LEX IULIA DE ADULTERIIS COERCENDIS
  
Lex Julia on adultery
   
( About 17 BC )
 
Theodor Mommsen ( 1817-1903 )
 
  D. XLVIII  Inst. IV

     
Digesta, XLVIII, 5 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
[ Ulpianus ]. Haec lex lata est a divo augusto.

[ Ulpianus ], pr. Ex lege iulia servatur, ut, cui necesse est ab adultero incipere, quia mulier ante denuntiationem nupsit, non alias ad mulierem possit pervenire, nisi reum peregerit. peregisse autem non alias quis videtur, nisi et condemnaverit. 1. Marito iure mariti accusanti illa praescriptio obicitur, si legem prodidisse dicatur ob hoc, quod adgressus accusationem adulterii destitit. 2. Lenocinii quidem crimen lege iulia de adulteris praescriptum est, cum sit in eum maritum poena statuta, qui de adulterio uxoris suae quid ceperit, item in eum, qui in adulterio deprehensam retinuerit. 3. Ceterum qui patitur uxorem suam delinquere matrimoniumque suum contemnit quique contaminationi non indignatur, poena adulterum non infligitur. 4. Qui hoc dicit lenocinio mariti se fecisse, relevare quidem vult crimen suum, sed non est huiusmodi compensatio admissa. ideo si maritum velit reus adulterii lenocinii reum facere, semel delatus non audietur. 5. Si publico iudicio maritus uxorem ream faciat, an lenocinii allegatio repellat maritum ab accusatione ? et putem non repellere : lenocinium igitur mariti ipsum onerat, non mulierem excusat. 6. Unde quaeri potest, an is, qui de adulterio cognoscit, statuere in maritum ob lenocinium possit ? et puto posse. nam claudius gorgus vir clarissimus uxorem accusans cum detectus est uxorem in adulterio deprehensam retinuisse, et sine accusatore lenocinio damnatus est a divo severo. 7. Extraneus autem nequaquam lenocinium obiciens, posteaquam reus factus est, se relevabit, nec maritum poenae subiciet. 8. Si simul ad accusationem veniant maritus et pater mulieris, quem praeferri oporteat, quaeritur. et magis est, ut maritus praeferatur : nam et propensiore ira et maiore dolore executurum eum accusationem credendum est, in tantum, ut et si pater praevenerit et libellos inscriptionum deposuerit, marito non neglegente nec retardante, sed accusationem parante et probationibus instituente atque muniente, ut facilius iudicantibus de adulterio probetur, idem erit dicendum. 9. Sed et quotiens alii, qui post maritum et patrem accusare possunt, ad accusandum prosiliunt, lege expressum est, ut is, cuius de ea re notio est, de iusto accusatore constituat.

[ Ulpianus ]. Nisi igitur pater maritum infamem aut arguat aut doceat colludere magis cum uxore quam ex animo accusare, postponetur marito.

[ Ulpianus ], pr. Si maritus praevenerit accusareque instituerit, tempora non cedunt patri, quod accusationem instituere non potest, sic tamen, ut, quoad unus occupet, utrique tempora cedant, ubi vero maritus occupavit, residua tempora ei, qui occupare non potest, non cedant. quod et in eo dici potest, qui ab adultero vel adultera coepit : nam adversus eum, adversus quem non coepit, desinunt ei tempora cedere. haec in maritis et patribus dicta sunt. 1. Extraneis autem, qui accusare possunt, accusandi facultas post maritum et patrem conceditur : nam post sexaginta dies quattuor menses extraneis dantur et ipsi utiles. 2. Si ante extraneus instituerit accusationem, an supervenienti marito permittatur accusatio, quaeritur. et magis arbitror hoc quoque casu maritum audiendum, si non neglegentia praeventus est. et ideo et si accusatione instituta absoluta sit mulier extraneo accusante, tamen marito debet permitti restaurare accusationem, si idoneas causas allegare possit, quibus impeditus non instituit accusationem.

[ Iulianus ]. Nuptam mihi adulterii ream postulari posse in priore matrimonio commissi dubium non est, cum aperte lege iulia de adulteriis coercendis caveatur, si quidem vidua sit, de cuius adulterio agetur, ut accusator liberum arbitrium habeat, adulterum an adulteram prius accusare malit : si vero nupta sit, ut prius adulterum peragat, tunc mulierem.

[ Papinianus ], pr. Inter liberas tantum personas adulterium stuprumve passas lex iulia locum habet. quod autem ad servas pertinet, et legis aquiliae actio facile tenebit et iniuriarum quoque competit nec erit deneganda praetoria quoque actio de servo corrupto : nec propter plures actiones parcendum erit in huiusmodi crimine reo. 1. Lex stuprum et adulterium promiscui et kataxrystikwteron appellat. sed proprie adulterium in nupta committitur, propter partum ex altero conceptum composito nomine : stuprum vero in virginem viduamve committitur, quod graeci fvoran appellant. 2. Filius familiae maritus ab eo, qui sui iuris est, in ea lege non separatur. divus quoque hadrianus rosiano gemino rescripsit et invito patre filium hac lege reum facere. 3. Maritus etsi duo reos ex alio crimine habeat, poterit iure viri tertium accusare, quoniam ea causa non cedit in numerum ceterarum.

[ Marcianus ]. Qui pupillam suam duxit uxorem contra senatus consultum, nec matrimonium est hoc et potest adulterii accusari, qui tutor vel curator fuit et intra vicensimum sextum annum duxit uxorem non a patre desponsam vel destinatam vel testamento denominatam.

[ Marcianus ]. Incesti commune crimen adversus duos simul intentari potest.

[ Marcianus ], pr. Qui domum suam, ut stuprum adulteriumve cum aliena matre familias vel cum masculo fieret, sciens praebuerit vel quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit : cuiuscumque sit condicionis, quasi adulter punitur. 1. Appellatione domus habitationem quoque significari palam est.

10 [ Ulpianus ], pr. Et si amici quis domum praebuisset, tenetur. 1. Sed et si quis in agro balneove stuprum fieri praebuisset, comprehendi debet. 2. Sed et si in domum aliquam soliti fuerint convenire ad tractandum de adulterio, etsi eo loci nihil fuerit admissum, verum tamen videtur is domum suam, ut stuprum adulteriumve committeretur, praebuisse, quia sine colloquio illo adulterium non committeretur.

11 [ Papinianus ], pr. Mater autem familias significatur non tantum nupta, sed etiam vidua. 1. Mulieres quoque hoc capite legis, quod domum praebuerunt vel pro comperto stupro aliquid acceperunt, tenentur. 2. Mulier, quae evitandae poenae adulterii gratia lenocinium fecerit aut operas suas in scaenam locavit, adulterii accusari damnarique ex senatus consulto potest.

12 [ Papinianus ], pr. Miles, qui cum adultero uxoris suae pactus est, solvi sacramento deportarique debet. 1. Militem, qui sororis filiam in contubernio habuit, licet non in matrimonium, adulterii poena teneri rectius dicetur. 2. Ea, quae inter reas adulterii recepta esset, absens defendi non potest. 3. Socer cum nurum adulterii accusaturum se libellis praesidi datis testatus fuisset, maluit accusatione desistere et lucrum ex dote magis petere. quaeritur, an huiusmodi commentum eius admitti existimes. respondit : turpissimo exemplo is, qui nurum suam accusare instituisset, postea desistere maluit contentus lucrum ex dote retinere tamquam culpa mulieris dirempto matrimonio : quare non inique repelletur, qui commodum dotis vindictae domus suae praeponere non erubuit. 4. Adulterii reum intra quinque annos continuos a die criminis admissi defuncta quoque muliere postulari posse palam est. 5. Quidam accusare volebat adulterii mulierem et postulabat, ne sibi computarentur dies, quos in custodiam fecisset : me hoc admittente exstitit qui mihi contradiceret. cuius opinionem an tu probes, rogo maturius mihi scribas. respondit : opinionem tuam et verba legis et sententia adiuvant, cui placuit utiles dies accusatori computandos esse, id est quibus potuit accusationis sollemnia implere. quare sine dubio dies, quibus quis in custodia fuit, extra computationem utilium dierum existimanti tibi constitutos contradici non debuit. 6. Sexaginta dies, qui marito accusanti utiles computantur, feriatis quoque diebus, si modo facultatem praesidis adeundi accusator habuit, numerari certum est, quoniam de plano quoque libellus dari potest. quod privilegium si amisit, non prohibetur intra alios quattuor menses querellam suam apud iudicem deferre. 7. Quaerebatur, an iure mariti possit accusare vir eam feminam, quae, cum ei desponsa fuisset, alii in matrimonium a patre fuisset tradita. respondit : novam rem instituere huiusmodi accusatorem existimo, qui adulterii crimen obicere desiderat propter hoc tantum, quod priori sibi desponsa puella a patre in matrimonium alii fuerit tradita. 8. Defuncto marito adulterii rea mulier postulatur. 9. Quae propter impuberem filium vult dilatationem ab accusatore impetrare : an debeat audiri ? respondi : non videtur mihi confugere ea mulier ad iustam defensionem, quae aetatem filii praetendit ad eludendam legitimam accusationem : nam non utique crimen adulterii, quod mulieri obicitur, infanti praeiudicat, cum possit et illa adultera esse et impubes defunctum patrem habuisse. 10. Volenti mihi ream adulterii postulare eam, quae post commissum adulterium in eodem matrimonio perseveraverit, contradictum est. quaero, an iuste responsum sit. respondit : ignorare non debuisti durante eo matrimonio, in quo adulterium dicitur esse commissum, non posse mulierem ream adulterii fieri : sed nec adulterum interim accusari posse. 11. Licet ei mulier, qui in suspicionem adulterii incidit, nupsisse dicatur, non ante accusari poterit, quam adulter fuerit convictus : alioquin ad hoc vel maxime viri confugient volentes bene concordatum sequens matrimonium dirimere, ut dicant cum adultero mulierem nuptias contraxisse. 12. Mulier cum absentem virum audisset vita functum esse, alii se iunxit : mox maritus reversus est. quaero, quid adversus eam mulierem statuendum sit. respondit tam iuris quam facti quaestionem moveri : nam si longo tempore transacto sine ullius stupri probatione falsis rumoribus inducta, quasi soluta priore vinculo, legitimis nuptiis secundis iuncta est, quod verisimile est deceptam eam fuisse nihil vindicta dignum videri potest : quod si ficta mariti mors argumentum faciendis nuptiis probabitur praestitisse, cum hoc facto pudicitia laboretur, vindicari debet pro admissi criminis qualitate. 13. Ream adulterii uxorem duxi : eam damnatam mox repudiavi. quaero, an causam discidii praestitisse videor. respondit : cum per legem iuliam huiusmodi uxorem retinere prohibearis, non videri causam te discidii praestitisse palam est. quare ita ius tractabitur quasi culpa mulieris facto divortio.

13 [ Ulpianus ]. Haec verba legis ‘ ne quis posthac stuprum adulterium facito sciens dolo malo ’ et ad eum, qui suasit, et ad eum, qui stuprum vel adulterium intulit, pertinent.

14 [ Ulpianus ], pr. Si uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, iure quidem mariti accusare eam non poterit, quae uxor non fuit, iure tamen extranei accusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quae in concubinatum se dando matronae nomen non amisit, ut puta quae patroni concubina fuit. 1. Plane sive iusta uxor fuit sive iniusta, accusationem instituere vir poterit : nam et sextus caecilius ait, haec lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud homericum adfert : nec enim soli, inquit, atridae uxores suas amant. ou monoi fileous aloxous meropwn anvrwpwn atreidai. 2. Sed et in ea uxore potest maritus adulterium vindicare, quae volgaris fuerit, quamvis, si vidua esset, impune in ea stuprum committeretur. 3. Divi severus et antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem vindicandum, quia neque matrimonium qualecumque nec spem matrimonii violare permittitur. 4. Sed et si ea sit mulier, cum qua incestum commissum est, vel ea, quae, quamvis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse. 5. Iudex adulterii ante oculos habere debet in inquirere, an maritus pudice vivens mulieri quoque bonos mores colendi auctor fuerit : periniquum enim videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibeat : quae res potest et virum damnare, non rem ob compensationem mutui criminis inter utrosque communicare. 6. Si quis uxorem suam velit accusare dicatque eam adulterium commisisse antequam sibi nuberet, iure viri accusationem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit. quod et in concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, vel in filia familias, cuius coniunctioni pater postea concessit. 7. Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure viri : sed ita demum adulterium maritus vindicabit, si vim hostium passa non est : ceterum quae vim patitur, non est in ea causa, ut adulterii vel stupri damnetur. 8. Si minor duodecim annis in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum aetatem excesserit coeperitque esse uxor, non poterit iure viri accusari ex eo adulterio, quod ante aetatem nupta commisit, sed vel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto divi severi, quod supra relatum est. 9. Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed quasi alio interposito, videndum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, accusari possit. et puto non posse : abolevit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam. 10. Idem dicendum est, si stupri velit accusare eam quam postea duxit uxorem : sero enim accusat mores, quos uxorem ducendo probavit.

15 [ Scaevola ], pr. Is, cuius ope consilio dolo malo factum est, ut vir feminave in adulterio deprehensi pecunia aliave qua pactione se redimerent, eadem poena damnatur, quae constituta est in eos, qui lenocinii crimine damnantur. 1. Si vir infamandae uxoris suae causa adulterum subiecerit, ut ipse deprehenderet, et vir et mulier adulterii crimine tenentur ex senatus consulto de ea re facto. 2. Marito primum, vel patri eam filiam quam in potestate habet, intra dies sexaginta divortii accusare permittitur nec ulli alii intra id tempus agendi potestas datur : ultra eos dies neutrius voluntas exspectatur. 3. Iure mariti qui accusant, calumniae periculum non evitant.

16 [ Ulpianus ], pr. Si maritus sit in magistratu, potest praeveniri a patre : atquin non oportet. et putat pomponius debere dici, quoad maritus magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne praeripiatur marito ius, quod cum eo aequale habet : igitur non cedent sexaginta dies patri, cum accusare non potest. 1. Legis iuliae de adulteriis capite septimo ita cavetur : ‘ ne quis inter reos referat eum, qui tum sine detrectatione rei publicae causa aberit ’ : neque enim aequum visum est absentem rei publicae causa inter reos referri, dum rei publicae operatur. 2. Necessario adicitur ‘ sine detrectatione ’ : ceterum si quis evitandi criminis id egit, ut rei publicae causa abesset, nihil illi commentum hoc proficiat. 3. Quod si quis praesens sit, vice tamen absentis habetur ( ut puta qui in vigilibus vel urbanis castris militat ), dicendum est deferri hunc posse : neque enim laborare habet, ut se repraesentet. 4. Et generaliter dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia provincia rei publicae causa absunt, quam in ea in qua deferuntur. proinde si quis in provincia, in qua agit, adulterium commiserit, accusari poterit, nisi sit ea persona, quae ad praesidis cognitionem non pertinet. 5. Si negaverint se pater et maritus accusaturos intra diem sexagensimum, an statim incipiant tempora extraneo cedere ? et primus pomponius putat admitti ad accusationem extraneum posse statim atque isti negaverint. cui adsentiendum puto : fortius enim dicitur eum, qui se negaverit acturum, postea non audiendum. 6. Lex iulia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis viginti quinque : nec enim visus est idoneus accusator, qui nondum robustae aetatis est. quod ita verum est, si non matrimonii sui iniuriam exequatur : ceterum si suum matrimonium vindicare velit, quamvis iure extranei ad accusationem veniat, tamen audietur : nec enim ulla praescriptio obicitur suam iniuriam vindicanti. sane si iuvenali facilitate ductus vel etiam fervore aetatis accensus ad accusationem prosilit, accusanti ei non facile calumniae poena irrogabitur. minorem viginti quinque annis etiam eum accipimus, qui vicensimum quintum annum aetatis agit. 7. Praescriptiones, quae obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos recipiatur : ceterum posteaquam semel receptus est, non potest praescriptionem obicere. 8. Si in viduitate mulier perseverat, in accusatoris est arbitrio, a quo velit incipere, utrum ab adultero an ab adultera. 9. Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poteritque, quasi neutrum detulerit, rursus a quo velit initium facere, quia nihil agit prima delatione.

17 [ Ulpianus ]. Qui uxori repudium miserit, postea denuntiare, ne seio nuberet, et, si denuntiaverit, et ab ea incipere potest.

18 [ Ulpianus ], pr. Denuntiasse qualiter accipiamus, utrum ad iudicem an vero simpliciter ? ego, etsi non denuntiavit ad iudicem, sufficere credo, si adulterii se acturum denuntiaverit. 1. Quid ergo, si non quidem denuntiavit, verum libellos accusatoris dedit, antequam nuberet, eaque, cum id cognovisset, nupsit, vel ignorans ? puto non videri ei denuntiatum : idcirco non posse accusatorem ab ea incipere. 2. Quid ergo, si tantum denuntiavit, ne nuberet, sed non addidit, quare, num recte nupsisse videatur ? sed melius est illud sequi, ut eius denuntiatio videatur electionem accusatori reservare, qui crimen denuntiavit. omnino igitur si fecit adulterii criminis commemorationem in denuntiatione, etsi iudicem non monstravit, magis putamus mulierem, quasi denuntiationem praecesserit, posse accusari. 3. Quid tamen si specialiter, cum quo adulterium fecerit, denuntiationi complexus est, mox velit eam ex alterius persona accusare ? magis est, ut non debeat audiri : neque enim crimen quod denuntiavit obicit. 4. Sed et si per procuratorem denuntiaverit, puto posse eum accusationem si velit instituere sufficereque procuratoris denuntiationem. 5. Ergo et si per actores denuntiaverit, id est per servum dominus denuntiaverit, rata erit denuntiatio. 6. Quaeritur, an alius adulteram, alius adulterum postulare possit, ut, quamvis ab eodem ambo simul postulari non possint, a diversis tamen singuli possint. sed non ab re est hoc probare diversos accusatores admitti posse, dum, si ante denuntiationem nupserit, prior mulier accusari non possit. exspectabit igitur mulier sententiam de adultero latam : si absolutus fuerit, mulier per eum vincet nec ultra accusari potest : si condemnatus fuerit, mulier non est condemnata, sed aget causam suam, fortassis et optinere vel gratia vel iustitia vel legis auxilio possit. quid enim, si adulter inimicitiis oppressus est vel falsis argumentis testibusque subornatis apud praesidem gravatus, qui aut noluit aut non potuit provocare, mulier vero iudicem religiosum sortita pudicitiam suam defendet ? 7. Sed si antequam condemnetur.

19 [ Macer ]. Vel antequam cum eo agi coepit,

20 [ Ulpianus ], pr. Adulter diem suum obierit, constitutum est etiam mortuo adultero sine praescriptione mulierem posse accusari. 1. Sed et si non mors, sed poena alia reum subtraxerit, adhuc dicimus posse ad mulierem veniri. 2. Si eo tempore, quo eligebatur reus, adultera nupta non fuit, quo autem absolvatur, nupta invenitur : dicendum est hanc absoluto quoque adultero posse accusari, quia eo tempore, quo adulter eligebatur, nupta non fuit. 3. Nupta non potest accusari, non tantum ab eo, qui adulterum accusavit nec optinuit, sed nec ab alio quidem, si adulter absolutus est. proinde si per collusionem cum adultero constituerit fueritque absolutus, dedit mulieri nuptae adversus omnes securitatem. plane si nupta esse desierit, accusari poterit : neque enim aliam lex tuetur quam eam, quae nupta est, quamdiu nupta erit. 

21 [ Papinianus ]. Patri datur ius occidendi adulterum cum filia quam in potestate habet : itaque nemo alius ex patribus idem iure faciet : sed nec filius familias pater :

22 [ Ulpianus ]. ( sic eveniet, ut nec pater nec avus possint occidere ) nec immerito : in sua enim potestate non videtur habere, qui non est suae potestatis.

23 [ Papinianus ], pr. Nec in ea lege naturalis ab adoptivo pater separatur. 1. In accusationem viduae filiae non habet pater ius praecipuum. 2. Ius occidendi patri conceditur domi suae, licet ibi filia non habitat, vel in domo generi : sed domus et pro domicilio accipienda est, ut in lege cornelia de iniuriis. 3. Sed qui occidere potest adulterum, multo magis contumelia poterit iure adficere. 4. Ideo autem patri, non marito mulierem et omnem adulterum remissum est occidere, quod plerumque pietas paterni nominis consilium pro liberis capit : ceterum mariti calor et impetus facile decernentis fuit refrenandus.

24 [ Ulpianus ], pr. Quod ait lex ‘ in filia adulterum deprehenderit ’, non otiosum videtur : voluit enim ita demum hanc potestatem patri competere, si in ipsa turpitudine filiam de adulterio deprehendat. labeo quoque ita probat, et pomponius scripsit in ipsis rebus veneris deprehensum occidi : et hoc est quod solo et draco dicunt en ergw. 1. Sufficit patri, si eo tempore habeat in potestate, quo occidit, non quo in matrimonio collocavit : finge enim postea redactam in potestatem. 2. Quare non, ubicumque deprehenderit pater, permittitur ei occidere, sed domi suae generive sui tantum, illa ratio redditur, quod maiorem iniuriam putavit legislator, quod in domum patris aut mariti ausa fuerit filia adulterum inducere. 3. Sed si pater alibi habitet, habeat autem et aliam domum, in qua non habitet, deprehensam illo filiam, ubi non habitat, occidere non poterit. 4. Quod ait lex ‘ in continenti filiam occidat ’, sic erit accipiendum, ne occiso hodie adultero reservet et post dies filiam occidat, vel contra : debet enim prope uno ictu et uno impetu utrumque occidere, aequali ira adversus utrumque sumpta. quod si non affectavit, sed, dum adulterum occidit, profugit filia et interpositis horis adprehensa est a patre qui persequebatur, in continenti videbitur occidisse.

25 [ Macer ], pr. Marito quoque adulterum uxoris suae occidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri : nam hac lege cavetur, ut liceat viro deprehensum domi suae ( non etiam soceri ) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit quive artem ludicram ante fecerit in scaenam saltandi cantandive causa prodierit iudiciove publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quive libertus eius mariti uxorisve, patris matris, filii filiae utrius eorum fuerit ( nec interest, proprius cuius eorum an cum alio communis fuerit ) quive servus erit. 1. Et praecipitur, ut is maritus, qui horum quem occiderit, uxorem sine mora dimittat. 2. Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil interesse a plerisque dictum est. 3. Illud in utroque ex sententia legis quaeritur, an patri magistratum occidere liceat ? item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an id ius nihilo minus pater maritusve habeat ? et quid, si pater maritus leno vel aliqua ignominia notatus est ? et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritive accusare possunt.

26 [ Ulpianus ], pr. Capite quinto legis iuliae ita cavetur, ut viro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam viginti testandae eius rei causa sine fraude sua iure liceat. 1. Ego arbitror etiam in patre id servandum, quod in marito expressum est. 2. Sed et si non in domo sua deprehenderit maritus, poterit retinere. 3. Sed semel remissus adulter reduci non potest. 4. Quid ergo si evaserit, an reductus custodiri viginti horis possit ? et putem hic magis dicendum reductum retineri posse, testandae rei gratia. 5. Quod adicitur ‘ testandae eius rei gratia ’, ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in adulterio.

27 [ Ulpianus ], pr. Constante matrimonio ab iis, qui extra maritum ad accusationem admittuntur, accusari mulier adulterii non potest : probatam enim a marito uxorem et quiescens matrimonium non debet alius turbare atque inquietare, nisi prius lenocinii maritum accusaverit. 1. Derelictam vero a marito accusationem etiam ab alio excitari utile est.

28 [ Ulpianus ], pr. Si postulaverit accusator, ut quaestio habeatur de servo adulterii accusato, sive voluit ipse interesse sive noluit, iubent iudices eum servum aestimari, et ubi aestimaverint, tantam pecuniam et alterum tantum eum, qui nomen eius servi detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt. 1. Sed dispiciamus, cui ista poena praestanda sit, quia lex eum nominavit ‘ ad quem ea res pertinebit ’. igitur bonae fidei emptorem, quamvis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus eum esse, ad quem ea res pertinet. 2. Eum quoque, qui pignori accepit, magis admittimus in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quaestionem non haberi. 3. Sed et si usus fructus in servo alienus sit, inter dominum et fructuarium dividi debet aestimatio. 4. Et si communis plurium servus erit, utique inter eos quoque erit aestimatio dividenda. 5. Si liber homo, dum servus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat : magis admittit caecilius actionem utilem ipsi dandam adversus eum, qui per calumniam appetit, ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi servum deduxit in quaestionem. 6. Haberi quaestionem lex iubet de servis ancillisve eius, de quo vel de qua quaereretur, parentisve utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint. divus autem hadrianus cornelio latiniano rescripsit et de exteris servis quaestionem haberi. 7. Quaestioni interesse iubentur reus reave et patroni eorum et qui crimen detulerit, interrogandique facultas datur patronis. 8. De eo quoque servo, in quo usum fructum reus habuit, magis est, ut quaestio haberi possit : licet enim servus eius non fuerit, in servitute tamen fuisse videtur : nec tam proprietatis causa ad quaestionem quam ministerii pertinet. 9. Ergo et si bona fide serviat reo servus alienus, admittet quis interrogari eum per quaestionem posse. 10. Sed et si servus sit, cui fideicommissa libertas debetur vel statuta speratur, torqueri eum posse magis est. 11. Iubet lex eos homines, de quibus quaestio ita habita est, publicos esse : proinde in communi partem publicamus : in proprio, cuius usus fructus alienus est, nudam proprietatem : in quo tantum usum fructum habuit reus, magis est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere : alienum servum utique non publicabimus. ratio autem publicandorum servorum ea est, ut sine ullo metu verum dicant et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quaestione. 12. Non tamen prius publicantur, quam quaestio de illis habita fuerit. 13. Sed et si negaverint, nihilo minus publicantur : ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem dominorum reversuros si negaverint, spe meriti collocandi in mendacio perseverent. 14. Sed et servi accusatoris, si de his quaestio habita sit, publicantur : eius enim servi ne mentiantur, merito a dominio eius recedunt. extranei vero non habent cui gratificentur. 15. Si reus vel rea absoluti fuerint, aestimari per iudices lex damnum voluit, sive mortui fuerint, quantae pecuniae ante quaestionem fuerint, sive vivent, quantae pecuniae in his damnum datum fuerit factumve esset. 16. Notandum est, quod capite quidem novo cavetur, si servus adulterii accusetur et accusator quaestionem in eo haberi velit, duplum pretium domino praestari lex iubet, at hic simplum.

29 [ Marcianus ]. Quod ex his causis debetur, per condictionem, quae ex lege descendit, petitur.

30 [ Ulpianus ], pr. Mariti lenocinium lex coercuit, qui deprehensam uxorem in adulterio retinuit adulterumque dimisit : debuit enim uxori quoque irasci, quae matrimonium eius violavit. tunc autem puniendus est maritus, cum excusare ignorantiam suam non potest vel adumbrare patientiam praetextu incredibilitatis : idcirco enim lex ita locuta est ‘ adulterum in domo deprehensum dimiserit ’, quod voluerit in ipsa turpitudine prehendentem maritum coercere. 1. Quod ait lex, adulterii damnatum si quis duxerit uxorem, ea lege teneri, an et ad stuprum referatur, videamus : quod magis est. certe si ob aliam causam ea lege sit condemnata, impune uxor ducetur. 2. Plectitur et qui pretium pro comperto stupro acceperit : nec interest, utrum maritus sit qui acceperit an alius quilibet : quicumque enim ob conscientiam stupri accepit aliquid, poena erit plectendus. ceterum si gratis quis remisit, ad legem non pertinet. 3. Qui quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit, plectitur : nec enim mediocriter deliquit, qui lenocinium in uxore exercuit. 4. Quaestum autem ex adulterio uxoris facere videtur, qui quid accepit, ut adulteretur uxor : sive enim saepius sive semel accepit, non est eximendus : quaestum enim de adulterio uxoris facere proprie ille existimandus est, qui aliquid accepit, ut uxorem pateretur adulterari meretricio quodam genere. quod si patiatur uxorem delinquere non ob quaestum, sed neglegentiam vel culpam vel quandam patientiam vel nimiam credulitatem, extra legem positus videtur. 5. Sex mensuum haec fit separatio, ut in nupta quidem ex die divortii sex menses computentur, in vidua vero ex die commissi criminis : quod significari videtur rescripto ad tertullum et maximum consules. praeterea si ex die divortii sexaginta dies sint, ex die vero commissi criminis quinquennium praeteriit, debuit dici nec mulierem posse accusari, ut, quod dantur sex menses utiles, sic sit accipiendum, ne crimen quinquennio continuo sopitum excitetur. 6. Hoc quinquennium observari legislator voluit, si reo vel reae stuprum adulterium vel lenocinium obiciatur. quid ergo, si aliud crimen sit quod obiciatur, quod ex lege iulia descendit, ut sunt qui domum suam stupri causa praebuerunt et alii similes ? et melius est dicere omnibus admissis ex lege iulia venientibus quinquennium esse praestitutum. 7. Quinquennium autem ex eo die accipiendum est, ex quo quid admissum est, et ad eum diem, quo quis postulatus postulatave est, et non ad eum diem, quo iudicium de adulteriis exercetur. 8. Hoc amplius senatus consulto adiectum est, ut, si plures eundem postulaverint, eius, qui perseveraverit reum reamve facere, postulationis dies prima exigatur, scilicet ut qui accusat suos libellos accusatorios exspectet, non alienos. 9. Eum autem, qui per vim stuprum intulit vel mari vel feminae, sine praefinitione huius temporis accusari posse dubium non est, cum eum publicam vim committere nulla dubitatio est.

31 [ Paulus ], pr. Pater sine periculo calumniae non potest agere. 1. Sexaginta dies a divortio numerantur : in diebus autem sexaginta et ipse sexagensimus est.

32 [ Paulus ]. Quinquennium non utile, sed continuo numerandum est. quid ergo fiet, si prior mulier rea facta sit et ideo adulter eodem tempore reus fieri non potuit et diu tracta lite quinquennium transierit ? quid si is, qui intra quinquennium quem postulaverat, non peregerit aut praevaricatus est et alius eundem repetere velit et quinquennium transactum sit ? aequum est computationi quinquennii eximi id tempus, quod per postulationem praecedentem consumptum sit.

33 [ Macer ], pr. Nihil interest, adulteram filiam prius pater occiderit an non, dum utrumque occidat : nam si alterum occidit, lege cornelia reus erit. quod si altero occiso alter vulneratus fuerit, verbis quidem legis non liberatur : sed divus marcus et commodus rescripserunt impunitatem ei concedi, quia, licet interempto adultero mulier supervixerit post tam gravia vulnera, quae ei pater infixerat, magis fato quam voluntate eius servata est : quia lex parem in eos, qui deprehensi sunt, indignationem exigit et severitatem requirit. 1. Cum alterum ex adulteris elegerit maritus, alterum non ante accusare potest, quam prius iudicium finietur, quia duos simul ab eodem accusari non licet. non tamen prohibetur accusator simul cum adultero vel adultera eum quoque accusare, qui domum suam praebuit vel consilio fuit, ut crimen redimeretur.

34 [ Marcianus ], pr. Si quis adulterium a servo suo commissum dicat in eam, quam uxorem habuit, divus pius rescripsit accusare potius mulierem eum debere, quam in praeiudicium eius servum suum torquere. 1. Si quis adulterum non dimiserit, sed retinuerit, forsan filium in noverca vel etiam libertum vel servum in uxore, ex sententia legis tenetur, quamvis verbis non continetur. quae autem retinetur, punitur. sed si dimissam reduxerit, verbis non tenetur : sed tamen dicendum est, ut teneatur, ne fraus fiat. 2. Si uxor ex adulterio viri praemium acceperit, lege iulia quasi adultera tenetur.

35 [ Modestinus ], pr. Stuprum committit, qui liberam mulierem consuetudinis causa, non matrimonii continet, excepta videlicet concubina. 1. Adulterium in nupta admittitur : stuprum in vidua vel virgine vel puero committitur.

36 [ Modestinus ]. Accusaturus adulterii si quid circa inscriptionem erraverit, si tempora largiantur, emendare non prohibetur, ne causa aboleatur.

37 [ Papinianus ]. Si minor annis adulterium commiserit, lege iulia tenetur, quoniam tale crimen post pubertatem incipit.

38 [ Papinianus ]. Filium familias publico iudicio adulterium in uxorem sine voluntate patris arguere constitutum est : vindictam enim proprii doloris consequitur.

39 [ Papinianus ], pr. Si adulterium cum incesto committatur, ut puta cum privigna nuru noverca, mulier similiter quoque punietur : id enim remoto etiam adulterio eveniret. 1. Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii poena sufficiat mari, considerandum est. occurrit, quod hic duplex admissum est, quia multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis contumelia concurrant. 2. Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, cum incestum iure gentium prohibitum admiserit : nam si sola iuris nostri observatio interveniet, mulier ab incesti crimine erit excusata. 3. Nonnumquam tamen et in maribus incesti crimina, quamquam natura graviora sunt, humanius quam adulterii tractari solent : si modo incestum per matrimonium illicitum contractum sit. 4. Fratres denique imperatores claudiae crimen incesti propter aetatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur aetate. nam et mulieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio commisso nullam habere possint excusationem. 5. Idem imperatores rescripserunt post divortium, quod cum noverca bona fide privignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti. 6. Idem pollioni in haec verba rescripserunt : ‘ incestae nuptiae confirmari non solent : et ideo abstinenti tali matrimonio poenam praeteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus ’. 7. Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet sexu vel aetate vel etiam puniendi correctione, quae bona fide intervenit, utique si error allegetur, et facilius, si nemo reum postulavit. 8. Imperator marcus antoninus et commodus filius rescripserunt : ‘ si maritus uxorem in adulterio deprehensam impetu tractus doloris interfecerit, non utique legis corneliae de sicariis poenam excipiet ’. nam et divus pius in haec verba rescripsit apollonio : ‘ ei, qui uxorem suam in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia vindicare se non debuerit, puniendus sit. sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum tradi, si qui honestior, in insulam relegari ’. 9. Liberto patroni famam lacessere non facile conceditur : sed si iure mariti velit adulterii accusare, permittendum est, quomodo si atrocem iniuriam passus esset. certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui deprehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an impune possit occidere. quod durum nobis esse videtur : nam cuius famae, multo magis vitae parcendum est. 10. Si quis in honore ministeriove publico sit, reus quidem postulatur, sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promittit in finem honoris. et hoc ita tiberius caesar rescripsit.

40 [ Papinianus ], pr. Vim passam mulierem sententia praesidis provinciae continebatur : in legem iuliam de adulteriis non commisisse respondi, licet iniuriam suam protegendae pudicitiae causa confestim marito renuntiari prohibuit. 1. Nupta quoque muliere, tametsi lenocinii vir prior non postuletur, adulterii crimen contra adulterum ab extrario poterit inferri. 2. In matrimonio quoque defuncta uxore vir iure adulterum inter reos recipi postulat. 3. Nupta, priusquam adulter damnetur, adulterii non postulatur, si nuptias denuntiatio vel ad domum mulieris missa non praecessit. 4. Mulierem ob latronum societatem exulare iussam citra poenae metum in matrimonio retineri posse respondi, quia non fuerat adulterii damnata. 5. Praescriptione quinque annorum crimen incesti coniunctum adulterio non excluditur. 6. Duos quidem adulterii, marem et feminam, propter commune crimen simul non iure nec a viro postulari convenit. cum tamen duobus denuntiatum fuisset ab eo, qui postea desistere volebat, abolitionem esse necessariam in utriusque personam respondi. 7. Incesti commune crimen adversus duos simul intentari potest. 8. De servis quaestionem in dominos incesti postulatos ita demum habendam respondi, si per adulterium incestum esse contractum dicatur.

41 [ Paulus ], pr. Quaesitum est, an ea, quam maritus adulterii crimine se accusaturum minatus est nec quicquam egit vel iure mariti vel iure publico, nubere possit ei, quem in ea reum adulterii destinavit. paulus respondit nihil impedire, quo minus ei, quem suspectum maritus habuit, ea de qua quaeritur nubere possit. 1. Item quaeritur, an idem maritus destitisse videatur vel lenocinium commisisse, qui eandem reduxit uxorem. paulus respondit eum, qui post crimen adulteri intentatum eandem uxorem reduxit, destitisse videri et ideo ex eadem lege postea accusandi ei ius non superesse.

42 [ Paulus ]. In crimine adulterii nulla danda dilatio est, nisi ut personae exhibeantur, aut iudex ex qualitate negotii motus hoc causa cognita permiserit.

43 [ Tryphoninus ]. Si is, qui ius anulorum impetravit, adulterium commisit in patroni uxorem aut in patronam suam, aut in eius eive, cuius libertus patris aut matris, filii filiaeve fuit : an ut libertus puniri debeat ? et si deprehensus sit in adulterio, an impune occidatur ? et magis probo subiciendum poenae libertinorum, quoniam lege iulia de adulteriis coercendis ad tuenda matrimonia pro libertinis eos haberi placuit et deteriorem causam per istud beneficium patronorum haberi non oportet.

44 [ Gaius ]. Si ex lege repudium missum non sit et idcirco mulier adhuc nupta esse videatur, tamen si quis eam uxorem duxerit, adulter non erit. idque salvius iulianus respondit, quia adulterium, inquit, sine dolo malo non committitur : quamquam dicendum, ne is, qui sciret eam ex lege repudiatam non esse, dolo malo committat.

45 [ Papinianus ]. Defuncta quoque socru gener incesti postulabitur, ut adulter post mortem mulieris.

    
Iustiniani Institutiones, IV, 18 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 

 
4. Item lex Iulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuptiarum gladio punit, sed etiam eos qui cum masculis infandam libidinem exercere audent.  sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitium punitur, cum quis sine vi vel virginem vel viduam honeste viventem stupraverit.  poenam autem eadem lex irrogat peccatoribus, si honesti sunt, publicationem partis dimidiae, bonorum, si humiles, corporis coercitionem cum relegatione.
 

 
►  Bibliography
 
 
Sehling, ZSS, 4, 1883, pp. 160-163 ; Esmein, Mélanges d'histoire du droit et de critique, Paris, 1886, pp. 70-171 ; Lenel, Palingenesia Iuris Civilis, II, Leipzig, 1889, c. 931-939 ; Mommsen, Römisches Strafrecht, Leipzig, 1899, pp. 688-699 ; Mommsen & Duquesne, Le droit pénal romain, II, Paris, 1907, pp. 414-426 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 112, n. 21 ; Rotondi, Leges publicae populi romani, Milano, 1912, pp. 445-447 ; Volterra, Studi economico-giuridici dell'Università di Cagliari, 17, 1928, pp. 1-62 = Scritti giuridici, I, Napoli, 1991, pp. 219-278 ; Biondi, Studi Sassaresi, 16, 1938, pp. 63-96 = Scritti giuridici, II, Milano, 1965, pp. 47-74 ; Biondi, Acta Divi Augusti, Roma, 1945, pp. 112-128 ; Daube, Salonica Congress of Byzantine Studies, Athen, 1955, pp. 8-21 = Collected Studies in Roman Law, Frankfurt-am-Main, 1991, pp. 561-573 ; Thomas, IURA, 12, 1961, pp. 65-80 ; Andreev, StudClas, 5, 1963, pp. 165-180 ; Thomas, Études Macqueron, Aix-en-Provence, 1970, pp. 637-644 ; Daube, IJ, 7, 1972, pp. 373-380 = Collected Studies in Roman Law, pp. 1267-1276 ; Ankum, RIDA, 32, 1985, pp. 153-295 ; Ankum, Estudios A. d'Ors, Pamplona, 1987, pp. 161-197 ; Rizzelli, BIDR, 1987, pp. 355-388 ; Lorenzi, SDHI, 57, 1991, pp. 158-180 ; McGinn, TAPhA, 121, 1991, pp. 335-375 ; Treggiari, Roman marriage : Iusti coniuges from the time of Cicero to the time of Ulpian, Oxford, 1991, pp. 278-290 ; Lambertini, "Dum utrumque occidat", Lex Iulia e uccisione "in continenti" degli adulteri "iure patris", Bologna, 1992 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 781-786, n. 60 ; Carabia in Cassan, Temporalités, 2, L'obéissance, Limoges, 2005, p. 18.