LEGES
VALERIAE HORATIAE ( 449 BC ) |
Livius, III, 55 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Per
interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius,
qui extemplo magistratum occeperunt. Quorum consulatus popularis sine
ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit ; 2. quidquid
enim libertati plebis caueretur, id suis decedere opibus credebant.
3. Omnium primum, cum uelut in controuerso
iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis
tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret ; qua
lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. 4. Aliam
deinde consularem legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis,
decemuirali potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in posterum
muniunt sanciendo nouam legem, 5. ne
quis ullum magistratum sine prouocatione crearet ; qui creasset,
eum ius fasque esset occidi, neue ea caedes capitalis noxae haberetur.
6. Et cum plebem hinc prouocatione, hinc
tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti
uiderentur, cuius rei prope iam memoria aboleuerat, relatis quibusdam
ex magno interuallo caerimoniis renouarunt, 7. et
cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut
qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemuiris nocuisset, eius caput
Ioui sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque uenum
iret. 8. Hac lege iuris interpretes negant
quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui sacrum
sanciri ; 9. itaque aedilem prendi
ducique a maioribus magistratibus, quod, etsi non iure fiat –
noceri enim ei cui hac lege non liceat – tamen argumentum esse
non haberi pro sacro sanctoque aedilem ; 10. tribunos
uetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creauit, sacrosanctos
esse. 11. Fuere qui interpretarentur
eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia eisdem
auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse : iudicem enim
consulem appellari. 12. Quae refellitur
interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem
appellari mos fuerit. Hae consulares leges fuere. 13. Institutum
etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles
plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur uitiabanturque. |
|