Quaeris
ex me, quid acciderit de iudicio, quod tam praeter opinionem omnium
factum sit, et simul uis scire, quo modo ego minus, quam soleam, proeliatus
sim. Respondebo tibi g-husteron g-proteron g-Homehrikohs. Ego
enim, quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter
et uehementer proeliatus sum, ut clamor concursusque maxima cum mea
laude fierent. Quodsi tibi umquam sum uisus in re publica fortis, certe
me in illa causa admiratus esses. Cum enim ille ad contiones confugisset
in iisque meo nomine ad inuidiam uteretur, di immortales ! quas
ego pugnas et quantas strages edidi ! quos impetus in Pisonem,
in Curionem, in totam illam manum feci ! quo modo sum insectatus
leuitatem senum, libidinem iuuentutis ! Saepe, ita me di iuuent !
te non solum auctorem consiliorum meorum, uerum etiam spectatorem pugnarum
mirificarum desideraui. Postea uero quam Hortensius excogitauit, ut
legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a
consulari rogatione differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant
omnia), pugnauitque, ut ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat
nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi uela perspiciens inopiam
iudicum, neque dixi quicquam pro testimonio, nisi quod erat ita notum
atque testatum, ut non possem praeterire. |