LEX
IULIA DE ANNONA ( 18 BC ) |
||
|
||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||
|
||
Digesta, XLVIII, 1 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
1 [ Macer ]. Non
omnia iudicia, in quibus crimen vertitur, et publica sunt, sed ea tantum,
quae ex legibus iudiciorum publicorum veniunt, ut Iulia maiestatis,
Iulia de adulteriis, Cornelia de sicariis et veneficis, Pompeia parricidii,
Iulia peculatus, Cornelia de testamentis, Iulia de vi privata, Iulia
de vi publica, Iulia ambitus, Iulia repetundarum, Iulia de annona. |
||
Digesta, XLVIII, 12 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
1 [ Marcianus ]. Constitit
inter servum et dominum iudicium, si annonam publicam fraudasse dicat
dominum. 2 [ Ulpianus ], pr. Lege Iulia de annona poena statuitur adversus eum, qui contra annonam fecerit societatemve coierit, quo annona carior fiat. 1. Eadem lege continetur, ne quis navem nautamve retineat aut dolo malo faciat, quo magis detineatur : 2. Et poena viginti aureorum statuitur. |
||
Iustiniani Institutiones, IV, 18 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
11. Sunt
praeterea publica iudicia lex Iulia ambitus et lex Iulia repetundarum
et lex Iulia de annona ... |
||
|
||