LEX
FLAVIA IRNITANA Municipal charter of Irni ( AD 91 ) |
|
|
|
( A. & J. d'Ors, Lex Irnitana, Santiago de Compostela, 1988, pp. 13-87 ). [1-18 desunt] |
|
[R(ubrica). De iure et potestate aedilium.] | |
{III, A} Aediles
qui in eo municipio ex edicto imp(eratoris) Vespasiani Caesaris Aug(usti),
imp(eratoris)ve Ti-/ti Caesaris Vespasiani Aug(usti) aut imp(eratoris)
Caesaris Domitiani Aug(usti) <ante h(anc) l(egem)> creati
sunt / et in ea aedilitate nunc
sunt, ii aediles, at eam diem in quam creati sunt,/ quique ibi postea
h(ac) l(ege) aediles creati erunt, at eam diem in quam creati erunt,/ |5| aediles
municipi Flavi Irnitani sunto. Annonam, aedes sacras, loca / sacra
religiosa, oppidum, vias, vicos, cloacas, balinea, macellum, pondera / mens<ur>asve
exigendi aequandi, vigilias, cum res desiderabit, exigendi,/ et si quid
praeter ea decuriones conscriptive aedilibus faciendum esse / censuerint,
eas res omnes curandi faciendi, item pignus capiendi a / |10|
municipibus incolisque, in homines diesque singulos, quod sit non plu-/ris
quam HS (sestertium) X (milia) nummorum, item multam dicendi, damnum
dandi [iis]dem / dumtaxat in homines diesque singulos HS (sestertium)
V (milia) nummos, ius potestatemqu[e] / habento. Iisque aedilibus
quique postea hac lege creati erunt de is rebus / et inter
eos de quibus et inter quos du<u>mvirorum iurisdictio erit
at / |15| [H]S (sestertium)
CC (ducenta) iurisdictio iudicis reciperatorumque datio addictio, ita
ut h(ac) l(ege) / licebit, esto. Iisque aedilibus servos communes
municipum eius mu-/nicipi qui <i>is appareant limocinctos habere
liceto. Dum ne quit eorum / omnium quae supra scripta sunt
adversus leges plebis scita senatus-/ve consulta
edicta decreta constitutiones divi Aug(usti),
Ti(beri) Iuli Caesa-/|20|ris Aug(usti), imp(eratoris)
Galbae Caesaris Aug(usti), Ti(beri) Claudi Caesaris Aug(usti), imp(eratoris)
Vespasia-/ni Caesaris Aug(usti), imp(eratoris) Titi Caesaris
Vespasiani Aug(usti), imp(eratoris) Caes(aris) Domitiani / Aug(usti),
pontif(icis) max(imi), p(atris) p(atriae), fiat, <iis> ius potestasque
esto./ |
|
20. |
|
R(ubrica). De iure et potestate quaestorum./ | |
Quaestores
qui ex edicto decreto
iussu<v>e imp(eratoris) Caesaris
Vespasiani Aug(usti),/ |25|
imp(eratoris)ve Titi Caesaris Vespasiani Aug(usti) aut imp(eratoris)
Caesaris Domitiani Aug(usti) an-/te hanc legem creati sunt, et in ea
quaestura <nunc> sunt, at eam diem / at quam creati
sunt quaestores, item qui h(ac) l(ege) creati erunt, at eam diem / at
quam creati erunt, quaestores sunto. Eisque pecuniam communem / municipum
eius municipii exigendi erogandi custodiendi atminis-/|30|trandi
dispensandi arbitratu IIvirorum ius potestasque esto. Eis-/que servos
communes municipum eius mu[nicipi q]ui is appareant / in
eo municipio secum habere liceto. Dum [ne quit
e]orum omnium / quae s(upra) s(cripta) s(unt)
adversus leges plebis scit[a
senatus] consulta edicta decre-/ta constitutiones
divi Aug(usti), Ti(beri)ve Iu[li Caesari]s <Aug(usti)>, Ti(beri)ve
Claudi Caesaris / |35| Aug(usti),
imp(eratoris)ve Galbae Caesaris Aug(usti), imp(eratoris)[ve Vespasia]ni
Caesaris Aug(usti), imp(eratoris)-/ve Titi Caesaris Vespasiani
Aug(usti), imp(eratoris)[ve Caes(aris)
Domi]tiani Aug(usti), pontif(icis) / max(imi), p(atris) p(atriae),
fiat, <iis> ius potestasque esto./ |
|
21. |
|
R(ubrica). Quemadmodum civitatem Romanam in eo municipio consequantur./ | |
Qui
ex senatoribus decurionibus conscriptisve municipii Flavi Irnita-/|40|ni
magistratus uti h(ac) l(ege) comprehensum est creati sunt erunt, ii,
cum eo / honore abierint, cum parentibus coniugibusque ac
liberis qui legiti-/mis nuptis quaesiti in potestate parentium fuerint,
item nepotibus / ac neptibus filio natis, qui quaeve in potestate
parentium fuerint / cives Romani sunto, dum ne plures cives
Romani sint quam quod / |45| ex
h(ac) l(ege) magistratus creare oportet./ |
|
22. |
|
R(ubrica). Ut qui civitatem Romanam consequentur maneant in eorum-/dem manu mancupio potestate./ | |
Qui
quaeve ex h(ac) l(ege) exve edicto imp(eratoris) Caesaris Vespasiani
Aug(usti), imp(eratoris)ve T(iti) Caes(aris) / Vespasiani
Aug(usti) aut imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti), p(atris) p(atriae),
civitatem Roma-/|50|nam consecutus consecuta
erit, is ea in eius qui civis Romanus / h(ac) l(ege) factus
erit potestate manu mancupio cuius esse deberet, si / civitate
mutatus mutata non esset, esto, itque ius tutoris op-/tandi habeto quod
haberet si a cive Romano ortus orta neque ci-/vitate mutatus mu/tata
esset.// |
|
23. |
|
|55| R(ubrica). Ut qui civitatem Romanam / consequentur iura libertorum retineant./ | |
{III, B} Qui
quaeve ex h(ac) l(ege)
exve edicto imp(eratoris)
Caesaris Vespasiani Aug(usti), imp(eratoris)ve
Titi Cae-/saris Vespasiani Aug(usti) aut imp(eratoris) Caesaris Domitiani
Aug(usti) civitatem Roma-/nam consecutus consecuta erit, iis in libertos
libertas suos suas / paternos paternasve qui quaeve in civitatem
Romanam non ve-/|5|nerint deque bonis eorum
earum et is quae libertatis causa impo-/sita sunt idem ius
eademque condicio esto quae esset si civitate / mutati mutatae
non essent./ |
|
24. |
|
R(ubrica). De praefecto imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti)./ | |
Si
eius municipi decuriones conscriptive municipesve
imp(eratori) Caes(ari) / |10| Domitiano
Aug(usto), p(atri) p(atriae), dumviratum communi nomine municipum / eius
municipi detulerint, imp(erator)que Caesar Domitianus Aug(ustus), p(ater)
p(atriae), eum / duoviratum receperit et loco suo praefectum
quem esse iusserit,/ is praefectus eo iure esto quo esset si eum IIvirum
ex h(ac) l(ege) solum / crear[i] oportuisset, isque ex h(ac)
l(ege) solus duumvir iuri dicundo cre-/|15|atus
esset./ |
|
25. |
|
R(ubrica). De iure praefecti qui a IIviro relictus sit./ | |
Ex
IIviris qui in eo municipio iure dicundo praerunt uter pos[t]-/ea ex
eo municipio proficisceretur neque eo die in it municipi-/um esse s[e]
redditurum arbitrabitur, quem praefectum muni-/|20|cipi
non minorem quam annorum XXXV ex decurioni-/bus conscriptisve relinquere
volet, facito ut is iuret per / Iovem et divom Aug(ustum),
et divom Claudium, et divom Vespasi[a]-/num Aug(ustum), et divom Titum
Augustum, et genium imp(eratoris) Caesar[i]s / Domitiani Aug(usti),
deosque Penates: quae IIvirum qui iuri dicundo prae-/|25|erit
hac lege facere oporteat, se dum praefectus erit d(um)t(axat) quae eo
tempo-/re fieri possint facturum neque adversus ea facturum scientem
d(olo) m(alo);/ et, cum ita iura[v]erit, praefectum eum
eius municipi relinquito. Eique qui / ita praef(ectus) relictus
erit, donec in it municipium alteruter ex IIviris redierit,/ in omnibus
rebus id ius eaque potestas esto, praeterquam de praefecto re-/|30|linquendo
et de civitate Romana consequenda, quod ius quaeque potes-/tas h(ac)
l(ege) IIviris qui iuri dicundo praesint datur. Isque, dum praefectus
eri[t],/ quotiensque municipio egressus erit, ne plus quam singulis
diebus / abesto./ |
|
26. |
|
R(ubrica). De iureiurando IIvirorum et aedilium et quaestorum./ | |
|35| IIviri
qui in eo municipio iuri dicundo praesunt, item aediles qui in eo / municipio
sunt, item quaestores qui in eo municipio sunt, eorum quis-/que in diebus
quinque proximis post hanc legem datam, quique IIviri / aediles
quaestoresve postea ex h(ac) l(ege) creati erunt, eorum quisque in / diebus
quinque proximis ex quo IIvir aedilis quaestor esse
coepe-/|40|rit, priusquam decuriones conscriptive
habeantur, iurato in con-/tione per Iovem, et divom Aug(ustum), et divum
Claudium, et divom Vespasi-/anum Aug(ustum), et divom Titum Aug(ustum),
et genium imp(eratoris) Caesaris Domitiani / Aug(usti), deosque
Penates: se quodcumque ex h(ac) l(ege) exque re communi mu-/nicipum
municipi Flavi Irnitani censeat recte esse facturum ne-/|45|que
adversus h(anc) l(egem) remve communem municipum eius municipi fac-/[turum
sciente]m d(olo) m(alo), quosque prohibere possit prohibiturum, neque
se / aliter consilium initurum neque aliter datu<ru>m
neque sententiam / dicturum quam ut ex h(ac) l(ege) exque
re communi municipum eius municipi / censeat fore. Qui ita
non iuraverit, is HS (sestertium) X
(milia) municipibus eiius muni-/|50|cipi dare
damnas esto eiius<que> pecuniae deque ea pecunia municipum / eiius
municipi qui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit actio pe[ti]tio
persecutio / esto./ |
|
27. |
|
R(ubrica). De intercessione IIvirorum et aedilium et quaestorum./ | |
|
|
Qui
IIviri aut aediles aut quaestores eiius municipi erunt iis IIviris / |55| inter
se et cum aliquis alteru[t]rum eorum aut utrumque ab ae-/dile aedilibus
aut quaestore quaestoribus appellabit, item aedi-/libus inter se, inter
cedendi
in
triduo proximo quam appellatio // {III, C} facta
erit poteritque intercedi, quod adversus h(anc) l(egem) non fiat, et
dum ne / amplius quam semel qui<s>que eorum in eadem
re appelletur, ius potestas-/que esto; neve quis adversus ea quit, quom
intercessum erit, facito./ |
|
28. |
|
R(ubrica). De servis aput IIviros manumittendis./ | |
|5| Si
quis municeps municipi Flavi Irnitani qui Latinus erit aput IIvi-/rum
iuri dicundo eiius municipi servum suum servamve suam ex servi-/tute
in libertatem manumiserit, liberum liberamve esse iusserit / dum
ne quis pupillus neve quae virgo mulierve sine tutoris auctori-/tate
quem quamve manumittat, liberum liberamve esse iubeat:
qui / |10| ita
manumissus liberve esse iussus erit liber
esto, quaeque ita ma-/numissa liberave esse iussa erit libera
esto, uti qui optumo iure La-/tini libertini liberi sunt erunt, dum
is qui minor XX annorum / erit ita manumittat si causam manumittendi
iustam esse is / numerus decurionum per quem decreta h(ac)
l(ege) facta rata sunt censue-/|15|rit./ |
|
R(ubrica). De tutorum datione./ | |
|
|
Quoi
tutor non erit incertusve erit, si is eave municeps municipi Flavi Irnitani
erit, et pupillus pupillave non erit, et a IIviro iu-/re dicundo eiius
municipi postulaverit uti sibi tutorem det, <et> eum quem / dari
volet nominaverit, tum is a quo ita postulatum erit, sive unum / |20| sive
plures collegas habebit, de omnium collegarum sententia qui / tum
in eo municipio intrave fines eiius municipi erit, causa cognita / si
ei videbitur, eum qui nominatus erit tutorem dato. Sive is eave cui-/ius
nomine ita postulabitur pupillus pupillave erit, sive is a quo pos-/tulatum
erit collegam non habebit collegave eius in eo municipio / |25| intrave
fines eiius municipi nemo erit, tum is a quo ita postulatum / erit,
causa cognita in diebus X proximis, ex decreto decurionum, quod / cum
duae partes decurionum non minus adfuerint factum erit, eum /
qui nominatus erit, quo ne a<b>
iusto tutore tutela abeat, ei tuto-/rem dato. Qui tutor h(ac)
l(ege) datus erit, is ei cui datus erit, quo ne a<b> iusto / |30| tutore
tutela abeat, tam iustus tutor esto quam si is civis Romanus / et
adgnatus proximus civi Romano tutor esset./ |
|
30. |
|
[R(ubrica). De] decurionum conscriptorumve constitutio[ne]./ | |
|
|
Qui
senatores prove senatoribus decuriones conscriptive prove de-/curionibus
conscriptisve [nunc sunt] in municipio Flavio Irnitano,/ |35| quique
postea ex h(ac) l(ege) lecti sublective erunt in numero decurionum / conscriptorumve,
qui eorum omnium ex hac lege decuriones con-/scriptive esse debebunt,
decuriones conscriptive municipi Flavi Irni-/tani sunto uti qui optimo
iure optumaque lege cuiusque municipi / Latini decuriones
conscriptive sunt./ |
|
31. |
|
|40| R(ubrica). De convocandis edicto decurionibus at sublegendos decurio-/nes./ | |
Quo
anno pauciores in eo municipio decuriones conscriptive quam / LXIII,
quot ante h(anc) l(egem) rogatam iure more eius municipi fuerunt, <erunt>,
nisi si eo / anno iam erit facta decurionum conscriptorumve
lectio sublec-/|45|tio, qui eo anno
duumviri i(ure) d(icundo) praerunt ambo alterve eorum pri-/mo quoque
tempore, uti quod recte factum esse velint, ad decuri-/ones conscriptosve,
cum eorum partes non minus quam duae ter-/tiae aderunt, referto quo
die placeat legi sublegi substituive eos / quibus allectis ad numerum
decurionum conscriptorumve / |50| in
eo municipio decuriones conscriptive futuri sint LXIII, quot an-/t[e]
h(anc) l(egem) rogatam iure more eiius municipi fuerunt. Quique cum
ad / eos de ea re relatum erit, primo quoque tempore diem
ei rei, dum ne / de his diebus per quos ut res in eo municipio
prolatae sint futurum / er[it], quive
dies propter venerationem domus Augustae festi feria-/|55|rumve
numero erunt, neve cum quicquam XXX dies ab eo die quo de / e(a)
r(e) decernetur futurum erit proximum quemque, quo die ius e-/rit, [tum
ii a]b eo XXX die destinanto de quo die maiior pars eorum / c[e]nsuerit.
IIviri ambo alterve eorum primo quoque tempore f<a>cito /
i[ta] uti eo die decuriones conscriptive quicumque per aetat<e>m... // |
|
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|
[R(ubrica). De rebus ad decuriones conscriptosve referendis.] | |
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
|
{V, A} adversus
h(anc) l(egem) non fiat referto. Eisque qui ut de ea re referetur postu-/laverint,
prius quam sententias interrogare incipiat, dicendi, item si / quis
contradicere volet dicendi ei, de ea re potestatem facito; utique h(ac)
l(ege) / oportebit sententias interrogato; quodque maior pars
decurionum / |5| conscriptorumve
de ea re censuerit pronuntiato; idque uti fiat faci-/to curatoque. Si
quae praeter ea erunt de quibus ad decuriones referen-/dum esse pro
re publica IIviro eius municipii videbitur, quominus de / is,
uti h(ac) l(ege) licebit, at decuriones referat, h(ac) l(ege) nihilum
rogatur./ |
|
40. |
|
R(ubrica). Quo ordine sententiae interrogentur./ | |
|
|
|10| Qui
decuriones conscriptosve hac lege habebit, is dum ne quit in / ea
re faciat adversus leges <plebis scita> senatus consulta edicta
decretave divi / Augusti, Ti(beri)ve Iulii Caesaris Augusti,
Ti(beri)ve Claudi Caesaris Aug(usti), imp(eratoris)ve / Galbae
Caesaris Aug(usti), imp(eratoris)ve Vespasiani Caesaris Aug(usti),
imp(eratoris)ve Titi Cae-/saris
Vespasiani Aug(usti), imp(eratoris)ve Caesaris
Domitiani Aug(usti), pontificis max(imi),/ |15|
p(atris) p(atriae), adversusve h(anc) l(egem), <uti h(ac) l(ege)>
licebit, decuriones primos sententiam interro-/gato
ut quisque in suo ordine plurimos liberos iustis nuptis
quae-/sitos habebit aut in ea causa erit, essetve si civis Romanus esset,
ut / proinde sit ac si tum liberos habeat. Si duo pluresve
in eadem cau-/sa erunt liberosve non habebunt neque ius liberorum, ut
supra / |20| scriptum est, tum eos
primos sententiam interrogato qui IIviri fu-/erint, uti quisque prior
fuerit, tum ex ceteris uti quisque primus in / decuriones
conscriptosve lectus erit./ |
|
41. |
|
R(ubrica). De decurionum decretis recitandis et in tabulas munici-/pii referendis./ | |
|
|
|25| Quod
decurionum conscriptorumve decretum in eo municipio fac-/tum erit, it
is qui fecerit collegave eius, quive eorum alterius utri-/us vice fungitur,
palam in decurionibus conscriptisve eo die quo / factum erit
recitato. Si eo die recitatum non erit, cum proxime de-/curiones conscriptive
habebuntur, prius quam de ulla re agatur / |30|
recitato, aut, si is quo referente it decretum factum erit desierit
es-/se IIvir, is tum qui tum IIvir erit recitato, itque tum in tabulas
com-/munes municipum eius municipii, ita uti recitatum atprobatum-/que
erit, referto in diebus X proximis./ |
|
42. |
|
R(ubrica). Si qua<e> decreta decurionum tolli oportebit, quemadmodum / |35| tollantur./ | |
|
|
Quod
decurionum conscriptorumve decretum in eo municipio hac / lege
factum sit, de eo decreto tollendo, perducendo, inritove facien-/do,
ne quis at decuriones conscriptosve referto nisi cum eorum non / minus
quam duae tertiae partes aterunt. Cum ita relatum erit, si ex / |40|
is qui ita adfuerint non minus quam tres quartae partes it tolli / perduci
inritumve fieri oportere censuerint, it inritum esto. Is-/que qui d(e)
e(a) re rettulerit collegave eius praefectusve hac lege no-/minatus
relictusve coram decurionibus conscriptisve, ut perduca-/tur tollatur
inritumve sit fiat, facito./ |
|
43. |
|
|45| R(ubrica). Ne dimittantur aut avocentur decuriones./ | |
|
|
Cum
IIvir decuriones conscriptosve in eo municipio habebit h(ac) l(ege) / convocatos,
conlega eius eos ne dimittito; neve in alium locum / <a>vocato,
nisi dimissos ab eo qui prior convocaverit./ |
|
44. |
|
R(ubrica). De decurionibus distribuendis in tres decurias, quae legationi-/|50|bus in vicem fungantur./ | |
|
|
IIviri
qui in eo municipio post ha<n>c lege<m> primi erunt, item
qui, quo-/que anno quo novam distributionem eorum qui ex hac lege // {V, B}
munere legationum obeundarum fungantur fieri oportebit,/ iuri dicundo
praerunt, ambo alterve, primo quoque tempore decu-/riones conscriptosve
qui minores quam LX annorum erunt / quam maxime aequaliter
in tres decurias distribuito; earumq(ue) / |5| decuriarum
quique in is erunt sortitionem facito quo ordine / quaeque
decuria, et quo ordine ii qui in quaque decuria erunt mu-/nere legationis
fungantur. Quoque ordine sorte exierint decu-/riae, quique in is erunt,
eo ordine deinde in orbem, donec alia dis-/tributio ex h(ac) l(ege)
fiat, munus legationis obeunto./ |
|
45. |
|
|10| R(ubrica). De legatis mittendis excusationibusque accipiendis./ | |
|
|
Cum
legatum unum pluresve rei communis municipum municipi / Flavi
Irnitani causa aliquo mitti opus erit, tum IIvir qui iuri dicun-/do
praeerit de legatis mittendis at decuriones conscriptosve refer-/to.
Cum ita relatum erit, quod legatos, quosque, quamque in re<m>
mit-/|15|tendos decuriones conscriptive censuerint,
tot legatos, eo<s>, in eamq(ue) / rem mittito, legatoque
eos qui tum munere legationis vice sua / fungi debebunt, dum
ne quem mittat legatve qui tum aut proxi-/mo anno in eo municipio IIvir,
aedilis, quaestorve sit fuerit, neque / IIviratus acti aedilitatis
quaesturaeve actae rationem reddiderit / |20| et
adprobaverit decurionibus conscriptisve eius municipii; qui-/ve pecuniam
quae communis municipum eius municipii esset penes / se habuerit;
quive rationes negotiave communia municipum eius / municipi
gesserit tractaverit, neque dum eam pecuniam rettule-/rit in commune
municipum eius municipi rationesve reddiderit <et> / |25| adprobaverit
decurionibus conscriptisve, cui
quibusve de iis / rebus accipiendis cognoscendis
ex d(ecreto) d(ecurionum) conscriptorumve, quod decre-/tum factum erit,
cum eorum partes non minus quam duae tertiae ad-/essent, negotium datum
erit; nisi uti eorum quis mittatur lege-/tur omnium decurionum conscriptorumve
non minus quam duae / |30| tertiae
partes censuerint. Qui hac lege legatus erit, is, nisi eiius excu-/sationem
decuriones conscriptive acceperint, aut iuraverit coram / decurionibus
conscriptisve per Iovem, et divom Aug(ustum), et divom Clau-/dium, et
divum Vespasianum Aug(ustum),/ et divum Titum Aug(ustum), et genium
imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti), deosq(ue) / |35| Penatis,
se annorum LX maior<em>ve esse, aut sibi morbum causam esse quo-/minus
eam legationem obire possit, eam legationem obito, aut vi-/carium arbitratu
decurionum conscriptorumve ex eo ordine / dato qui eam legationem
obeat, dum ne eum det qui eius le-/gationis munus suo nomine obire debeat.
Qui ita neque legatio-/|40|nem obierit sciens
d(olo) m(alo), neque vicarium ex hac lege dederit qui pro / se
eam legationem obeat, neque iuraverit ut s(upra) s(criptum) est neque
excusatio-/nem suam decurionibus conscriptisve atproba<v>erit,
[is] HS (sestertiorum) MM (duo milia) num-/morum municipibus eius municipi
d(are) d(amnas) esto, eiusque pecuniae de-/que ea pecunia municipi eius
municipii qui volet cuique per / |45|
hanc legem licebit actio petitio persecutio esto./ |
|
46. |
|
R(ubrica). Quantum legatis detur./ | |
|
|
Legatis
singulis diariorum nomine IIvir tantum dato quantum / dandum
esse decuriones conscriptive censuerint./ |
|
47. |
|
R(ubrica). De eo qui non ex decreto decurionum legatione func-/|50|tus erit./ | |
|
|
Ne
quis legatus atversus mandata decurionum conscriptorumve // {V, C}
facito, neve dicito, neve d(olum) m(alum) adhibeto quo quit adversus
man-/data decurionum conscriptorumve fiat, quove tardius per-/agetur
renuntietur legatio. Qui adversus ea fecerit sciens d(olo) m(alo),/
quanti ea res erit in qua adversus ea quid factum erit, tantum / |5| d(amnas)
esto dare; eiusque pecuniae deque ea pecunia municipi ei-/ius municipi
qui volet cui<que> per h(anc) l(egem) licebit actio petitio perse-/cutio
esto./ |
|
48. |
|
R(ubrica). Qui ne conducant emantve, neve socii sint cum publi-/ca locabuntur venibunt./ | |
|
|
|10| Quaecumque
publica ultroque tributa aliaeve quae res in mu-/nicipio Flavio Irnitano
locabuntur venibun<t>ve ne quis II-/vir neve aedilis neve quaestor,
neve cuiius<que> eorum filius nepos,/ neve pater avus, neve frater,
neve scriba neve apparitor ea-/rum quam rem conducito emitove, neve
in earum qua re soci-/|15|us esto, neve ex
earum qua re, ob earumve quam rem eove no-/mine partem capito, neve
aliut quit facito sc(iens) d(olo) m(alo) quo quid ex / earum
qua re, ob earumve quam rem, eove nomine p[ost]ea at eum / perve[n]iat.
Si quis adversus ea quit fecerit, is quanti quaeque / earum
res erit quam adversus ea fecerit, it / |20| et
alterum tantum in publicum municipibus municipii / Flavi Irnitani
d(are) d(amnas) esto; eiusque
pecuniae
deque
ea
pecu-/nia
municipi
<municipii>
Flavi Irnitani qui volet cuique per h(anc) l(egem) / licebit
actio petitio persecutio esto./ |
|
R(ubrica). De rebus proferendis./ | |
|
|
|25| Duumviri
qui in eo municipio nunc sunt, quive postea / erunt, at decuriones
conscriptosve primo quoque tempore a[mbo] / a<l>terve
referunto per quos dies res prolatas intra suum h[on]orem / mes[sis
vin]demiae causa placeat esse. Per quos dies decuriones con-/scri[ptiv]e
decreverint res prolatas placere esse, dum ne amplius / |30| quam
bis neve pluribus quam bis XXX diebus un[o] anno res prola-/tas placere
[e]sse decreverint, per eos dies de quibus it decre-/verint res prolatae
sunto. Duumviri amb[o a]lterve, cum de ea re / decurionum
conscriptorumve decretum factum erit, primo / quoque tempor[e
res] prolatas per eos di[e]s fore edicito. Perque eos / |35| dies
duumviri decuriones conscriptosve ne cogunto, comitia / ne
habento, ius ne dicunto, nisi si d[e] is rebus de quibus Romae / messis
vindemiaeve causa rebus prolatis ius dici solet; res iu-/dicari per
eos dies nisi inter omnes quos inter it iudicium er-/it et iudicem reciperatoresve
eorum conveniet, ne sinun-/|40|to. Inque eos
dies vadimonia fieri, nisi de iis rebus de qui-/bus Romae messis vindemiaeve
causa rebus prolatis ius di-/ci solet, ne sinunto, [neve] de ceteris,
nisi in eos dies qui prox-/sumi futuri erunt [p]os[t e]os dies qui tum
rerum prolatarum / erunt, fieri ne sinunto; neve quis iudex
reciperatorve ali-/|45|ter per eos dies causas
cognoscito iudicato./ |
|
50. |
|
R(ubrica). Ut IIvir<i> iuri [dicu]ndo curias d(um) t(axat) XII constituant./ | |
|
|
IIviri
iuri dicundo qui primum in municipio Flavio Irni-/[t]ano er[unt, in]
diebus LXXXX proximis quibus haec lex in / it municipium perlata
erit, curanto uti arbitratu maiio-/|50|ris
partis decurionum, cum duae partes non minus decu-/rionum aderunt, curiae
constituantur, dum ne amplius/ |
|
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . | |
[R(ubrica). De iureiurando eorum qui maiorem partem numeri curiarum expleveri<n>t. | |
|
|
Qui
ea comitia habebit, uti quisque eorum qui IIviratum] // {VII, A} [aedilitatem
quaestur]amve petet maiorem partem numeri cu-/[riarum expleverit, prius]quam
eum factum creatumque renun-/[tiet iusiurandum adi]gito in contione
palam per Iovem, et divo<m> / [Augustum, et divom Clau]dium,
et divom Vesp(asianum) Aug(ustum), et divom Titum Aug(ustum),/ |5|
[et genium imp(eratoris) Caesaris D]omitiani Aug(usti), [d]eosque
Penates: eum quae / [ex hac lege facere o]portebit facturum,
neque adversus h(anc) l(egem) fecis-/[se aut facturum es]se scientem
d(olo) malo./ |
|
60. |
|
R(ubrica). Ut de pecunia communi municipum caveatur ab iis qui / duumviratum quaesturamve pete<n>t./ | |
|
|
|10| Qui
in eo municipio duumviratum quaesturamve pe[tunt] / quique
propterea quod pauciorum nomine quam oportet / professio facta
esset nominatim in eam condicionem re-/diguntur ut de his quoque suffragium
ex h(ac) l(ege) ferri oporte-/at, quisque eorum quo die comitia habebuntur,
ante qu-/|15|am suffragium feratur, arbitratu
eius qui ea comitia ha-/bebit, praedes in commune municipum dato pecuniam
com-/munem eorum quam in honore suo tractaverit salvam / iis
fore. Si d(e) e(a) r(e) is praedibus minus cautum esse
videbitur,/ praedia subsignato arbitratu eiusdem. Isque ab is praedes
prae-/|20|diaque s(ine) d(olo) m(alo) accipito
quoad recte cautum sit uti quod recte / factum esse volet.
Per quem eorum de quibus dumvirorum qu-/aes torumve comitiis suffragium
ferri oportebit, steterit / quominus recte caveatur, eius
is qui comitia habebit ra-/tionem ne habeto./ |
|
61. |
|
|25| R(ubrica). De patrono [c]ooptando./ | |
|
|
Ne
quis patronum publice municipibus municipi Flavi Irnitani / cooptato
patrociniumve cui deferto nisi ex maioris par-/tis decurionum decreto,
quod decretum factum erit cum / duae partes non minus decurionum
adfuerint, et iurati / |30| per
tab[el]lam se[n]tentiam tulerint. Qui aliter adversusve / ea
patronum publice municipibus municipi Flavi Irni-/tani cooptaverit patrociniumve
cui detulerit, is HS (sestertium) X (milia) in pub-/licum municipibus
municipi Flavi Irnitani d(are) d(amnas) e(sto). Isque qui / adversus
h(anc) l(egem) patronus cooptatus cuive patrocinium
dela-/|35|tum erit ne magis
ob eam rem patronus municipum mu-/nicipi Flavi Irnitani esto./ |
|
62. |
|
R(ubrica). Ne quis aedificia quae restituturus non erit de-/struat./ | |
|
|
Ne
quis in oppido municipi Flavi Irnitani, quaeque ei oppido / |40| continentia
aedificia erunt, aedificium detegito destrui-/to demoliundumve curato,
nisi <de> decurionum conscriptorum-/ve sententia, cum maior pars
eorum adfuerit, quod res-/tituturus intra proximum annum non erit. Qui
adversus / ea fecerit, is quanti ea res erit t(antam) p(ecuniam)
municipibus municipi Flavi / |45| Irnitani
d(are) d(amnas) esto, eiusque pecuniae deque / ea pecunia
municipi eius municipi qui volet cuique per h(anc) 1(egem) li-/cebit
actio petitio persecutio esto.// |
|
63. |
|
{VII, B} R(ubrica).
De [lo]cationibus legibusque locationum pro-/ponendis et in tabulas municipi referendis./ |
|
|
|
Qui
IIvir iure dicundo praerit vectigalia ultroque / tributa,
sive quid aliut communi nomine munici-/|5|pum
eius municipi locare oportebit, locato. Quasque lo-/cationes fecerit,
quasque leges dixerit et quanti quit / locatum sit, et qui praedes
accepti sint quaeque praedia / subdita subsignata obligatave
sint, quique praedio-/rum cognitores accepti sint in tabulas communes
mu-/|10|nicipum eius municipi referantur facito,
et proposita / habeto per omne reliquum tempus honoris sui,
ita ut / d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint), quo loco decuriones
conscriptive proponenda / esse censuerint./ |
|
64. |
|
R(ubrica). De obligatione praedum et praediorum cognito-/|15|rumque./ | |
|
|
Quicumque
in municipio Flavio Irnitano in commu-/n[e] municipum eius municipi
praedes facti sunt erunt,/ quaeque praedia accepta sunt erunt, quique
eorum / praediorum cognitores facti sunt erunt, ii omnes / |20|
et quae cui<us>que eorum tum erunt cum praes cogni-/torve factus
est erit, quaeque postea esse, cum ii ob-/ligati esse coeperunt, coeperint,
qui eorum soluti li-/beratique non sunt non erunt, aut non s(ine) d(olo)
m(alo) sunt / erunt, eaque omnia
quae eorum soluta liberataq(ue) / |25| non
sunt non erunt aut non s(ine) d(olo) m(alo) sunt erunt, in com-/mune
municipum eius municipi, item obligati ob-/ligata que sunto ut<i>
ii eave populo R(omano) obligati obliga-/ta<v>e essent si aput
eos qui Romae aerario praeessent ii / praedes iique cognitores
facti eaque praedia subdi-/|30|ta subsignata
obligatave essent. Eosque praedes eaque / praedia eosque cognitores,
si quit eorum in quae / cognitores facti <sunt> erunt
ita non erit, qui quaeve so-/luti liberati soluta liberataque non sunt
non / erunt aut non sine d(olo) m(alo) sunt erunt, duumviris
qui ibi-/ |35| i(ure)
d(icundo) praeerunt, ambobus alterive eorum, ex decurionum / conscriptorumve
decreto, quod decretum cum eo-/rum partes tertiae non minus quam duae
adessent / factum erit, vendere legemque eis vendendis dicere / ius
potestasque esto, dum eam legem is rebus venden-/|40|dis
dica<n>t quam legem eos qui Romae aerario prae-/erunt e lege praediatoria
praedibus praedisque ven-/dendis dicere oportet, aut, si lege praediatoria
empto-/rem non invenerint, quam legem in vacuum ven-/dendis dicere oporteret,
et dum ita legem dicant uti / |45| pecunia
in foro municipi Flavi Irnitani suffera-/tur luatur solvatur. Quaeque
lex ita dicta erit iusta / rataque esto.// |
|
65. |
|
{VII, C} R(ubrica). Ut ius dicatur lege dicta praedibus et praedis ven-/dendis./ | |
Quos
praedes quaeque praedia quosque cognitores IIviri / municipi
Flavi Irnitani hac lege vendiderint, de iis / |5| quicumque
i(ure) d(icundo) praerit ad quem d(e) e(a) r(e) in ius aditum erit,
ita ius / dicito iudiciaque dato, uti ei qui eos praedes cognitores
ea / praedia mercati erunt praedesque socii heredesque eorum /
iique ad quos ea res pertinebit de is rebus agere easque res pete-/re
persequi recte possint./ |
|
66. |
|
R(ubrica). De multa quae dicta erit./ | |
|
|
|10| Multas
in eo municipio ab duumviris praefectove dictas,/ item ab aedilibus
quas aediles dixisse se aput duumvi-/ros ambo alterumve ex his professi
erunt, dumvir qui i(ure) d(icundo) / praerit in tabulas communes
municipum eius munici-/pi referri iubeto. Si is cui ea multa dicta erit
aut nomine / |15| eius alius
postulabit ut de ea ad decuriones conscriptos-/ve referatur, de ea decurionum
conscriptorumve iudi-/cium esto. Quaeque multae non erunt iniustae a
decu-/rionibus conscriptisve iudicatae, eas multas IIviri in /
publicum municipum eius municipi redigunto./ |
|
67. |
|
|20| R(ubrica). De pecunia communi municipum deque rationibus/ eorundem./ | |
|
|
At
quem pecunia communis municipum eius municipi / pervenerit,
heresve eius, isve at quem ea res pertine-/bit, in diebus XXX proximis
quibus ea pecunia ad eum / |25| pervenerit,
in publicum municipum eius municipi eam / referto. Quique
rationes communes negotiumve quot / commune municipum eius
municipi gesserit trac-/taverit, is heresve eius, isve ad quem ea res
pertinebit,/ in diebus XXX proximis quibus ea negotia easve rati-/|30|ones
gerere tractare desierit quibusque decuriones / conscriptive
habebuntur rationes edito reddito-/que decurionibus conscriptisve, cuive
de is accipien-/dis cognoscendis ex decreto decurionum conscripto-/rumve,
quod decretum factum erit cum eorum [partes] / |35| non
minus quam duae tertiae adessent, negotium
da-/tum erit. Per quem steterit q(uo) m(inus) ita pecunia redigere-/tur
referretur quove minus ita rationes redderentur / is per quem
steterit quo minus rationes redderentur quo-/ve minus
pecunia redigeretur referretur, heresque eius,/ |40|
isque at quem ea res q(ua) d(e) a(gitur) pertinebit,
quanti ea res erit, tan-/tum et alterum
tantum municipibus eius municipi d(are) d(amnas) e(sto) ei-/iusque pecuniae
deque ea pecunia municipi municipi Flavi / Irnitani qui volet
cuique per hanc legem licebit actio peti-/tio persecutio esto./ |
|
68. |
|
|45| R(ubrica). De constituendis patronis causae cum rationes red-/dentur./ | |
|
|
Cum
ita rationes reddentur, dumvir qui decuriones conscrip-//{VIII, A}tosve
habebit ad decuriones conscriptosve referto quos pla-/ceat publicam
causam agere, iique decuriones conscriptive / per tabellam
iurati d(e) e(a) r(e) decernunto tum cum eorum partes non mi-/nus quam
duae tertiae aderunt, ita ut tres quos plurumi per tabel-/|5|lam
legerint causam publicam agant. Iique qui ita lecti erunt tem-/pus ab
decurionibus conscripti<s>ve, quo [ca]usam cognoscant actio-/nemque
suam ordinent, postulanto, eoqu[e t]empore quod is datum / erit
transacto, eam causam uti quod recte factum esse volet agunto./ |
|
R(ubrica). De iudicio pecuniae communis./ | |
|
|
|10| Quod
municipum municipi Flavi Irnitani nomine petetur ab eo qui / eius
municipi municeps incolave erit quodve cum eo agetur quod / pluris
HS (sestertium) D (quingentorum) sit neque tanti sit ut de eo, si privatim
ageretur, ibi invito / alterutro actio non esset, et is quocum
agetur ibi agi nolet, de / eo decurionum conscriptorumve cognitio
iudicatio litisque aestu-/|15|matio esto,
ita ut, cum d(e) e(a) r(e) agetur, non minus quam
duae tertiae / partes decurionum conscriptorumve
adsint et per tabellam sen-/tentiae ab iis ferantur, iique qui sententia[s]
laturi erunt, prius / quam sententias fera[n]t, quisque eorum
iuret per Iovem et di-/vom Aug(ustum), et divom Claudium, et divom Vesp(asianum)
Aug(ustum), et divom Titum / |20| Augustum
et genium imp(eratoris) Domitiani Aug(usti), deosque Penates: se quod /
aequum bonumque et maxime e re communi eius municipi esse cen-/seat
iudicaturum. Uti e[orum ma]ior pars iudicaverit, utique litem / aestumaverit,
ita ea iudicatio eaque litis aestumatio iusta rata-/que esto. Quod [si]
HS (sestertium) D (quingentorum) minorisve <sit>, de eo, reiectis
alternis decuri-/|25|onibus conscriptisve
qui t[u]m aderunt, ita ut ex imparibus is / qui aget petetve
prior reic[iat et ex pa]ribus <is> quocum agetur aut / a
quo quit petetur, donec quinque reliqui sint, eorum quinque / qui
reliqui erunt, cognitio iudicatio litisque aestumatio / esto
quae esset decurionum conscriptorumve si maior pecu-/|30|nia
quam HS (sestertia) D (quingenta) esset quae peteretur deve qua ageretur;
utique / eorum <cum> maior pars iudicaverit litem aestumaverit,
ita / ea iudicatio litisque aestumatio iusta rataque esto./ |
|
70. |
|
R(ubrica). De actore municipum constituendo <deque> praemio mercede-/ve eius [dandis]./ | |
|
|
|35| Quoi
quibusve mandetur permittaturve ut nomine munici-/pum municipi Flavi
Irnitani agant petantve quit is, aut,/ si cum iis age[t]ur petetur<ve>
quit ab <iis>, nomine eorum iudicium / accipia<n>t;
decurionum conscriptorumve cognitio consti-/tutioque est[o, c]um
eorum non minus quam duae tertiae / |40| partes
ader[unt, d]um eum eligant cui per edictum eius qui provin-/ciae praerit
[act]ori aut cognitori esse licebit; idemque
consti-/tu<u>nto quantu[m, ei ei]sve qui municipibus
municipi Flavi Irni-/tani petet pet[ent pe]titurus petiturive erunt
<quit> iudicium-/ve eorum nom[ine a]cceperit acceperint accepturus
erit accep-/|45|turive erunt, p[raemi mercedis]ve
nomine dari oporteat./ |
|
71. |
|
R(ubrica). Actur[is de pe]cunia communi testibus denuntiandi / ut ius [sit]./ | |
|
|
Quicumque
mun[icipu]m municipi Flavi Irnitani nomine in / eo municipio
e[x ha]c lege exve decurionum conscriptorum-/|50|ve
decreto aget c[um] municipe incolave eius municipi petet-/ve quid ab
eo, ei tes[ti]bus denuntiandi municipibus incolis-/que
eius municipi d[u]mtaxsat decem ius potestasque esto.
IIvir / i(uri) d(icundo) a quo postulatum erit, eos, quibus
denuntiatum esse dictum // {VIII, B} ei
erit edicto adesse iubeto testimoniumque iuratos di-/cere cogito, multa
pignoribusque coerceto, dum ne quem / cogat, neve quoi multam
dicat pignusve ob eam rem a quo / capiat qui in eum a quo
petetur cumve quo agetur Romae in / |5| iudicio
publico testimonium dicere cogi non deberet./ |
|
72. |
|
R(ubrica). De servis publicis manumittendis./ | |
|
|
Si
quis duovir i(uri) d(icundo) servum publicum servamve publicam ma-/numittere
volet, is de eo deve ea ad decuriones conscrip-/tosve, cum duae partes
non minus decurionum conscripto-/|10|rumve
aderunt, referto censeantne eum eamve manumit-/ti si tum qui aderunt
non minus duae partes manumitti / censuerint, et si is eave eam
pecuniam, quam decuriones / ab eo eave accipi censuerint,
in publicum municipibus mu-/nicipi Flavi Irnitani dede[r]it solverit
satisvefecerit. Tum / |15| is
IIvir i(uri) d(icundo) eum servom eamve servam manumittito,/ liberum
liberamve esse iubeto. Qui ita manumissus li-/berve esse iussus erit,
liber et Latinus esto, quaeve ita / manumissa liberave esse
iussa erit, libera et Latina esto,/ eique municipes municipi Flavi Irnitani
sunto. Neve / |20| quis ab
is amplius quam quod decuriones censuerint ob / libertatem
capito, neve facito quo quis ob eam rem eove / nomine quid
capiat. Inque eius, qui ita manumissus ma-/numissave erit, hereditate
bonorum<ve> possessione pe-/tenda operis dono munere ide[m] iuris
municipi Flavi Irni-/|25|tani esto quod esset
si municipi Italiae libertus liberta<ve> / esset. Qui adversus
ea quid fecerit sciens d(olo) m(alo), is quanti / ea res erit,
tantum in publicum municipibus muni-/cipi Flavi Irnitani d(are) d(amnas)
esto, eiusque pecuniae deque / ea pecunia municipi eius municipi
qui volet, cuique / |30| per
h(anc) l(egem) licebit, actio petitio persecutio esto./ |
|
73. |
|
R(ubrica). De scribis et iureiurando eorum et aere appar<i>torio./ | |
|
|
Scribae
qui tabulas libros rationes communes in eo mu-/nicipio scripturi ordinaturique
erunt, duumviri<s> apparen-/to quos decurionum conscriptorumve
municipi eius pars ma-/|35|ior probaverit,
ique, antequam tabulas communes munici-/pum suorum inspiciant aut quit
in eas referant, quisque eo-/rum iurato per Iovem, et divom Aug(ustum),
et divom <Claudium, et divom> Vespasianum Aug(ustum),/ et divom
Titum Aug(ustum), et genium imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti),
de-/osque Penates: se tabulas communes municipum suorum
fi-/|40|de [su]a scripturum, neque se
sciente d(olo) m(alo) falsum in eas ta-/bulas relaturum, dolove malo
quod in eas referri oporte-/at praetermissurum. Qui ita non iuraverit,
is scriba ne esto./ Quantum cuiusque generis apparitoribus aeris apparito-/ri
dari oporteat, decuriones conscriptive constituunto./ |45| Quod
ita constitutum erit, it IIviris ex communi pecunia / municipum
eius municipi erogare <hac> lege apparitoribus / ita
capere sine fraude sua liceto./ |
|
74. |
|
R(ubrica). De coetu sodalicio collegio./ | |
|
|
Ne
quis in eo municipio coetum facito, neve sodalicium conle-/|50|giumve
eius rei causa habeto, neve habeatur coniurat<i>o,/ neve facito
quo quid earum rerum fiat. Qui adversus ea fe-/cerit municipibus municipi
Flavi Irnitani HS (sestertium) X (milia) d(are) d(amnas) esto, eius-/que
pecuniae deque ea pecunia municipi eius municipi // {VIII, C} qui
volet cuique per ha<n>c lege<m> licebit actio petitio persecutio / esto./ |
|
75. |
|
R(ubrica). Ne quit coematur supprimatur./ | |
|
|
Ne
quis in eo municipio quid coemito supprimito neve coito con-/|5|venito,
societatemve facito, quo quit carius veneat, quove / quit
ne veneat setiusve veneat. Qui adversus ea fecerit, is / in
res singulas municipibus municipi Flavi Irnitani / HS (sestertium)
X (milia) d(are) d(amnas) esto, eiusque pecuniae deque ea pecunia munici-/pi
eius municipi qui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit actio petiti-/|10|o
persecutio esto./ |
|
76. |
|
R(ubrica).
De finibus vectigalibus circumeundis recognos-/cendis, <si> videatur
oportere necne, et, si ea circumiri recognosci placeat,/ bis per quos et quemadmodum circumiri et recognosci [plac]eat./ |
|
Duumvir
municipi Flavi Irnitani suo quisque anno ad / |15| decuriones
conscriptosve eius municipi, cum eorum par-/tes non minus quam duae
tertiae aderunt, <si> fines ag-/ros vectigalia eius municipi eo
anno circumiri recognos-/ci placeat referto, deque ea re facito uti
decurionum con-/scriptorumve decretum hac lege iustum fiat. Quod ita
cuique decu-/|20|riones conscriptive negotium
dederint decreverint, is, ita uti / per quem eorum ex decurionum
conscriptorumve decreto fi-/eri oportebit, facito curatoque uti fiat
sine d(olo) m(alo)./ |
|
77. |
|
R(ubrica). De inpensis in sacra ludos cenasque faciendis./ | |
|
|
Duumviri
qui in eo municipio iure dicundo praerunt / |25| primo
quoque tempore ad decuriones conscriptosve / referunto quantum
in inpensas sacrorum, et quantum / in cenas quae municipibus
aut decurionibus conscriptis-/ve communibus dentur erogetur, quantumque
mai-/ior pars eorum censuerit, tantum eroganto uti quod / |30| recte
factum esse volent./ |
|
78. |
|
R(ubrica). Ut decuriones consulantur cui negotio quis-/que servus publicus praeponatur./ | |
|
|
Dumvir
quicumque erit, in diebus quin-/que quibus primum in municipio Flavio
Irnitano erit ad / |35| decuriones
conscriptosve quam frequentissimos poterit re-/ferto quos servos publicos
cuique negotio praesse placeat,/ facitoque uti de ea re decuriones conscriptive
de-/cernant, quodque maior pars eorum decreverit, it fiat sine d(olo)
m(alo)./ |
|
R(ubrica).
Ad quem numerum decurionum conscriptorumve refer-/|40|ri
oporteat de pecunia communi municipum eroganda./ |
|
|
|
Ne
quis dumvir eius municipi decuriones conscriptosve consulito,/ neve
ad eos referto de pecunia, quae communis municipum eius mu-/nicipi erit,
distribuenda dividenda discribenda inter munici-/pes, interve decuriones
conscriptos[v]e, neve / |45| ad
municipes eius municipi ferto, [n]eve pecuniam
communem eoru-/ndem inter colonos,
interve decur[i]ones conscriptosve
dividito distribuito / discribito, item de pec[u]nia, quae
communis municipum erit, prae-/ter quam ex is causis quae hoc capite
ex[cept]ae [er]unt aut alia / parte huius legis nominatim
conprehensae sunt, alienanda / |50| diminuenda
eroganda mutua danda municipum nomine,/ deve remissione facienda ei
quem municipibus eius municipi / quid dare facere praestare
oportebi[t], ne referto ad decuriones / conscriptosve [c]um
pauciores quam q[ui] tres quartas partes totius / numeri decurionum
conscriptorumve explere possint aderunt,/ |55| et
tum ita ut ne aliter decretum fiat quam ut per tabellam decuriones con-/scriptive
sententiam ferant et ante quam ferant iurent per Iovem,/ et divom Aug(ustum),
et divom <Claudium et divom> Vesp(asianum) Aug(ustum), et divom
Titum Aug(ustum), et genium imp(eratoris) / Caesaris Domit[i]ani
Aug(usti), deosque Penates: se eam sententiam laturos / quam
maxim[e] e re communi municipum esse censeant. Quod aliter // {IX, A} relatum
decretumve erit, it neque iustum neque ratum esto. Qu[o mi-]/nu[s] quantae
pecuniae in sacra ludos cenas quibus decuriones cons[cr-]/ipti municipesve
[voca]ntur, aera apparitoria, legationes, opera eiu[s] / municipi
facienda reficienda, aedium sacrarum monumentorum-/|5|que
custodiam pub[lica]m, cibaria vestitum, emptionesque
eorum qui / municipibus serviant, item in eas res quae
IIviris aedilibus quaesto-/ribus sacrorum faciendorum municipum nomine,
item officioru[m] / quae honoris eius nomine quem quis inierit
explicari debebunt,/ explicandorum<ve> causa praeberi oportebit,
erogari debebunt, de is / |10| ad
decuriones conscriptosve referatur, dum ne ad minorem partem / eorum
referatur, quantasque pecunias in easdem res decuriones con-/scriptive,
post hanc legem datam, erogandas, etiam si neque iurati,/ neque per
tabellam sententis latis, censueri<n>t, erogentur h(ac) l(ege)
nihi-/lum min[us]./ |
|
80. |
|
|15| R(ubrica). De pecunia publice mutua sumenda./ | |
Si
quas pecunias mutuas in usus rei publicae municipi Flavi Irnitani su-/mendas
esse decuriones conscriptive eius municipi, cum eorum / non
minus <quam> tres partes adfuerint, iurati per tabellam decreverint,
ea-/eque pecuniae expensae municipibus latae erunt, dum ne plura in
an-/|20|nos singulos quam HS (sestertium)
L (milia) expensa is ferantur nisi ex auctoritate eius qui / ei
provinciae praerit, eae pecuniae quae ita expensae latae erunt muni-/cipi<bus>
municipi Flavi Irnitani d(ari) debe<n>to./ |
|
81. |
|
R(ubrica). De ordine specta[c]u[lorum]./ | |
|
|
Quae
spectacula in eo municipio edentur, ea spectacula quibus locis quae-/|25|que
genera hominum ante ha<n>c lege<m> spectare solita sunt
isdem spectan-/to, utique <quae> ex decurionum conscriptorumve
decreto, utique ex legibus / plebisve scitis senatusve consultis,
edictis decretisve divi Aug(usti), Ti(beri)ve Iu-/li Caesaris
Aug(usti), Ti(beri)ve Claudi Caesaris
Aug(usti), imp(eratoris)ve Galbae Caesar(is) Aug(usti),/
imp(eratoris)ve Vespasiani Caesaris Aug(usti), imp(eratoris)ve Titi
Caesaris Vesp(asiani) / |30| Aug(usti),
imp(eratoris)ve Domitiani Caesaris Aug(usti) ibi licet licebit./ |
|
82. |
|
R(ubrica). De viis itineribus fluminibus fossis cloacis./ | |
|
|
Quas
vias itinera flumina fossas cloacas <facere> inmittere commutare
eius / municipi IIviri ambo alterve volet, dum ea <e>x
decurionum conscrip-/torumve decreto, et intra fines eius municipi et
sine iniuria priva-/|35|torum fiant, IIviris,
ambobus alterive, <it> facere ius potestasque esto. Si / quaeque
ita immissa commutata erunt, ea ita esse haberi ius esto./ |
|
83. |
|
R(ubrica). De munitione./ | |
|
|
Quod
opus quamque munitionem decuriones conscriptive eius municipi / fieri
oportere decreverint, ita uti non minus quam tres quartae par-/|40|tes
decurionum conscriptorumve adessent, exque iis qui adessent non /
minus quam duae tertiae partes consentirent; et ut ne amplius, in / annos
singulos homines <singulos> et iuga singula iumentorum, qui homi-/nes
quaeque iumenta intra fines eius municipi erunt, quam ope-/rae quinae
exigantur decernantur; et dum, si quit in eo opere eave / |45| munitione
damni cui factum erit, ex re communi [it] aesti[metur],/ dum ne cui
invito operae indicantu[r e]xigant[urve a]b [e]o qui natus / annos
pauciores quam XV aut plures q[uam L]X erit: quicumque mu-/nicipes incolaeve
eius municipi erunt, aut intra fines munici-/pi eius habitabunt, agrum
agrosve habebun[t, ii om]nes eas operas / |50| dare
facere praestareque debento. Aedilibus, isve qui ei operi
sive mu-/nitioni praeerunt ex d(ecreto) d(ecurionum) conscriptorumve,
earum operaru[m indic]en-/darum exigendarum et pignus capiendi, multam
di[ce]ndi, ut [aliis c]a-/pitibus cautum conprehensumque est, ius potestasque
[e]sto.// |
|
84. |
|
R(ubrica). Quarum rerum et ad quantam pecuniam in eo municipio i(uris) d(ictio) sit.// | |
|
|
{IX, B} Qui
eius municipi municipes incolaeve erunt q(ua) d(e) r(e) ii inter se
suo alte-/[ri]usve nomin<e> qui municeps incolave sit privatim
intra fines eius / [mu]nicipi agere petere persequi volent,
quae res HS (sestertium)
oo (mille)
minorisve / [eri]t, neque ea res dividua quo fraus huic legi
fieret facta sit fiatve / |5| aut
de capite libero, deve maiore pecunia quam HS (sestertium) oo
(mille) praeiudicium / futurum erit
sponsiove facta futurave erit, neque / ea res agetur qua in
re vi factum sit quod non ex interdicto / decretove iussuve
eius qui iure dicundo praerit factum sit, ne-/que
de libertate, neque pro socio aut fiduciae aut mandati qu-/|10|od
d(olo) m(alo) factum esse dicatur, aut depositi, aut tutelae cum quo / qui
suo nomine [q]uid earum rerum fecisse dicatur, aut lege / Laetoria,
aut d[e spo]nsione quae in probrum facta esse dica-/tur, aut d(e) d(olo)
m(alo) et [fraud]e, aut furto cum homine libero libera-/ve, aut cum
serv[o dum i]d ad dominum dominamve perti-/|15|nebit,
aut iniur[iaru]m cum homine libero liberave / agetur, eave
de re [aliquid] praeiudicium futurum sit de ca-/pite libero: de is re[bus
etia]m, si uterque, inter quos ambigeretur,/ volet, de ceteris quo[que
o]mnibus de quibus privatim age-/tur neque in iis prae[iudici]um de
capite libero futurum / |20| erit,
et omnium rerum q(uae) [s(upra) s(cripta) sun]t de vadimonio promittendo
in eum / lo[cum q]uo is erit qui ei provinciae praerit, futurusve
esse vi-/debitur eo die in quem ut vadimonium promittatur postula-/bitur,
IIvir(i) qui ibi i(ure) d(icundo) praeerit iuris dictio, iudicis arbitri /
recuperatorum ex is qui ibi propositi erunt, iudici datio / |25| addictio,
it[e]m eadem condicione, de eo quod HS (sestertium) oo
(mille) minoris-/ve erit, aedilis qui ibi erit
iuris dictio, iudicis arbitri re-/ciperatorum ex eodem genere, iudicique
datio addictioq(ue) / esto./ |
|
85. |
|
R(ubrica). Magistratus ut in publico habeant album eius qui provinciam optinebit, exque eo ius dicant./ | |
|
|
|30| Quaecumque
edicta, quasve formulas iudiciorum, quasque spon-/siones, stipulationes,
satis acceptiones, ex-/ceptiones, praescriptiones, quaeque interdicta
is qui ei pro-/vinciae praerit in ea provincia proposita habebit, quae
eo-/rum ad iuris dictionem eius magistratus qui <in> municipio
Fla-/|35|vio Irnitano i(ure) d(icundo) p(raerit)
pertinebunt, ea omnia is in eo munici-/pio, in suo magistratu, quotidie
maiorem partem cuiusque di-/ei proposita proscriptaque habeto
ut d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint), et ad ea inter-/dicta, edicta,
easque formulas, sponsiones, stipulationes, satis ac-/ceptiones, exceptiones,
praescriptiones in eo mu-/|40|nicipio ius
dicatur, iudiciaq(ue) dentur fiant exerceanturve, et / it
quod adversus h(anc) l(egem) non fiat utique ex hac lege licebit / [fieri
sine] d(olo) m(alo)./ |
|
86. |
|
R(ubrica). De iudicibus legendis proponendis./ | |
|
|
Qui
IIviri in eo municipio i(ure) d(icundo) praerunt de communi sententia,/ |45| aut,
si uter eorum aberit, aliave quae causa ei inciderit quo / minus
eam rem agere possit, alter, in diebus quinque proxi-/mis quibus iure
dicundo praesse coeperit poteritque, iudi-/ces legito
ex decurionibus conscriptisve tot quot ei videbi-/tur qui ei provinciae
praerit, qui eo anno non debebunt / |50| munere
[alio simul] fungi <et> ex reliquis municipibus qui praeter / decuriones
conscriptosve ingenui erunt tot quot ei videbitur / qui ei
provinciae praerit, non minores quam XXV annorum,/ quibus ipsis quorumve
cuive patri avove paterno proavove // {IX, C} paterno
aut patri cuius in potestate erit non minor quam HS (sestertium) V (milia) / res
sit, quos maxime idoneos arbitrabitur legi; du<m> iudices pro
com-/muni municipum eius municipi esse iuraveri<n>t coram decurioni-/bus
conscriptisve non paucioribus quam decem; dum [non] a[li-]/|5|quem
legat cui morbus causa erit quo minus rebus iudicandis / eo
anno operam dare possit, quive LXV annorum maiorve erit, qui-/ve <IIvir>
aedilis quaestorve erit, quive rei publicae causa aberit, quive / rei
communis municipum eius municipi causa aberit, quive / in
ea regione sine d(olo) m(alo) non erit et ob eam rem eo anno rebus / |10| iudicandis
operam dare non poterit, quive in earum qua cau-/sa erit ex qua eum
in numerum decurionum conscriptorum-/ve legi inve eo numero esse non
oportebit, nisi ob eam rem / esse legive non oportebit quot
minor ei patri avo paterno / proavove paterno aut patri in
cuius potestate sit res sit / |15| ut
quam eum in numerum decurionum conscriptorumve / legi esseve
in eo numero oporteat; eosque quam aequalis / summae in decurias
tres describito. Qui ita iudices lecti / discriptive erunt,
ii eo anno iudices rerum privatarum / in
eo municipio h(ac) l(ege) sunto, eorumque
omnium is qui i(ure) d(icundo) p(raerit) / |20| praenomina,
nomina, item patrum praenomina, et ipso-/rum tribus, cognomina in tabulis
scripta aput tribunal / suum, per omnes reliquos eius anni
dies <et> maiorem partem / cuiusque diei, proposita
habeto ita ut d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint). Deque iis iu-/dicibus
in eas res d[e qu]ibu[s rebus r]ecuperatores dari non / |25| oportebit
iudicem ar[bitrumve d]ato quem ex h(ac) l(ege) oportebit da-/ri addiciq(ue),
iudicare iubeto; neve quem alium iudicem neve / arbitrum dato
neve iudicare iubeto invito alterutro, aut,/ si plures erunt, aliquo
eorum inter quos quid ambigetur./ |
|
87. |
|
R(ubrica). De iudicibus reiciendis dandis./ | |
|
|
|30| Si
inter
duos quos inter de re privata lis controversiave erit / et
de qua iudicem arbitrumve dari h(ac) l(ege) oportebit non conveni-/et
quem iudicem arbitrumve habeant, is qui iuri dicundo pr-/aerit facito
uti reiectione decuriarum facta is qui ag[et] / petetve, aut,
si uterque aget petetve, is qui de maiiore re aget mai-/|35|ioremve
rem petet prior reiciat ex ea decuria quae reliqua e-/rit. Alternos
inter se reiciant, dum is qui aget petetve, aut, si / uterque
aget petetve, uter de maiore re aget maioremve rem / petet
prior ex imparibus <isque> quocum agetur aut a quo petetur,/ aut,
si uterque aget petetve, qui de minore re aget minoremve / |40| rem
petet ex paribus prior reiciat, adeo dum ex iis unus relin-/quatur,
aut, si uter eorum reicere decurias iudicesve nollet / quem
adversarius eius ex propositis iudicibus iudicem arbi-/trumve habere
volet, aut, si de aliquo municipe qui proposi-/tus non sit, neque IIvir
aut aedilis aut quaestor sit, inter eos / |45| conveniet,
ut eum iudicem arbitrumve habeant, nisi si ei de / quo convenit
morbus causae erit quo minus rebus iudican-/dis operam dare possit,
aut is annorum LXV maiorve erit et / eam rem iudicare nollet,
eum inter eos in eamque rem iudi-/cem arbitrumve dato addic<i>to
iudicare iubeto. Qui ita datus / |50| addictus
iudicareve iussus erit, is iudicato litem aestuma-/to quodque is hac
lege iudicaverit litem aestumaverit,// { X, A } [it
iustum] ratumque esto./ |
|
88. |
|
R(ubrica). De reciperatoribus reiciendis sorte ducendis dandis./ | |
|
|
Qua[ndo
recipe]ratores dari oportebit, is
qui i(ure) d(icundo) praerit ex / h(ac) l(ege) [eo]s dato
[qui in iu]dicum numero erunt. Item eodemque / |5| modo
reiectis iudicibus donec reliqui septem sint ex iis, aut / item
eodemque modo optione data septem reciperatorum,/ sive inter eos conveniet
ex quibus <reciperatores dari oportebit> uti septem de iudicum
nu-/mero sorte duci reciperatores vel[l]ent, ex his tot recipe-/ratores
sorte ductos dato quod de quaque <re> reciperatores / |10| dari
h(ac) l(ege) oportebit, cogitoque eos ut cognoscant iudicent, et / qui
ita reciperatores dati erunt, eorum de his rebus iudicat<i>o /
litisque aes[tumati]o esto, quodque ii iudicaverint litem ae-/stumaverint,
it iustum ratumque esto./ |
|
R(ubrica).
De quibus rebus singuli iudices arbitrive et de / |15| quibus
reciperatores dentur, et quod dentur./ |
|
|
|
IIviri
qui in eo municipio [i(ure) d(icundo) pra]erunt de ea re quae HS (sestertium) oo (mille)
minorisve / erit, [de qua re neque] sponsio de maiore re quam
HS (sestertium) oo (mille)
facta sit / [fiatv]e, nequ[e] praeiudicium maiore de re quam
HS (sestertium) oo
(mille) futu-/rum sit, neque divid[u]a
quo huic legi fraus fieret fiat fac-/|20|tave
sit, neque ea de qua, si Romae ageretur, quantacum<que> esset,/
reciperatores dari oporteret, iudicem arbitrumve
dato./ De ea re de qua, si Romae ageretur, quantacumque
esset, re-/ciperatores dari oporteret, tot reciperatores dato quod da-/ri
oporteret si / |25| de ea re
Romae ageretur./ |
|
90. |
|
R(ubrica). De intertium dando./ | |
|
|
Quicunque
in eo municipio IIvir i(ure) d(icundo) p(raerit), per quos dies ex h(ac)
l(ege) ibi / iudicia fieri licebit oportebit,
in eos dies omnes interti-/um dato,
idque proscriptum in eo loco in quo ius dicet maio-/|30|re
parte cuiusque diei, per
omnes dies per quos intertium / dari debebit,
habeto, ita ut d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossit). Item, si inter
eos inter / quos ambigetur et iudicem qui inter eos iudicare
debe-/bit in aliquem diem uti intertium inter eos / detur
conveniet, neque is di-/|35|es propter venerationem
domus Augustae festus erit feriarumve nu-/mero propter eandem causam
haberi debebit, in eum diem intertium inter / eos dato. Qui
debuerit dare intertium neque dederit quive it proscriptum / ex
hac lege non habuerit sciens d(olo) m(alo), is in singulos dies quibus
debuerit / proscriptumve non habuerit, municipibus municipii
Flavii Irni-/|40|tani HS (sestertium) oo
(mille) d(are) d(amnas) e(sto), eiusque pecuniae deque
ea pecunia municipi eius mu-/nicipii qui volet, cuique per h(anc) l(egem)
licebit, actio petitio persecutio esto./ |
|
91. |
|
R(ubrica).
Quo iure intertium denuntietur, dies diffindatur, diffi-/susve sit, res
iudicetur, lis iudici damni sit, res in iudi-/cio esse desinat./ |
|
|
|
|45| Quacumque
de re privata iudices arbitri in eo municipio da-/ti subditi addictive
h(ac) l(ege) erunt, is iudicibus arbitris et is / quos inter
ii iudices arbitrive dati subditi addictive / h(ac) l(ege)
erunt, de ea re intertium adversario iudici arbitro-/ve in biduo proximo
denuntiari, diem diffindi, diem / |50| diffisum
iurare ante quam iudicent litem ae-/stument, per quos dies et ubi ex
h(ac) l(ege) licebit, oportebit. Et, si / neque dies
diffisus neque iudicatum fuerit, uti lis iudi-/ci
arbitrove damni sit, et si intra it tempus quod legis Iuli-/ae quae
de iudici<i>s privatis proxime lata est kapite XII,// { X, B } senatusve
consultis ad it kaput legis pertine-/ntibus
conpr<e>hensum est, iudicatum
non sit, uti res in iudi-/cio non sit
siremps lex R(omana), itque esto ad quem uti esset si eam rem / in
Urbe Roma praetor p(opuli) R(omani) inter cives Romanos iudicari iussisset / |5| et
de e(a) r(e) ex <quacumque> lege rogatione, quocumque plebis scito
iudicia pri-/vata in Urbe Roma fient agi fieri denuntiari, diem diffin-/di,
diem diffisum esse, iudicari, litem iudici damni
esse, rem in / iudicio non esse oporteret, praeterquam quod
per alios dies / et alio loco h(ac) l(ege) denuntiari, rem
iudicari, diem diffindi opor-/|10|tebit. Itaque
iis omnibus de ea re et in eos dies in quos ex h(ac) l(ege) lice-/bit
denuntiato intra it municipium et mille passus ab eo mu-/nicipio, aut
ubi pacti erunt diem diffindi, iudicari, in foro / eius municipi
aut ubi pacti erunt, dum intra fines eius munici-/pi. Utique ex isdem
causis dies diffindatur, diffisus sit./ |15| Utique
si neque diffisum e lege neque iudicatum sit, per quos di-/es quoque
loco ex h(ac) l(ege) iudicari licebit oportebit, iudici arbitro / lis
damni sit. Utique, si intra it tempus quod supra conpr<e>hensum / est
iudicatum non sit, res in iudicio non sit, ius esto uti si cives Ro-/manos
<iudicari> iussisse<t> ibique d(e) e(a) r(e) iudicium fieri
oporteret ex / |20| quacumque lege
rogatione, quocumque / plebis scito, iudicia in Urbe Roma
fieri oporteret, praeterquam / quod per alios dies et alio
loco ex hac lege denuntiari, rem-/que iudicari, diemque diffindi oportebit.
Quaeque ita acta / erunt, ea iusta rataque sunto./ |
|
92. |
|
|25| R(ubrica). Quibus diebus res ne iudicentur et in quos intertium / ne detur./ | |
|
|
N[e]
is qui in eo municipio i(ure) d(icundo) p(raeerit) is diebus iudicem
arbitrum recipera-/tores rem privatam iudicare sinito, neve in eos dies
interti-/um dato quos dies propter venerationem domus Augustae festos / |30| feriarumve
numero esse haberique oportet oportebit, quibusque di-/ebus ex decurionum
conscriptorumve decreto spectacula in eo / municipio
edentur, epulum aud vesceratio municipibus, aut ce-/na decurionibus
conscriptisve, municipum inpensa dabitur, qui-/busque diebus comitia
in eo municipio erunt <qu>ique dies h(ac) l(ege) con-/|35|stituti
erunt per quos messis et vindemiae causa res prolatae / sint, nisi
si iudex arbiterve aut reciperatores et quorum res / agetur
omnes dum d(e) e(a) r(e) agi volent, neque is dies erit quem prop-/ter
venerationem domus Augustae festum feriarumve nume-/ro esse haberive
oportebit. Neve quis iudex neve arbiter neve / |40| reciperator
per eos dies <de> quibus s(upra) s(criptum) est rem privatam iudicato,/
neve litem aestumato neve per eos dies operam iudicandi cau-/sa dato,
neve sententiam iudicandi causa dici[to, n]isi si iudex / arbiterve
aut reciperatores et quorum res agetur omnes tum / d(e) e(a)
r(e) agi volent, neque is dies erit quem propter venerationem / |45| domus
Augustae festum feriarumve numero esse haberique / oportebit.
Neve quis in eos dies adversario intertium iudici ar-/bitro in biduo
proximo iudicandi causa denuntiato, nisi si iu-/dex arbiterve et quorum
res agetur omnes tum de e(a) r(e) agi / volent, neve is dies
erit quem propter venerationem domus / |50|
Aug(ustae) festum feriarumve numero esse haberive oportebit./ Quod atversus
ea factum erit, it ratum ne esto./ |
|
93. |
|
R(ubrica). De iure municipum./ | |
|
|
Quibus
de rebus in h(ac) l(ege) nominatim cautum ve<l> scriptum / non
est quo iure inter se municipes municipi [Flavi] / |55| Irnitani
agant, de iis rebus omnibus [i]i inter [se eo iure] // { X, C } agunto
quo cives Romani inter se iure civili / agunt agent, quod
adversus h(anc) l(egem) non fiat. Quod-/que ita actum [erit, nisi d(olo)
m(alo) actum fact]umque erit, id / ius ratumque esto./ |
|
94. |
|
|5| R(ubrica). De incolis./ | |
|
|
Huic
legi uti municipes parere debuerint, ita eius / municipii
incolae parento./ |
|
95. |
|
R(ubrica). De lege in aes incidenda./ | |
Qui
IIvir in eo municipio iure d(icundo) p(raerit) facito uti haec lex primo
quo-/|10|que tempore in aes incidatur et in
loco celeberrimo eius mu-/nicipii figatur ita ut d(e) p(lano) r(ecte)
l(egi) [p(ossit)]./ |
|
96. |
|
R(ubrica). Sanctio./ | |
|
|
Quod
quemque ex h(ac) l(ege) facere oportebit facito, neque adversus hanc
<legem> / sciens d(olo) m(alo) facito quove huic legi
fraus fiat. Quod adversus ea<m> / |15| factum
erit quove huic legi fraus fiat, it ratum ne esto, isque / qui
adversus ea<m> fecerit sciens d(olo) m(alo) fraudemve huic legi
fecerit,/ in res singulas HS (sestertium) C (centum) millia nummum
municipibus municipi / Flavi Irnitani d(are) d(amnas) esto,
eiusque pecuniae deque ea pecunia / municipi eius municipii
qui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit / |20| actio
petitio persecutio esto./ |
|
97. |
|
[Cap. extrav.] | |
|
|
R(ubrica).
Ut in libertos libertas civitatem Romanam consecu-/tos consecutas per honores liberorum suorum, aut / virorum, patroni it ius habeant quod antea habu-/erunt./ |
|
|
|
|25| Qui
libertini quaeve libertinae ex h(ac) l(ege) per honores libero-/rum
suorum aut virorum civitatem Romanam consecuti / consecutae
erunt, in eos eas inque bona eorum earum is qui eos / [eas]
manumiserint, si non et ipsi civitatem Romanam conse-/cuti erunt,
idem ius esto quod fuisset si ii eae cives Romani / |30| Romanae
facti factae non essent. Si civitatem Romanam pa-/troni patronae consecuti
consecutae erunt, idem iuris in [eos] / libertos easve libertas
inque bona eorum earum esto quod / esset si a civib[us] Romanis
manumissi manumis-/sae essent./ |
|
98. |
|
[Epist. Domit.] | |
|
|
|35| Conubia
conprehensa quaedam lege lata scio et / postea aliqua. Si
quit sollicitudo vestra indi-/cat parum considerate coisse, quibus in
praete-/ritum veniam do, in futurum exigo me-/mineritis legis, cum iam
omnes indulgen-/|40|tiae partes consum<m>atae
sint./ Litterae datae IIII idus Apriles, Cerceis, reci-/tatae V idus
Domitianas./ Anno M(anii) Acili Glabrionis et M(arci) Ulpi Traiani co(n)s(ulatus)./ |
|
[Curatores] | |
|
|
Faciendum
curaverunt [–] Caecilius Optatus / |45| IIvir
et Caecilius Montanus legatus. |
|
|
|