LEX IULIA AGRARIA CAMPANA
     
( April 59 BC )
 

     
Caesar, Bell. Civ., I, 14 ( Nisard, Paris, 1865 ).
  

 
4. Delectus circa urbem intermittuntur ; nihil citra Capuam tutum esse omnibus uidetur. Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt ...
 

     
Cicero, Att., II ( Nisard, Paris, 1841 ).
  

 
16. (1) cenato mihi et iam dormitanti pridie K. Maias epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris ? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia ; cogitanti autem haec fere succurrebant. primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram. hoc mihi eius modi non uidebatur. deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum uidetur esse deriuata, qui ager ; ut dena iugera sint, non amplius homines quinque milia potest sustinere ; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est. praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos iam uideo esse commotos uehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diuiso, quod uectigal superest domesticum praeter uicensimam ? quae mihi uidetur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

18. (2) ... habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non dubitant iurare ceteri ; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.
 

     
Cicero, Phil. II, 39 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
101. Sed ad chirographa redeamus. Quae tua fuit cognitio ? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu ; quae quidem Caesar egisset, non ea, quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Unde ista erumpunt, quo auctore proferuntur ? Si sunt falsa, cur probantur ? si uera, cur ueneunt ? At sic placuerat, ut ex Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. Quod fuit consilium, quem umquam conuocasti, quas Kalendas Iunias expectasti ? an eas, ad quas te peragratis ueteranorum coloniis stipatum armis rettulisti ? O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere conatus es ! ...
 

 
Dion Cassius, XXXVIII, 7 ( Boissevain, Berlin, 1895-1901 ).
 

 
... ὅ τε οὖν νόμος οὕτως ἐκυρώθη, καὶ προσέτι καὶ ἡ τῶν Καμπανῶν γῆ τοῖς τρία τε πλείω τε ἔτι τέκνα ἔχουσιν ἐδόθη. καὶ διὰ τοῦτο καὶ ἄποικος τῶν Ῥωμαίων ἡ Καπύη τότε πρῶτον ἐνομίσθη ...
 

     
Plinius, Nat. Hist., VII, 52 ( Nisard, Paris, 1877 ).
  

 
176. Varro quoque auctor est XXuiro se agros diuidente Capuae quendam, qui efferretur foro, domum remeasse pedibus.
 

     
Plutarch, Cat. Min., 33 ( Doehner, Paris, 1847 ).
  

 
παρθεὶς οὖν ὁ Καῖσαρ ἄλλον εἰσέφερε νόμον, τὴν Καμπανίαν σχεδὸν ὅλην προσκατανέμοντα τοῖς ἀπόροις καὶ πένησιν· ἀντέλεγε δ´ οὐδεὶς πλὴν τοῦ Κάτωνος, καὶ τοῦτον ἀπὸ τοῦ βήματος ὁ Καῖσαρ εἷλκεν εἰς τὸ δεσμωτήριον, οὐδέν τι μᾶλλον ὑφιέμενον τῆς παρρησίας, ἀλλ´ ἐν τῷ βαδίζειν ἅμα περὶ τοῦ νόμου διαλεγόμενον καὶ παραινοῦντα παύσασθαι τοιαῦτα πολιτευομένους. ἐπηκολούθει δ´ ἡ βουλὴ μετὰ κατηφείας καὶ τοῦ δήμου τὸ βέλτιστον ἀγανακτοῦν σιωπῇ καὶ ἀχθόμενον, ὥστε τὸν Καίσαρα μὴ λανθάνειν βαρέως φέροντας, ἀλλὰ φιλονικῶν καὶ περιμένων ὑπὸ τοῦ Κάτωνος ἐπίκλησιν γενέσθαι καὶ δέησιν, προῆγεν. ἐπεὶ δ´ ἐκεῖνος ἦν δῆλος οὐδὲ μέλλων τούτων τι ποιήσειν, ἡττηθεὶς ὑπ´ αἰσχύνης καὶ ἀδοξίας ὁ Καῖσαρ αὐτός τινα τῶν δημάρχων ὑφῆκε, πείσας ἐξελέσθαι τὸν Κάτωνα. ...
 

     
Plutarch, Cic., 26 ( Doehner, Paris, 1847 ).
  

 
... Caesare legem ferente de agro Campano militibus diuidendo, quum multi in senatu id aegre ferrent, L. quidam Gellius decrepitae iam aetatis dixit : nunquam id se uiuente futurum, tum Cicero : Exspectemus, ait ; non enim longam dilationem petit Gellius. ...
 

     
Suetonius, Diu. Iul., 20, 1 ( Ihm, Leipzig, 1908 ).
  

 
... Campum Stellatem maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia rei publicae uectigalem relictum diuisit extra sortem ad uiginti milibus ciuium, quibus terni pluresue liberi essent. ...
 

 
Suetonius, Diu. Aug., 4, 1 ( Ihm, Leipzig, 1908 ).
  

 
... Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, genita est. Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradu functusque honore praeturae inter uigintiuiros agrum Campanum plebi Iulia lege diuisit.
 

     
Velleius Paterculus, II, 44 ( Shipley, London, 1924 ).
  

 
... In hoc consulatu Caesar legem tulit, ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio. Ita circiter viginti milia civium eo deducta et ius urbis restitutum post annos circiter centum quinquaginta duos quam bello Punico ab Romanis Capua in formam praefecturae redacta erat ...
 

 
 
►  Links : Caesar, B. C., I  |  Cicero, Att., II  |  Cicero, Phil., II  |  Dion Cassius, XXXVIII  / XLV.
 
 

French translation