliceri publice privatimve per iniuriam exegerit : item qui cum telo dolo malo in contione fuerit aut ubi iudicium publice exercebitur. exceptus est, qui propter venationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent, ministrosque ad ea habere conceditur. 1. Hac lege tenetur et qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur et pulsetur, neque homo occisus sit. 2. Damnato de vi publica aqua et igni interdicitur. 11 [ Paulus ], pr. Hi, qui aedes alienas aut villas expilaverint effregerint expugnaverint, si quid in turba cum telis fecerint, capite puniuntur. 1. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur. 2. Qui telum tutandae salutis suae causa gerunt, non videntur hominis occidendi causa portare. 12 [ Paulus ]. Qui nova vectigalia exercent, lege iulia de vi publica tenentur. |
|||||
Digesta, XLVIII, 7 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
1 [ Marcianus ], pr.
De vi privata damnati pars tertia bonorum ex lege iulia publicatur
et cautum est, ne senator sit, ne decurio, aut ullum honorem capiat,
neve in eum ordinem sedeat, neve iudex sit : et videlicet
omni honore quasi infamis ex senatus consulto carebit. 1.
Eadem poena adficiuntur, qui ad poenam legis iuliae de
vi privata rediguntur, et si quis ex naufragio dolo malo quid
rapuerit. 2. Sed et ex constitutionibus
principum extra ordinem, qui de naufragiis aliquid diripuerint,
puniuntur : nam et divus pius rescripsit nullam vim nautis
fieri debere et, si quis fecerit, ut severissime puniatur.
2 [ Scaevola ]. Hac lege tenetur, qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur pulsaretur, neque homo occisus erit : 3 [ Macer ], pr. Nec interest, liberos an servos et suos an alienos quis ad vim faciendam convocaverit. 1. Nec minus hi, qui convocati sunt, eadem lege tenentur. 2. Sed si nulli convocati nullique pulsati sint, per iniuriam tamen ex bonis alienis quid ablatum sit, hac lege teneri eum qui id fecerit. 4 [ Paulus ], pr. Legis iuliae de vi privata crimen committitur, cum coetum aliquis et concursum fecisse dicitur, quo minus quis in ius produceretur. 1. Et si quis quaestionem de alterius servo habuisset : et ideo moderatius edicto praetoris de iniuriis utendum esse labeo ait. 5 [ Ulpianus ]. Si quis aliquem deiecit ex agro suo hominibus congregatis sine armis, vis privatae postulari possit. 6 [ Modestinus ]. Ex senatus consulto volusiano, qui improbe coeunt in alienam litem, ut, quidquid ex condemnatione in rem ipsius redactum fuerit, inter eos communicaretur, lege iulia de vi privata tenentur. 7 [ Callistratus ]. Creditores si adversus debitores suos agant, per iudicem id, quod deberi sibi putant, reposcere debent : alioquin si in rem debitoris sui intraverint id nullo concedente, divus marcus decrevit ius crediti eos non habere. verba decreti haec sunt. ‘ optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris : interim ille in possessione debet morari, tu petitor es ’. et cum marcianus diceret : ‘ vim nullam feci ’ : caesar dixit : ‘ tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur ? vis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit. non puto autem nec verecundiae nec dignitati nec pietati tuae convenire quicquam non iure facere. quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris non ab ipso sibi traditam sine ullo iudice temere possidere, eumque sibi ius in eam rem dixisse, ius crediti non habebit ’. 8 [ Modestinus ]. Si creditor sine auctoritate iudicis res debitoris occupet, hac lege tenetur et tertia parte bonorum multatur et infamis fit. |
|||||
Iustiniani Institutiones, IV, 18 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
8. Item
lex Iulia de vi publica seu privata adversus eos exoritur, qui vim vel
armatam vel sine armis commiserint. sed si quidem armata vis arguatur,
deportatio ei ex lege Iulia de vi publica irrogatur: si vero sine
armis, in tertiam partem bonorum publicatio imponitur. sin autem
per vim raptus virginis vel viduae vel sanctimonialis, velatae vel aliae,
fuerit perpetratus, tunc et peccatores et ii qui opem flagitio dederunt,
capite puniuntur secundam nostrae constitutionis definitionem, ex qua
haec apertius possibile est scire. |
|||||
Pauli Sententiae, V, 26 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
|||||
1. Lege
Iulia de vi publica damnatur, qui aliqua potestate praeditur civem Romanum
antea ad populum, nunc imperatorem appellantem necaverit necarive iusserit,
torserit verberaverit condemnaverit inve publica vincula duci iusserit.
Cuius rei poena in humiliores capitis in honestiores insulae deportatione
coercetur. 2. Hac lege excipiuntur, qui
artem ludicram faciunt, iudicati etiam et confessi et qui ideo in carcerem
duci iubentur, quod ius dicenti non obtemperaverint quidve contra disciplinam
publicam fecerint: tribuni etiam militum et praefecti classium alarumve,
ut sine aliquo impedimento legis Iuliae per eos militare delictum coerceri
possit. 3. Lege Iulia de vi privata tenetur,
qui quem armatis hominibus possessione domo villa agrove deiecerit expugnaverit
obsederit clauserit, idve ut fieret homines commodaverit locaverit conduxerit:
quive coetum concursum turbam seditionem incendium fecerit, funerari
sepelirive aliquem prohibuerit, funusve eripuerit turbaverit: et qui
eum, cui aqua et igni interdictum est, receperit celaverit tenuerit:
quive cum telo in publico fuerit, templa portas aliudve quid publicum
armatis obsederit cinxerit clauserit occupaverit. Quibus omnibus convictis,
si honestiores sunt, tertia pars bonorum eripitur et in insulam relegantur:
humiliores in metallum damnantur. 4. Creditor
chirographarius si sine iussu praesidis per vim debitoris sui pignora,
cum non haberet obligata, ceperit, in legem Iuliam de vi privata committit.
Fiduciam vero et pignora apud se deposita persequi et sine auctoritate
iudicis vindicare non prohibetur. |
|||||
Coll., IX, 2 ( Mommsen, Berlin, 1890 ). |
|||||
Ulpianus
libro VIIII de officio proconsulis sub titulo ad legem Iuliam
de vi publica et privata : 1. Eadem lege quibusdam testimonium omnino, quibusdam interdicitur invitis capite octogesimo septimo et capite octogesimo octavo. 2. Capite octogesimo octavo in haec verba his hominibus : ‘ hac lege in reum testimonium dicere ne liceto, qui se ab eo parenteve eius libertove cuius eorum libertive libertave liberaverit, quive inpubes erit, quive iudicio publico damnatus est, qui eorum in integrum restitutus non est, quive in vinculis custodiaque publica erit, quive depugnandi causa auctoratus erit, quive ad bestias depugnare se locavit locaverit, praeterquam qui iaculandi causa ad urbem missus est erit, palamve corpore quaestum faciet feceritve, quive ob testimonium dicendum pecuniam accepisse iudicatus erit. ’ Nec volens quis eorum hac lege in reum testimonium dicit. 3. Capite octogesimo septimo his : ‘ inviti in reum testimonium ne dicunto qui sobrinus est ei reo propioreve cognatione coniunctus, quive socer gener vitricus privignusve eius erit. ’ Et reliqua. |
|||||
|
|||||