LEX IULIA AGRARIA
   
Agrarian law proposed by Caesar during his consulship
   
( 59 ? BC )
 

 
C. F. Lachmann, Gromatici veteres, I, Berlin, 1848, p. 263 ).
 

 
    KL. III. Quae colonia hac lege deducta quodve municipium praefectura forum conciliabulum constitutum erit, qui ager intra fines eorum erit, qui termini in eo agro statuti erunt, quo in loco terminus non stabit, in eo loco is, cuius is ager erit, terminum restituendum curato, uti quod recte factum esse volet ; idque magistratus, qui in ea colonia municipio praefectura foro conciliabulo iure dicundo praeerit, facito ut fiat.
    KL. IIII. Qui limites decumanique hac lege deducti erunt, quaecumque fossae limitales in eo agro erunt, qui ager hac lege datus adsignatus erit, ne quis eos limites decumanosque obsaeptos neve quid in eis molitum neve quid ibi opsaeptum habeto, neve eos arato, neve eis fossas opturato neve opsaepito, quominus suo itinere aqua ire fluere possit. Si quis adversus ea quid fecerit, is in res singulas, quotienscumque fecerit, HS IIII colonis municipibusve eis, in quorum agro id factum erit, dare damnas esto, eiusque pecuniae qui volet petitio hac lege esto.
    KL. V. Qui hac lege coloniam deduxerit, municipium praefecturam forum conciliabulum constituerit, in eo agro, qui ager intra fines eius coloniae municipii fori conciliabuli praefecturae erit, limites decumanique ut fiant terminique statuantur curato : quosque fines ita statuerit, ii fines eorum sunto, dum ne extra agrum colonicum territoriumve fines ducat. Quique termini hac lege statuti erunt, ne quis eorum quem eicito neve loco moveto sciens dolo malo. Si quis adversus ea fecerit, is in terminos singulos, quos eiecerit locove moverit sciens dolo malo, HS V m(ilia) n(ummum) in publicum eorum, quorum intra fines is ager erit, dare damnas esto ; deque ea re curatoris, qui hac lege erit, iuris dictio reciperatorumque datio addictio esto. Cum curator hac lege non erit, tum quicumque magistratus in ea colonia municipio praefectura foro conciliabulo iure dicundo praeerit, eius magistratus de ea re iurisdictio iudicisque datio addictio esto ; inque eam rem is, qui hac lege iudicium dederit, testibus publice dumtaxat in res singulas X denuntiandi potestatem facito ita, ut ei e re publica fideque sua videbitur. Et si is, unde ea pecunia petita erit, condemnatus erit, eam pecuniam ab eo deve bonis eius primo quoque die exigito ; eiusque pecuniae quod receptum erit partem dimidiam ei, cuius unius opera maxime is condemnatus erit, dato, partem dimidiam in publicum redigito. Quo ex loco terminus aberit, si quis in eum locum terminum restituere volet, sine fraude sua liceto facere, neve quid cui is ob eam rem hac lege dare damnas esto.

 
CIL I2, n. 2677 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
Fragment found at Falerio, Italy, in 1922
 

 
]AI[---] / [---]io esto [---] / [---] ea colo[nia] / [---] erit id ius I[---] / [---] curare opor[---] / [---]S inceidenda / [---] quas  ei  si  ei  fuer[---] / [------] / [---]rco quodque quisq[ue] / [--- q]uom id ob eam rem / [---]o esto / d(olo) m(alo) queive quisquod / ne quis facito neive IIM / aliterve agantur fian[t] / P quoiu(s) sibei e h(ac) l(ege) arbitrei re / [d]ictus VEEST erit seiquis [a]b eoru[m] / erit non f<e=I>cisse DEICATPR [q]uei / [t]ribus dicurieis ieis recuperator(ibus) / [p]equniam h(ac) l(ege) populo petet prior / [---] quei pequniam populo / [--- e]orumquei sors duc / [---]VEVTI id iudicium[m] / [---] re desriber[---] / [---] dice
 

 
►  Bibliography
 
 
D., 47, 21, 3 ; Haubold & Spangenberg, Antiquitatis romanae monumenta legalia..., Berlin, 1830, pp. 167-168 ;
Rudorff, ZGR, 9, 1838, pp. 379 ss. ; Lachmann, Gromatici veteres, I, Berlin, 1848, p. 263 ; Rudorff, Römische Feldmesser, II, Berlin, 1852, p. 221 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 95-96, n. 15 ; Rotondi, Leges publicae populi Romani, Milano, 1912, pp. 388-389 ; CIL I2, n. 2677 ; Barnabei, Rendiconti dell' Accademia Lincei, V, 31, 1922, p. 133 ;  Fabricius, Sitzungsbericht Heidelberg Akademie, 1924, 25, I, Abh. ; Kroll, RE, XII (1924), c. 2397 ; Rudolph, Stadt und Staat im römischen Italien, Leipzig, 1935, p. 186 ; Piganiol, CRAI, 1939, pp. 195-200 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 138-140, n. 12 ; Le Gall, RPh, 20, 1946, pp. 139-143 ; Hermans, RIDA, 1, 1948, p. 113 ; Taylor, Studies Allan Chester Johnson, Princeton, 1951, p. 68 ; Tibiletti, Dizionario Epigrafico di Antichità romane, IV, Roma, 1957, s.v. Lex, c. 723 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 80-81, n. 91 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 159-161, n. 14 ; Crawford, Ath, 77, 1989, pp. 179-190 ; AE 1995, n. 39 ; Crawford, Roman Statutes, II, London, 1996, pp. 763-767, n. 54 ; Hinard & Dumont, Libitina : Pompes funèbres et supplices en Campanie à l'époque d'Auguste, Paris, 2003, pp. 68 and 85 ; Caballos Rufino & Correa Rodríguez, El nuevo bronce de Osuna y la política colonizadora romana, Sevilla, 2006, p. 318 ; Bispham, From Asculum to Actium : The municipalization of Italy from the Social War to Augustus, Oxford, 2007, pp. 210 and 235 ; Roselaar, Public Land in the Roman Republic : A Social and Economic History of Ager Publicus in Italy, 396-89 BC, Oxford, 2010, p. 269. 
 


English translation