LEX
FUFIA CANINIA ( 2 BC ) |
||||
|
||||
Augustus | ||||
|
||||
Iustiniani Institutiones, I, 7 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
Lege
Fufia Caninia certus modus constitutus erat in servis testamento manumittendis.
quem quasi libertatibus impedientem et quodammodo invidam tollendam
esse censuimus; cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem licentiam habere
totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati,
morientibus autem huiusmodi licentiam adimere. |
||||
Gai Institutiones, I ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
||||
42. Praeterea
lege Fufia Caninia certus modus constitutus est in seruis testamento
manumittendis. 43. Nam
ei, qui plures quam duos neque plures quam decem seruos habebit, usque
ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur; ei uero, qui
plures quam X neque plures quam XXX seruos habebit, usque ad tertiam
partem eius numeri manumittere permittitur. at ei, qui plures quam XXX
neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam potestas manumittendi
datur. nouissime ei, qui plures quam C habebit nec plures quam D, non
plures manumittere permittitur quam quintam partem; neque plures quam
D habentis ratio habetur, ut ex eo numero pars definiatur,
sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam C. quod si
quis unum seruum omnino aut duos habet, ad hanc legem non pertinet et
ideo liberam habet potestatem manumittendi. 44.
Ac ne ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento
manumittunt. itaque licet iis, qui uindicta aut censu aut inter amicos
manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non
inpediat libertatem. 45.
Sed quod de numero seruorum testamento manumittendorum diximus,
ita intellegemus, ne umquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia
aut quarta aut quinta pars liberari potest, pauciores
manumittere liceat quam ex antecedenti numero
licuit. et hoc ipsa ratione prouisum
est: erat enim sane absurdum, ut X seruorum domino quinque liberare
liceret, quia usque ad dimidiam partem eius numeri manumittere ei conceditur,
XII seruos habenti non plures liceret manumittere quam IIII; at eis,
qui plures quam X neque [. . . . . . vv. 1 -
24 . . . . . . ]. 46. nam et si testamento
scriptis in orbem seruis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis
inuenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia, quae in fraudem
eius facta sint, rescindit. sunt etiam specialia senatus consulta, quibus
rescissa sunt ea, quae in fraudem eius legis excogitata sunt. |
||||
Gai Institutiones, II, 228 ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
||||
In
libertatibus quoque dandis nimiam licentiam conpescuit lex Fufia Caninia,
sicut in primo conmentario rettulimus. |
||||
Pauli Sententiae, IV, 14 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||
1. Nominatim
servi testamento manumitti secundum legem fufiam possunt. Nominatim
autem manumittere intellegitur hoc modo stichus liber esto. Cum autem
opsonatorem, vel qui ex ancilla illa nascetur, liberum esse volo, ex
Orfitiano senatus consulto perinde libertas competit, ac si nominatim
data sit: officiorum enim et artium appellatio nihil de significatione
nominum mutat: nisi forte plures sint, qui eo officio designentur: tunc
enim nomen adiugendum est, ut eluceat, de quo testator sensisse videatur.
2. Codicillis testamento confirmatis
datae libertates cum his quae tabulis testamenti datae sunt concurrunt,
et sine antecedant sive sequantur testamentum, novissimo loco adhibentur,
quia ex testamento utraeque confirmantur. 3. Quotiens
numerus servorum propter legem Fufiam Caniniam ineundus est, fugitivi
quoque, quorum semper possessio animo retinetur, computandi sunt. 4. Lege
Fufia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamento manumittatur.
Subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia, a decem usque ad
triginta pars tertia, a triginta usque ad centum pars quarta, a centum
usque ad quingentos pars quinta. Plures autem quam centum ex maiori
numero servorum manumitti non licet. |
||||
|
||||