LEX
FURIA DE SPONSU ( 250-120 BC ) |
Gai Institutiones, III ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
121. Item
sponsor et fidepromissor per legem
Furiam biennio liberantur, et quotquot erunt numero eo tempore, quo
pecunia peti potest, in tot partes diducetur inter eos obligatio, et
singuli in uiriles partes uocabuntur ;
fideiussores uero perpetuo tenentur, et quotquot erunt numero, singuli
in solidum obligantur. itaque liberum est creditori, a quo uelit,
solidum petere. sed nunc ex epistula diui Hadriani
compellitur creditor a singulis, qui modo soluendo
sint, partes petere. eo igitur distat haec epistula a
lege Furia, quod si quis ex sponsoribus aut fidepromissoribus soluendo
non sit, hoc onus ad ceteros non pertinet, si
uero ex fideiussoribus, ad ceteros quoque pertinet. 121a. Sed
cum lex Furia tantum in Italia locum habeat, euenit, ut in ceteris
prouinciis sponsores quoque et fidepromissores proinde ac fideiussores
in perpetuum teneantur et singuli in solidum
obligentur, nisi ex epistula diui Hadriani hi quoque adiuuentur in parte. |
|