LEX
FALCIDIA DE LEGATIS Falcidian law on legacies ( 40 BC ) |
|||||
|
|||||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |||||
|
|||||
Digesta, XXXV, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
1 [ Paulus ],
pr. Lex falcidia lata
est, quae primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem
his verbis : ‘ qui
cives romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere
volet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare volet, ius potestasque
esto, ut hac lege sequenti licebit ’.
secundo capite modum legatorum constituit his verbis : ‘ quicumque
civis romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam
cuique civi romano pecuniam iure publico dare legare volet, ius potestasque
esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis
eo testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita datum legatumve
erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto isque heres, qui eam
pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damnatus
est ’.
1. Lex falcidia etiam ad eos, qui apud hostes
moriuntur, propter legem corneliam pertinere videtur, quod ea lex perinde
eorum testamenta confirmat, atque si in civitate decessissent :
propter quam fictionem lex falcidia et omnes testamentariae pertinent,
quae tamen possint locum habere. 2. Ad eos,
qui omissa causa testamenti possident hereditatem, non pertinet lex
falcidia : sed per edictum praetoris inducitur potestas legis.
3. Idemque est, si iurisiurandi condicio remissa
sit. 4. Sed et si servo suo testator data
libertate legaverit, quia differtur in id tempus, quo liber futurus
est, item ei qui apud hostes est aut ei qui nondum natus est datum sit
aliquid, haec lex locum habebit. 5. Ad municipum
quoque legata vel etiam ea, quae deo relinquuntur, lex falcidia pertinet.
6. Non solum autem ad res proprias testatoris
legatas, sed et alienas lex pertinet. 7. Et
omne quod ex bonis defuncti erogatur refertur ad hanc legem, sive in
corpore constet certo incertove sive pondere numero mensura valeat aut
etiam si ius legatum sit ( ut usus fructus ) aut quod in nominibus
est. 8. Item si ita legatum sit : ‘ heres
meus seio penum dato : si non dederit, decem dato ’,
quidam putant omnimodo in legato decem esse, penum autem mortis causa
capi nec in falcidiam imputare id heredem posse. ego autem didici, si
in continenti heres penum solverit, videri hoc legatum esse et in legem
falcidiam imputari posse : et quod dixi ‘ in
continenti ’
ita accipiendum cum aliquo spatio. quod si iam mora facta solverit heres
penum, tunc nec legatum eum accepisse nec in falcidiam imputari posse :
iam enim transfusum legatum esse et decem deberi. idemque erit et si
ab initio ita legatum datum sit : ‘ si
penum non dederit, decem dato ’,
quia hic penus non est legata et penus si datur, mortis causa capitur,
quia deficit legati condicio. 9. Si usus fructus
legatus sit ( qui et dividi potest, non sicut ceterae servitutes
individuae sunt ), veteres quidem aestimandum totum usum fructum
putabant et ita constituendum, quantum sit in legato. sed aristo a veterum
opinione recessit : ait enim posse quartam partem ex eo sic ut
ex corporibus retineri idque iulianus recte probat. sed operis servi
legatis cum neque usus neque usus fructus in eo legato esse videtur,
necessaria est veterum sententia, ut sciamus quantum est in legato,
quia necessario ex omnibus, quae sint facti, pars decedere debet, nec
pars operae intellegi potest. immo et in usu fructu si quaeratur, quantum
hic capiat, cui usus fructus datus est, quantum ad ceterorum legatorum
aestimationem aut etiam huius ipsius, ne dodrantem excedat legatum,
necessario ad veterum sententiam revertendum est. 10.
Si quis creditori suo quod debet legaverit, aut inutile legatum erit,
si nullum commodum in eo versabitur, aut si ( propter repraesentationis
puta commodum ) utile erit, lex quoque falcidia in eo commodo locum
habebit. 11. Si legatarius possessionem nanctus
est et non potest avocari ei res, quia voluntate heredis errantis nactus
est possessionem, dabitur actio heredi, ut id quod supra dodrantem est
offeratur. 12. Interdum omnimodo necessarium
est solidum solvi legatario interposita stipulatione ‘ quanto
amplius, quam per legem falcidiam ceperit, reddi ’ :
veluti si quae a pupillo legata sint non excedant modum legis falcidiae,
veremur autem, ne impubere eo mortuo alia legata inveniantur, quae contributione
facta excedant dodrantem. idem dicitur et si principali testamento quaedam
sub condicione legata sunt, quae an debeantur incertum est. et ideo,
si heres sine iudice solvere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem.
13. Id, quod ex substitutione coheredis ad
coheredem pervenit, proficit legatariis : is enim similis est heres
ex parte pure, ex parte sub condicione heredi instituto. sed ea, quae
ab eo legata sunt, si omiserit hereditatem, non augebuntur, scilicet
si ab eo nominatim data sunt, non ‘ quisquis
mihi heres erit ’.
14. Si coheredis mei portio exhausta sit,
mea integra et illam vindicavero, cassius confundendas esse partes existimat,
proculus contra : in qua specie et iulianus proculo adsensit, quam
sententiam probabiliorem esse puto. sed et divus antoninus iudicasse
dicitur commiscendas esse utrasque partes in computatione legis falcidiae.
15. Si coheredem meum post aditam hereditatem
adrogavero, non dubitabitur, quin separandae sint portiones, perinde
atque si coheredi meo heres exstitissem. 16.
Si in annos singulos legatum sit titio, quia multa legata et condicionalia
sunt, cautioni locus est quae in edicto proponitur ‘ quanto
amplius accipit reddi ’.
17. Id, quod natura hereditati debetur et
peti quidem non potest, solutum vero non repetitur, non esse computandum
in hereditate quidam putant. sed iulianus et haec ex eventu augere patrimonium
aut non augere existimat et hereditario iure id quoque capi ideoque
et in restitutionem hereditatis venturum. 18.
Si debitor creditori heres existat, quamvis confusione liberetur, tamen
locupletiorem hereditatem percipere videtur, ut computetur ei quod debet,
quamvis aditione confusum sit. 19. De impensa
monumenti nomine facta quaeritur, an deduci debeat. et sabinus ita deducendum
putat, si necessarium fuerit monumentum extruere. Marcellus consultus,
an funeris monumentique impensa, quantum testator fieri iussit, in aere
alieno deduci debeat, respondit non amplius eo nomine, quam quod funeris
causa consumptum est, deducendum. nam eius, quod in extructionem monumenti
erogatum est, diversam esse causam : nec enim ita monumenti aedificationem
necessariam esse, ut sit funus ac sepultura. idcirco eum, cui pecunia
ad faciendum monumentum legata sit, falcidiam passurum.
2 [ Marcellus ]. Nec amplius concedendum erit, quam quod sufficiat ad speciem modicam monumenti. 3 [ Paulus ], pr. Si heres institutus eam hereditatem quae solvendo non est vendiderit, vix quidem poterit persuaderi non fuisse eam hereditatem solvendo, quae emptorem invenerit : vera autem ratione nihil legatariis debebitur, quia magis ex stultitia emptoris habere videtur heres institutus quam ex bonis defuncti. nam et e contrario si male vendiderit res hereditarias, non erit hoc legatariorum detrimentum : ita ergo commodum debet esse heredis, si bene res administraverit. 1. Sed et si is qui solvendo non est legaverit et heres cum creditoribus deciderit, ne solidum solveret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debiturum, quia eam pecuniam non ex hereditate, sed ex decisione habet. 2. Item si rei publicae in annos singulos legatum sit, cum de lege falcidia quaeratur, Marcellus putat tantum videri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes eius summae, quae legata est, colligendas. 4 [ Papinianus ]. Fundo legato mihi sub condicione pendente legati condicione heres me heredem instituit ac postea legati condicio exstitit. in falcidiae ratione fundus non iure hereditario, sed legati meus esse intellegitur. 5 [ Papinianus ]. Verbis legati vel fideicommissi non necessarie civitati relinquitur, quod ex causa pollicitationis praestari necesse est. itaque si debiti modum testamento dominus excessit, superfluum dumtaxat falcidia minuetur. quare nec fidei committi legatarii poterit. quod si dies aut condicio legatum fecerit, non utilitatis aestimatio, sed totum petetur quod datum est. nec si vivo testatore dies venerit aut condicio fuerit impleta, fiet irritum, quod semel competit. 6 [ Venuleius ]. Si vir uxori heres exstiterit et in funus eius inpenderit, non videbitur totum quasi heres inpendere, sed deducto eo, quod quasi dotis nomine quam lucri facit conferre debuerit. 7 [ Papinianus ]. Lege falcidia interveniente legata servitus, quoniam dividi non potest, non aliter in solidum restituetur, nisi partis offeratur aestimatio. 8 [ Papinianus ]. In legem falcidiam aeris alieni rationem in hereditate relicti, quod unus ex heredibus solvere damnatus sit, ipse solus habebit. 9 [ Papinianus ], pr. In falcidia placuit, ut fructus postea percepti, qui maturi mortis tempore fuerunt, augeant hereditatis aestimationem fundi nomine, qui videtur illo in tempore fuisse pretiosior. 1. Circa ventrem ancillae nulla temporis admissa distinctio est nec immerito, quia partus nondum editus homo non recte fuisse dicitur. 10 [ Papinianus ]. Quod supra quadrantem apud heredem potest pervenire, supra dodrantem in pecuniam legatum non onerat heredem, veluti hereditas pupilli, si forte substitutus sit exheredato qui patri pupilli heres exstitit. 11 [ Papinianus ], pr. In ratione legis falcidiae retentiones omnis temporis heredi in quadrantem imputantur. 1. Si servus sub condicione libertate data vita decessit, si quidem impleta condicio quandoque fuerit, heredi non videbitur perisse : quod si defecerit, in contrarium ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse videbitur. 2. Imperator marcus antoninus decrevit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in ampliorem partem quam pro ea parte quae relicta est legatorum nomine teneri. 3. Cum quidam parte dimidia bonorum adempta fuisset relegatus idemque provocatione interposita testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste appellatum esset pronuntiatum : quaesitum est, utrum aeris alieni loco pars dimidia abscederet, ut residua sola videretur fuisse in bonis, an vero succurri heredi necessarium esse videbitur. sed videtur succurri debere, cum animus litigantis et optinendi votum hanc opinionem admittit. 4. Si servus testamento manumissus ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse intellegitur : sed cuius pretii erit, qui, si viveret, non aestimaretur ? nam et eos, qui moriente domino ea valetudine affecti fuerant, ut eos non posse vivere certum esset, tamen, si postea moriantur, hereditati perisse responsum est. nec aliud in his, qui sub eodem tecto fuerunt, cum dominus a familia necaretur. 5. Quod vulgo dicitur in tabulis patris et filii unam falcidiam servari quam potestatem habeat, videndum est : quamvis enim substitutus quae a pupillo relicta sunt, cum filius heres exstitit, ut aes alienum quodlibet debeat, tamen propter ea, quae data sunt tabulis secundis, contributioni locus est. secundum quae poterit evenire, ne substitutus quicquam retineat vel ut longe plus habeat quartae paternae hereditatis. quid ergo, si non sufficiat pupilli hereditas legatis, cum patris suffecisset ? de suo ( quadrante nimirum ) dabit substitutus, quoniam pater legavit de suo : nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamento praestatur ultra vires patrimonii, cum in hac parte iuris legata, quae tabulis secundis relinquuntur, quasi primis sub condicione relicta intelleguntur. 6. Si filio suo duos substituerit et alterius portionem oneraverit, tractari solet, an ex persona sua falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet vel unus pupilli substitutus. et facile quis dixerit consequenter prioribus, quae de patrimonii ratione dicta sunt, non esse falcidiae locum et ultra vires portionis conveniendum alterum substitutum. sed verior est diversa sententia perinde huic quartam relinquendam existimantium atque ita si patri heres extitisset : ut enim opes patris et contributio legatorum inde capiunt et formam et originem, ita plures substituti subducta persona pupilli revocandi sunt ad intellectum institutionis. quid tamen dicemus de altero substituto, qui non est oneratus ? si forte nondum legata pupillus a se relicta solvit et aliquid ultra dodrantem sit in omnibus, et ipsum falcidiam habiturum ? atquin quartam habet neque idem patiatur instituti comparatio. rursus si negemus, aliud aperte, quam quod volgo probatum est, respondetur. itaque varietas exsistet, ut is quidem, qui proprio nomine oneratus est, velut institutus desideret quartam, alter autem, qui non est oneratus, ut substitutus, licet portio largiatur eius, non in solidum conveniatur propter calculi confusionem. huic consequens est, ut, si pupillo de falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio, videlicet in eam quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset. 7. Quaesitum est, si quis pupillo coheredem substituisset, quemadmodum legis falcidiae ratio inquiri debeat ? et quale est, quod volgo diceretur, legatorum rationem separandam ? dixi, quantum ad legata, quae pater a filio, item a substituto reliquit, nullam fieri posse separationem, cum communi calculo subiciantur et invicem inducant contributionem. sed legata, quae ab instituto extero data sunt, permisceri ceteris non oportere : ideoque quartam pupillo datae portionis habere substitutum, quamvis suam portionem habeat ut institutus : et aliam causam esse eius, qui ex variis portionibus heres scriberetur : ibi enim legatorum confundi rationem non minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quae conficeretur ex pluribus, neque referre, pure saepe an sub diversis condicionibus sit heres institutus. 8. Si quis exheredato filio substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legaverit, necessario ratio confundetur, cum ideo legata valere dixerit iulianus a substituto relicta, quod idem patri heres exstiterit. 12 [ Papinianus ]. Si debitor creditore herede instituto petisset, ne in ratione legis falcidiae ponenda creditum suum legatariis reputaret, sine dubio ratione doli mali exceptionis apud arbitrum falcidiae defuncti voluntas servatur. 13 [ Papinianus ]. Si tacitum fideicommissum servus iniungente domino susceperit, habiturum eum legis falcidiae beneficium, quia parere domino debuit, constitutum est : idemque placuit in filio, qui fuit in patris potestate. 14 [ Papinianus ], pr. Pater filiam, quae a viro diverterat, heredem pro parte instituit et ab ea petit, ut fratri et coheredi suo portionem hereditatis acceptam deducta sexta restitueret, admissa compensatione dotis in falcidiae ratione. si pater dotem consentiente filia non petisset, falcidiam quidem iure hereditario, dotem autem iure proprio filiam habituram respondi, quia dos in hereditate patris non inveniretur. 1. Avia nepotibus heredibus institutis fideicommisit, ut omissa retentione, quae per legem falcidiam ex alio testamento competebat, solida legata fratribus et coheredibus solverent. recte datum fideicommissum respondi, sed huius quoque onus in contributionem venire. 2. Duobus impuberibus substitutum utrique heredem existentem in alterius hereditate falcidia non uti convenit, si de bonis alterius impuberis quartam partem hereditatis patris, quae ad filios pervenerit, retineat. 3. Quod si frater fratri legitimus heres exstitit et impuberi supremo substitutus, portio quidem paternorum bonorum, quam intestatus puer accepit, rationi falcidiae non confundetur, sed quartam eius tantum portionem substitutus retinebit, quam inpubes accepit qui substitutum habuit. 15 [ Papinianus ], pr. Quod bonis iure falcidiae contribuendum est a debitore, cui mortis causa pacto debitum remissum est, in factum concepta replicatione retinebitur. 1. Frater cum heredem sororem scriberet, alium ab ea cui donatum volebat stipulari curavit, ne falcidia uteretur et ut certam pecuniam, si contra fecisset, praestaret. privatorum cautione legibus non esse refragandum constitit et ideo sororem iure publico retentionem habituram et actionem ex stipulatu denegandam. 2. Non idcirco minus falcidiae rationem in ceteris annuis legatis admitti visum est, quod primo ac secundo anno sine ulla detractione fuissent legatario soluta. 3. Quod avus ex causa tutelae nepoti debuit, cum avo nepos solus heres exstitisset, ratio falcidiae si poneretur, in aere alieno bonis deducendum respondi. nec ad rem pertinere, quod heredem avus idemque tutor rogaverat, ut, si sine liberis ante certam aetatem decederet, tam hereditaria quam propria bona restitueret : non enim ex hoc hereditatem debito compensatam videri, cum vel ideo maxime declaretur non esse compensationem factam, quoniam heredem suum habere propria bona defunctus ostendit. plane si condicio fideicommissi fuerit impleta, fructus hereditatis post mortem avi percepti pari pecunia debito tutelae compensabuntur, sed quartam heres nepotis de bonis dumtaxat, quae moriens avus reliquit, retinebit. 4. Cum fideicommissum, ex voluntate matris a patre moriente debitum, filio pater hereditate sua, quam in filium conferebat, compensari voluit : quod filio debetur, si ratio falcidiae poni coeperit, fini quadrantis, quem ex bonis patris cum effectu percepit, compensabitur atque ita superfluum aeris alieni dodranti tantum detrahetur. 5. Ex donationibus in uxorem collatis quod heres eius reddere viro cogitur, in bonis mulieris non erit. nam ita fit locupletior, ut tanto pauperior esse videatur : quod autem heres inde minuit, viro non perit. 6. Fructus praediorum sub condicione verbis fideicommissi relictorum in causam fideicommissi non deductos heres in ratione falcidiae sic accepto facere sibi cogitur, ut quartam, et quartae fructus ex die mortis, bonorum quae mortis tempore fuerunt habeat. nec ad rem pertinet, quando falcidia lex admissa sit : nam etsi maxime post impletam condicionem fideicommissorum locum habere coepit, tamen ex die mortis fructus quadrantis apud heredem relinqui necesse est. 7. Fideicommissum portionis supplendae gratia, pro qua matrem filius heredem instituit, eidem matri datum ratione falcidiae minuitur et eam pecuniam mater supra quartam portionis suae percipiet. 8. Quarta, quae per legem falcidiam retinetur, aestimatione quam testator fecit non magis minui potest, quam auferri. 16 [ Scaevola ], pr. Si ex pluribus rebus legatis heres quasdam solverit, ex reliquis falcidiam plenam per doli exceptionem retinere potest etiam pro his, quae iam data sunt. 1. Sed et si una res sit legata, cuius pars soluta sit, ex reliquo potest plena falcidia retineri. 17 [ Scaevola ]. Si post missionem faciat codicillos miles et intra annum decedat, ex testamento, quod in militia iure militari fecit, plena legata, ex codicillis habita falcidiae ratione praestari debere dicitur. sed res ita expedietur : si, cum quadringenta haberet, testamento quadringenta, codicillis centum legaverit, ex quinta parte, id est octoginta, quae ad legatarium ex codicillis pervenirent, si falcidiam non pateretur, quartam, id est viginti heres retinebit. 18 [ Paulus ], pr. Filius familias qui militaverat decedens patris sui fidei commisit codicillis, ut peculium suum castrense titio post mortem restitueret : quaerebatur, an ut heres quartam deducere possit. dixi legem falcidiam inductam esse a divo pio etiam in intestatorum successionibus propter fideicommissa : sed in proposito nec hereditatem esse, quamvis placeret mihi extraneo herede instituto fieri hereditatem aditione eius : nam cum apud patrem remanet, ius pristinum durat et peculium est. nec huic contrarium est, quod in testamento eius qui apud hostes decessit exercetur falcidia : nam fictio legis corneliae et hereditatem et heredem facit. sed me non dubitare, quin debeat id quoque indulgeri legis beneficium, siquidem quasi patris familiae bona restituere cogitur et heres scriptus omissa ex testamento aditione exemplo edicti legatorum nomine convenietur. 1. His consequens erit, ut, si ex fructibus medio tempore quartam et quartae fructus habuerit pater, etiam trebellianum senatus consultum inducamus et utiles actiones exerceri possint fiatque hereditas post restitutionem. 19 [ Scaevola ]. Si dignum decem fundum damnetur heres quinque vendere, sine dubio quinque erunt imputanda falcidiae. 20 [ Scaevola ]. Si a servo meo herede instituto mihi legetur et mihi adquiratur hereditas, negat maecianus id legatum in falcidia computari, quia non debeatur. 21 [ Paulus ], pr. Si pupillus, cui sine tutore auctore decem mutua data sunt, legatum a creditore meruerit sub hac condicione, si decem quae acceperit heredi reddiderit, una numeratione et implet condicionem et liberatur naturali obligatione, ut etiam in falcidia heredi imputentur, quamvis non imputarentur, si tantum condicionis implendae causa data fuissent. adeo autem et solvere videtur, ut repudiato legato vel sticho qui legatus est mortuo nihil repetere possit. 1. Si ego et servus meus heredes instituti simus ex diversis partibus nec a servo erogatus dodrans, his quibus a me legatum est contra falcidiam proderit quod ex portione servi ad me pervenit supra falcidiam eius portionis. ex contrario si servo meo servus et mihi decem legata fuerint, servi falcidia ex et decem mihi legatis non tenetur exemplo eodem falcidiae : nam quartam retineo ex persona servi, quamvis de mea portione nihil exhaustum sit. 22 [ Paulus ], pr. Nesennius apollinaris iulio paulo. ex facto, domine, species eiusmodi incidit. titia filias suas tres numero aequis ex partibus scripsit heredes et a singulis legata invicem dedit, ab una tamen ita legavit tam coheredibus eius quam extraneis, ut falcidiae sit locus. quaero, an adversus coheredes suas, a quibus legata et ipsa accepit, uti possit falcidia et, si non possit vel doli exceptione summovenda est, quemadmodum adversus extraneos computatio falcidiae iniri possit. respondi : id quidem, quod a coherede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, quo minus falcidiam patiantur : sed cum is qui legatum praestaturus est ab eodem aliquid ex testamento petit, non est audiendus desiderans uti adversus eum falcidiae beneficio, si id quod percepturus est ex voluntate testatoris suppleat, quod deducere desiderat. plane ceteris legatariis non universum, quod coheredi praestat, imputabit, sed quantum daturus esset, si nihil ab eo perciperet. 1. Servo herede instituto si a domino fideicommissa, a servo legata data sunt, prius ratio legatorum habenda est, deinde ex eo quod superest fideicommissorum. dominus enim ideo tenetur, quod ad eum pervenit : pervenit autem, quod deductis legatis superest. plane falcidiam exercet. 2. Sed et si dominus omissa hereditatis aditione servum sibi substitutum adire iussit, prius erogantur quae ab ipso domino data sunt, tunc eorum quae a servo relicta sunt ratio initur, si patitur falcidia. 3. Si debitori liberatio legata sit, quamvis solvendo non sit, totum legatum computetur, licet nomen hoc non augeat hereditatem nisi ex eventu. igitur si falcidia locum habeat, hoc plus videbitur legatum, quod huic legatum esset : cetera quoque minuentur legata per hoc et ipsum hoc per alia ; capere enim videtur eo, quod liberatur. 4. Sed si alii hoc nomen legetur, nullum legatum erit nec ceteris contribuetur. 23 [ Scaevola ]. Si fundus mihi legetur et via, in falcidiae ratione, si tantum sit in via, quantum amplius est in falcidia, integer fundus capietur et via perit. sed si via legetur nec solvendo sit hereditas, non debebitur. videndum etiam, si fundo et via legato minus ex utroque desideret quam sit viae pretium. potest coacta ratione dici non tantum fundum solidum capi, sed etiam, ut doli exceptio tantum sarciat, quantum deest, ne plus habeat, quam falcidia desiderat : ut tunc solum via intercidat, quotiens plus falcidia desiderat quam est viae pretium. 24 [ Paulus ], pr. respondit falcidiae legis rationem si haberi oportet, ita habendum, ac si hae res, quae ab herede subtractae sunt, in hereditate relictae non fuissent. 1. Idem respondit partus ancillarum ante diem fideicommissi editos ad heredes eius qui rogatus est pertinere eosque in quartam et quartae fructus computandos, si de lege falcidia quaestio intercedat. 2. Idem respondit fructus ex propria re heredis, quae legata est, post diem fideicommissi cedentem perceptos, etsi non sint restituendi fideicommissario, heredi in quartam imputari non solere. 25 [ Scaevola ], pr. Maritum suum et filium communem aequis partibus heredes instituit : quaesitum est, an in ratione legis falcidiae imputandum sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate per filium pervenit. respondit, si ex institutione filii tantum retineat, quantum ad falcidiam satis sit, nihil quartae nomine deducendum. 1. A liberto, cui fundum legaverat, per fideicommissum seiae annua decem dedit : quaesitum est, si lex falcidia liberti legatum minuerit, an seiae quoque annuum fideicommissum minutum videatur, cum reditus largiatur annuam praestationem. respondit secundum ea quae proponerentur non videri minutum, nisi alia mens testatoris probetur. 26 [ Scaevola ], pr. Lineam margaritorum triginta quinque legavit, quae linea apud legatarium fuerat mortis tempore : quaero, an ea linea heredi restitui deberet propter legem falcidiam. respondit posse heredem consequi, ut ei restituatur, ac, si malit, posse vindicare partem in ea linea, quae propter legis falcidiae rationem deberet remanere. 1. Quaesitum est, an pretium statuarum falcidiam pati debeat. respondit debere. 27 [ Scaevola ]. ‘ seius et agerius si intra diem trigesimum mortis meae rei publicae nostrae caverint contentos se futuros tot aureis legis falcidiae beneficio omisso, heredes mihi sunto. quos invicem substituto. quod si voluntati meae non consenserint, exheredes sunto ’. quaesitum est, an heredes instituti hereditatem adire possint, si condicioni parere nolunt, cum habeant substitutos eadem condicione praescripta. respondit seium et agerium primo loco institutos perinde adire posse, ac si ea condicio, quae fraudis causa adscripta est, adscripta non esset. 28 [ Maecianus ]. Pater quoque in legatis, quae filius ei dedit alio herede instituto, legis falcidiae rationem patitur. 29 [ Paulus ]. Si a me tibi fideicommissum vel legatum est tuque id post tempus rogatus sis mihi restituere, non puto hoc imputandum esse in falcidiam, quia incipio postea quasi fideicommissarius id recipere. 30 [ Maecianus ], pr. In ratione legis falcidiae mortes servorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, vis hostium praedonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii careant, heredi pereunt : quemadmodum ad heredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum et quae per servos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum traditiones, legata hereditatesve his datae, ceterae donationes, item servitutes, quibus liberata praedia pretiosiora fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque, quorum nihil in rationem legis falcidiae cadit. 1. Vendere autem vel emere iussus certo pretio fundum aliamve quampiam rem in legis falcidiae ratione, cum quantum sit legatum requiratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisve sit res ea quantitate, quam quo pretio testator accipi darive iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur : quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto pretium reliquum legatum esse intellectum est. 2. Prorsus diligenter animadvertendum est, ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur. quod enim remota lege falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore in ea parte, quae lege falcidia constitueretur : hoc enim attinet damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideive commissis detrahatur. 3. Verum est autem his solis, quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex portione, quae fieri ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis tempore fuerunt, quicquam detrahi. 4. Certis vero corporibus et his ipsis ita relictis : ‘ pecuniam, quam in illa arca ’, ‘ vinum, quod in illis doleis ’, ‘ pondus argenti, quod in illis horreis habeo ’, si sine culpa heredis deperierunt vel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quae exstabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem falcidiam efficiatur ex aestimatione bonorum, quae mortis testatoris tempore fuerint. 5. Incertae autem res relictae distinctionem recipiunt : nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, veluti ‘ argentum quod elegerit ’, et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur : sin vero argenti pondus pure relictum esset, quamvis omne argentum testatoris deperisset, admissa lege falcidia portio eius quantitatis sumetur, quae fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient. 6. Res tamen, quae interierint, pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, non magis quam si omnes res per speciem enumeratae relictae essent. 7. Tametsi autem legis falcidiae ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui hereditatem restituere rogatus est, celso et iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres vendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa, sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi. quo loco amplius quaesitum est, an fideicommissarius quoque invitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset : sed et verisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita videatur. 8. Cum lex falcidia intervenit, non veniunt in contributionem, quae ipsi heredi a semetipso vel servo eius legata fideive commissa sunt. alia causa est eorum, quae in die certa dantur : nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et in contributionem veniunt. ac ne ea quidem, quae quis servis suis inutiliter sine libertate legavit fideive commisit, in computationem eius legis cedunt. 9. Res, quas neque per fideicommissum relinqui posse certum est, in legis falcidiae computationem non veniunt. 31 [ Pomponius ]. Is cui fideicommissum solvitur sicut is cui legatum est satisdare debet, quod amplius ceperit, quam per legem falcidiam ei licuerit, reddi : veluti cum propter condicionem aliorum fideicommissorum vel legatorum legis falcidiae causa pendebit. sed et secundum cassii et veterum opinionem, si a pupillo fideicommissa capiuntur, propter ea, quae a substituto erunt relicta, cavere debebit is cui solvatur. nam quamvis repetitio sit eorum, quae fideicommissi nomine non debita solventur, tamen satisdato cautum debet esse ei, a quo pecunia proficisceretur, ne damnum sentiat deficiente eo, cui solutum erit. 32 [ Maecianus ], pr. Poenales actiones sive legitimae sive honorariae exceptis popularibus in bonis actoris non ideo minus computandae sunt, quia morte reorum intercidere possunt. e contrario autem eaedem actiones nihil bonis rei defuncto eo detrahunt. sed ne in actoris quidem bonis defuncto eo iniuriarum actio poterit computari, quia et ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus et id quod in dies menses annosve singulos alicui quoad vivat debeatur. etenim ea demum obligatio rei bonis deminutionem praestat, quae in heredem transit. nec contrarium est, quod vivente reo eo minus in bonis eius intellegebatur : nam et si ita stipulatus esset, ut cum moreretur debere ei inciperet, tamen augerentur bona eius, quemadmodum, si ipse sub eadem condicione promisisset, defuncto eo minuerentur. 1. Honorariae quoque actiones, quae intra certum tempus a praetore promittuntur, cum bonis actoris defuncto eo augmentum rei decessionemve, si tales erunt, ut in heredem quoque transeant, praestabunt. 2. Iulianus scribit, si utriusque heredis pars exhausta est legatis et alter ex heredibus cautionem praetoriam accepit a legatariis, non aequaliter, sed pro suo modo legis falcidiae rationem et actionem ex stipulatu habiturum. omnes enim praetorias stipulationes eiusdem interpretationis esse : nam constare ex iudicatum solvi stipulatione, sive a parte actoris sive a rei plures heredes exstitissent, non omnibus nec adversus omnes actionem contingere, sed dumtaxat his qui vicissent et adversus victos, hisque, adversus quos res defensa non esset, adversus eos, qui rem non defendissent. 3. Annua bima trima die aureis centenis legatis ex omnibus summis, non tantum ex posterioribus portionem legis falcidiae detrahi placuit. 4. Si titio viginti legatis portio per legem falcidiam detracta esset, cum ipse quoque quinque seio rogatus esset restituere, vindius noster tantum seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quantum titio ex viginti detractum esset. quae sententia et aequitatem et rationem magis habet, quia exemplo heredis legatarius ad fideicommissa praestanda obligabitur : nec quia ex sua persona legatarius inducere legem falcidiam non possit, idcirco quod passus esset non imputaturum : nisi forte testator ita fidei eius commisisset commisisset, ut totum, quidquid ex testamento cepisset, restitueret. 5. Si autem manumittere servum vel suum vel alienum rogatus sit, omnimodo praestare debebit libertatem, nec hoc contrarium est superiori, quia favor libertatis saepe et alias benigniores sententias exprimit. 33 [ Paulus ]. Si servus tibi legatus sit eumque rogatus sis manumittere nec praeterea capias, unde quartam, quae per falcidiam retinetur, recipere possis, senatus censuit cessare falcidiam. 34 [ Marcellus ]. In testatoris servo non erit falcidiae locus : si vero pecuniam aliudve quid legaverit fideique legatarii commiserit, ut alienum servum vel legatarii manumitteret, locus erit. 35 [ Ulpianus ]. Plane si quid sit praeterea legatum ipsi servo, falcidiae locum fore senatus declaravit. unde scaevola ait in eo, quod praeterea servo legatum est, ita falcidiam admittendam, ut inde et quod pro servo praestandum est sumatur. 36 [ Paulus ], pr. Sed si non servus ipse legatus sit, sed pecunia rogatusque sit legatarius servum suum manumittere, falcidiam patietur et nihilo minus cogetur manumittere, quia tanti aestimasse videbitur servum suum. 1. Quid si alienus servus fuerit ? in eo non plus quam accepit ad redimendum cogitur impendere. 2. Sin vero heres servum rogatus sit manumittere, placet pretium eius, ut aes alienum, deducendum esse. 3. Si solus servus legatus et fideicommissa libertate donatus fuerit, licet falcidia interveniente totus vindicari petive potest. sed et si aliud praeterea capiat legatarius, adhuc servus totus peti potest: quartam autem utriusque ex legato retinendam, ne impediatur libertas. 4. Si incertum sit, an libertas praestari debeat, veluti quod sub condicione vel post tempus data sit, numquid incerto eo an praestetur, cum possit aut servus mori aut condicio deficere, interim falcidia admittenda est, deinde cum libertas competere vel deberi coeperit, tum legatarius illam partem recipiat, quam falcidia detraxit ? caecilio placebat, si quid ex operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in pretium eius erogare eum debere propter legis falcidiae rationem. 37 [ Valens ], pr. Eius servi aestimatio perinde ac statuliberi fieri debet. 1. Sed et si heres servum alienum rogatus est manumittere, placuit ut etiam huius pretium ex aestimatione hereditatis deduci debeat. 38 [ Hermogenianus ], pr. Statuliber heredis non auget familiam. 1. Communes servi in utriusque patrimonio connumerantur. 2. Cuius usus fructus alienus est, in dominio domini proprietatis connumeratur, pignori dati in debitoris, sub lege commissoria distracti, item ad diem addicti in venditoris. 39 [ Paulus ]. Aeris alieni loco deducuntur non solum pretia eorum, quibus libertas data est, et eorum, qui supplicio sunt adfecti, sed et eius, quem praetor propter indicium proditae mortis vel detectae eorum coniurationis libertate donavit. 40 [ Hermogenianus ], pr. Ad veterani testamentum, sive pater familias sive filius familias sit, licet intra annum missionis decedat, lex falcidia pertinet. 1. Si cui, si decem dedisset, viginti fundus fuisset legatus, is in toto fundo legatarius habebitur. 41 [ Paulus ]. Dolo carere non videtur, si iam mota quis controversia hereditatis legata sine cautionibus det. 42 [ Ulpianus ]. In falcidia aestimatio pretii rerum ex veritate facienda est. 43 [ Ulpianus ]. Servi qui apud hostes sunt post mortem testatoris reversi, quod ad falcidiam pertinet, locupletiorem faciunt hereditatem. 44 [ Ulpianus ]. Falcidia intervenire non potest, si statuliber de alieno dedit, non de bonis defuncti, vel alias est homo liber, qui condicionem implevit. 45 [ Paulus ], pr. In lege falcidia non habetur pro puro, quod in diem relictum est : medii enim temporis commodum computatur. 1. In his legatis, quae sub condicione relicta sunt, proculus putabat, cum quaeritur de lege falcidia, tantum esse in legato, quanti venire possunt : quod si est, et deductio sic potest fieri, ut tantum videatur vi deberi, quanti nomen venire potest. sed haec sententia non probatur : cautionibus ergo melius res temperabitur. 46 [ Ulpianus ].Qui quod per falcidiam retinere poterat, voluntatem testatoris secutus spopondit se daturum, cogendus est solvere. 47 [ Ulpianus ], pr. Lex falcidia si interveniat, in omnibus pensionibus locum habet : sed hoc ex post facto apparebit. ut puta in annos singulos legatum relictum est : quamdiu falcidia nondum locum habet, integrae pensiones annuae dabuntur : sed enim si annus venerit, quo fit, ut contra legem falcidiam ultra dodrantem aliquid debeatur, eveniet, ut retro omnia legata singulorum annorum imminuantur. 1. Numquam legatarius vel fideicommissarius, licet ex trebelliano senatus consulto restituitur ei hereditas, utitur legis falcidiae beneficio. 48 [ Paulus ]. Cum emptor venditori vel contra heres exstitit, evicto homine utrum duplum in aes alienum deducere vel computare debeat an simplum ? duplum enim esset, si alius heres exstitisset. et benignius est eodem herede existente simplum ei imputari. 49 [ Paulus ], pr. Plautius. servo, quem tibi legaveram, fundum legavi. atilicinus nerva sabinus primum in servo rationem legis falcidiae habendam et quota pars ex eo decederet, eam partem in fundo legato inutilem futuram, deinde ex reliquis partibus fundi legis falcidiae portionem decessuram, sicut ex omnibus legatis. cassius, quod servo pars lege falcidia decedat, incipere servum fieri communem heredis et legatarii, communi autem servo cum legatum sit, totum pertinere ad socium, quia in eam personam legatum consistere possit : qua ratione semel ex fundo partem legis falcidiae decessuram. paulus. cassii sententia utimur : nam et divus pius rescripsit servo communi fideicommissum datum totum ad socium pertinere. 1. Interdum evenit, ut propter rationem legis falcidiae sequens legatum exstinguatur, veluti si fundus et ad eum via legata sit per alium fundum : nam si pars fundi remanserit in hereditate, non potest procedere viae legatum, quia per partem servitus adquiri non potest. 50 [ Celsus ]. Non est dubium, quin ea legata, a quibus heres summovere exceptione petitorem potest, in quartam ei imputentur nec ceterorum legata minuant. 51 [ Iulianus ]. Nec interest, utrum ab initio quasi inutile fuerit an ex accidenti postea in eum casum pervenisset legatum, ut actio eius denegaretur. 52 [ Marcellus ], pr. Ex asse patronum heredem instituit libertus, cum ducentos aureos in bonis haberet, et legavit filio centum viginti, extraneo reliqua : deminutio legati, quod extraneo praestat legatum, proficit filio ad consequenda solida, quae ei legata sunt. 1. Quacumque ex causa legata non praestantur, imputantur heredi in quartam partem quae propter legem falcidiam remanere apud eum debet. 53 [ Celsus ]. Si propter ea, quae sub condicione legata sunt, pendet legis falcidiae ratio, praesenti die data non tota vindicabuntur. 54 [ Marcellus ]. Pater filium, ex quo tres habebat nepotes, heredem instituit fideique eius commisit, ne fundum alienaret et ut in familia eum relinqueret : filius decedens tres filios scripsit heredes. quaerendum est, an omnino quasi creditores unusquisque in ratione legis falcidiae aliquid possit deducere, quia in potestate sua habuit pater, cui ex his potius relinqueret. sed hac ratione nemo in falcidiae ratione quicquam deducet. quod videndum, ne dure constituatur : utique enim in alieno aere habuit fundum, necessitate quippe obstrictus fuisset filiis eum relinquendi. 55 [ Marcellus ]. Cum titio in annos singulos dena legata sunt et iudex legis falcidiae rationem inter heredem et alios legatarios habeat, vivo quidem titio tanti litem aestimare debeat, quanti venire id legatum potest, in incerto posito, quamdiu victurus sit titius : mortuo autem titio non aliud spectari debet, quam quid heres ex ea causa debuerit. 56 [ Marcellus ], pr. Cum quo de peculio agi poterat, heres creditori exstitit : quaeris, cuius temporis peculium computari oporteat in falcidia lege. plerique putant, quod tunc in peculio fuerit, cum adiretur hereditas, inspiciendum. ego dubito, quoniam mortis tempus in ratione legis falcidiae ineunda placuit observari : quid enim interest, peculium servi post mortem creditoris deminutum sit an debitor pauperior factus sit ? 1. Aliquis dicet : quid ex contrario, si ante aditam hereditatem adquisierit servus ? et ego quaeram, si debitoris, qui tunc non erat solvendo, ampliatae facultates fuerunt ? et cum in isto placuerit ex post facto uberiorem videri fuisse hereditatem, sicuti cum condicio crediti exstitit post mortem, ita etiam peculii incrementum pleniorem faciet hereditatem. 2. Scaevola notat : quid ergo, si idem servus defuncto et alii dena debuit et una decem habuit ? augetur scilicet et his hereditas, decem, quae defuncto naturaliter debebantur, in hereditate manentibus. 3. Is, qui in bonis unum dumtaxat servum habebat, legavit eum titio et fidei eius commisit, ut post triennium manumitteret : debet ex eo, quod interim ex operis servi ad titium pervenire potest, quarta apud heredem remanere, quemadmodum si directo post triennium servo libertatem dedisset eiusque usum fructum ei legasset, aut ei proprietatem per fideicommissum relinquit. 4. Stichum tibi, servo tuo decem legavit vel contra tibi decem, servo tuo stichum, libertatemque stichi fidei eius commisit. lex falcidia minuit legata : redimere ab herede partem debes, quemadmodum si tibi utrumque legasset. 5. Saepius evenit, ne emolumentum eius legis heres consequatur : nam si centum aureorum dominus viginti quinque alicui dedisset et eum instituerit heredem et dodrantem legaverit, nihil aliud sub occasione legis falcidiae intervenire potest, quia vivus videtur heredi futuro providere. 57 [ Marcellus ]. Cum dotem maritus alicui legaverit, ut uxori restituatur, non habere legem falcidiam locum dicendum est. et sane in plerisque ita observatur, ut omissa interpositi capientis persona spectetur. 58 [ Modestinus ]. Legis falcidiae beneficium heres etiam post longum tempus mortis testatoris implorare non prohibetur. 59 [ Modestinus ], pr. Beneficio legis falcidiae indignus esse videtur, qui id egerit, ut fideicommissum intercidat. 1. Praeterea qui non capienti rogatus est restituere hereditatem, senatus consulto planciano non conceditur quartam retinere : sed ea quarta, quam non retinuit, ad fiscum pertinet ex rescripto divi pii. 60 [ Iavolenus ], pr. Cum pater impuberi filiae heredem substituit, id quod ei legatorum nomine a patre obvenit, cum hereditas ad substitutos pertinet, in computationem legis falcidiae non venit. 1. Legato petito cum in litem iuratum est, ratio legis falcidiae non eius summae, in quam legatarius iuravit, haberi debet, sed eius, quanti re vera id fuit quod petitum est: nam id quod poenae causa adcrevit in legem falcidiam non incidit. 61 [ Iavolenus ]. Alienus fundus tibi legatus est : hunc heres cum emere nisi infinito pretio non posset, emit multo pluris, quam quanti erat, qua emptione effectum est, ut legatarii ad legem falcidiam revocarentur. quaero, cum, si fundus tanti, quanti re vera, emptus esset, legata non fuerant excessura ius legis falcidiae, an hoc ipso heres institutus partem revocandi a legatariis ius habeat, quod ex voluntate defuncti pluris emerit fundum, quam quanti erat. respondit : quod amplius heres quam pretium fundi legatario solvit, id lege falcidia imputari non potest, quia neglegentia eius nocere legatariis non debet, utpote cum is confitendo veram aestimationem praestare poterat. 62 [ Ulpianus ], pr. In lege falcidia hoc esse servandum iulianus ait, ut, si duo rei promittendi fuerint vel duo rei stipulandi, si quidem socii sint in ea re, dividi inter eos debere obligationem, atque si singuli partem pecuniae stipulati essent vel promisissent : quod si societas inter eos nulla fuisset, in pendenti esse, in utrius bonis computari oporteat id quod debetur vel ex cuius bonis detrahi. 1. Corpora si qua sunt in bonis defuncti, secundum rei veritatem aestimanda erunt, hoc est secundum praesens pretium : nec quicquam eorum formali pretio aestimandum esse sciendum est. 63 [ Paulus ], pr. Pretia rerum non ex affectu nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur. nec enim qui filium naturalem possidet tanto locupletior est, quod eum, si alius possideret, plurimo redempturus fuisset. sed nec ille, qui filium alienum possidet, tantum habet, quanti eum patri vendere potest, nec exspectandum est, dum vendat, sed in praesentia, non qua filius alicuius, sed qua homo aestimatur. eadem causa est eius servi, qui noxam nocuit : nec enim delinquendo quisque pretiosior fit. sed nec heredem post mortem testatoris institutum servum tanto pluris esse, quo pluris venire potest, pedius scribit : est enim absurdum ipsum me heredem institutum non esse locupletiorem, antequam adeam, si autem servus heres institutus sit, statim me locupletiorem effectum, cum multis causis accidere possit, ne iussu nostro adeat : adquirit nobis certe cum adierit, esse autem praeposterum ante nos locupletes dici, quam adquisierimus. 1. Cuius debitor solvendo non est, tantum habet in bonis, quantum exigere potest. 2. Nonnullam tamen pretio varietatem loca temporaque adferunt : nec enim tantidem romae et in hispania oleum aestimabitur nec continuis sterilitatibus tantidem, quanti secundis fructibus, dum hic quoque non ex momentis temporum nec ex ea quae raro accidat caritate pretia constituantur. 64 [ Ulpianus ]. Si in testamento ita scriptum sit : ‘ heres meus lucio titio decem dare damnas esto et quanto quidem minus per legem falcidiam capere poterit, tanto amplius ei dare damnas esto ’, sententiae testatoris standum est. 65 [ Paulus ]. Si fundus legatus sit quinquaginta dignus sub hac condicione, si quinquaginta heredi dedisset, plerique putant utile esse legatum, quia condicionis implendae causa datur : nam constat etiam falcidiam eum pati posse. sed si quinquaginta aurei legati sint, si quinquaginta dedisset, dicendum inutile esse legatum et magis ridiculum esse. 66 [ Ulpianus ], pr. Circa legem falcidiam in eo, quod sub condicione vel in diem alicui relictum est, hoc observandum est : si decem sub condicione alicui fuerint relicta eaque condicio post decennium forte exstiterit, non videntur decem huic legata, sed minus decem, quia intervallum temporis et interusurium huius spatii minorem facit quantitatem decem. 1. Sicuti legata non debentur, nisi deducto aere alieno aliquid supersit, nec mortis causa donationes debebuntur, sed infirmantur per aes alienum. quare si immodicum aes alienum interveniat, ex re mortis causa sibi donata nihil aliquis consequitur. 67 [ Terentius Clemens ]. Quotiens cuidam amplius legatum sit, quam ei capere liceret, et lex falcidia locum haberet, prius falcidiae ratio habenda est, scilicet ut subducto eo, quod lex falcidia exceperit, reliquum, si non excedat statutam lege portionem, debeatur. 68 [ Aemilius Macer ], pr. Computationi in alimentis faciendae hanc formam esse ulpianus scribit, ut a prima aetate usque ad annum vicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur eiusque quantitatis falcidia praestetur, ab annis vero viginti usque ad annum vicesimum quintum annorum viginti octo, ab annis viginti quinque usque ad annos triginta annorum viginti quinque, ab annis triginta usque ad annos triginta quinque annorum viginti duo, ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum viginti. ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta tot annorum computatio fit, quot aetati eius ad annum sexagesimum deerit remisso uno anno : ab anno vero quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum annorum novem, ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum annorum septem, ab annis sexaginta, cuiuscumque aetatis sit, annorum quinque. eoque nos iure uti ulpianus ait et circa computationem usus fructus faciendam. solitum est tamen a prima aetate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri, ab annis vero triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse videntur. numquam ergo amplius quam triginta annorum computatio initur. sic denique et si rei publicae usus fructus legetur, sive simpliciter sive ad ludos, triginta annorum computatio fit. 1. Si quis ex heredibus rem propriam esse contendat, deinde hereditariam esse convincatur, quidam putant eius quoque falcidiam non posse retineri, quia nihil intersit, subtraxerit an hereditariam esse negaverit : quod ulpianus recte improbat. 69 [ Pomponius ]. Usu fructu bonorum legato aes alienum ex omnibus rebus deducendum est, quoniam post senatus consultum nulla res est, quae non cadit in usus fructus legatum. 70 [ Ulpianus ]. Falcidiae stipulatio statim committitur, ubi condicio legati vel debiti exstitit. 71 [ Paulus ]. Potest heres in vendenda hereditate cavere, ut et lege falcidia interveniente solida legata praestentur, quia ea lex heredis causa lata est nec fraus ei fit, si ius suum deminuat heres. 72 [ Gaius ]. Quantitas patrimonii deducto etiam eo, quidquid explicandarum venditionum causa impenditur, aestimatur. 73 [ Gaius ], pr. In quantitate patrimonii exquirenda visum est mortis tempus spectari. qua de causa si quis centum in bonis habuerit et tota ea legaverit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem per servos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum tantum accesserit hereditati, ut centum legatorum nomine erogatis habiturus sit heres quartam partem, sed necesse est, ut nihilo minus quarta pars legatis detrahatur. et ex diverso, si ex centum septuaginta quinque legaverit et ante aditam hereditatem in tantum decreverint bona, incendiis forte aut naufragiis aut morte servorum, ut non plus quam septuaginta quinque vel etiam minus relinquatur, solida legata debentur. nec ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem : quae res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum herede in portionem legatorum pacisci. 1. Magna dubitatio fuit de his, quorum condicio mortis tempore pendet, id est an quod sub condicione debetur in stipulatoris bonis adnumeretur et promissoris bonis detrahatur. sed hoc iure utimur, ut, quanti ea spes obligationis venire possit, tantum stipulatoris quidem bonis accedere videatur, promissoris vero decedere. aut cautionibus res explicari potest, ut duorum alterum fiat, aut ita ratio habeatur, tamquam pure debeatur, aut ita, tamquam nihil debeatur, deinde heredes et legatarii inter se caveant, ut exsistente condicione aut heres reddat, quanto minus solverit, aut legatarii restituant, quanto plus consecuti sint. 2. Sed et si legata quaedam pure, quaedam sub condicione relicta efficiant, ut exsistente condicione lex falcidia locum habeat, pure legata cum cautione redduntur. quo casu magis in usu est solvi quidem pure legata perinde ac si nulla alia sub condicione legata fuissent, cavere autem legatarios debere ex eventu condicionis quod amplius accepissent redditu iri. 3. Cuius generis cautio necessaria videtur et si quibusdam servis eodem testamento sub condicione libertas data sit, quorum pretia condicione exsistente bonis detrahuntur. 4. In diem relicta legata alterius esse iuris palam est, cum ea omnimodo tam ipsi legatario quam heredibus eius deberi certum est : sed tanto minus erogari ex bonis intellegendum est, quantum interea donec dies optingit, heres lucraturus est ex fructibus vel usuris. 5. Ergo optimum quidem est statim ab initio ita testatorem distribuere legata, ne ultra dodrantem relinquantur. quod si excesserit quis dodrantem, pro rata portione per legem ipso iure minuuntur : verbi gratia si is, qui quadringenta in bonis habuit, tota ea quadringenta erogaverit, quarta pars legatariis detrahitur : si trecenta quinquaginta legaverit, octava. quod si quingenta legaverit habens quadringenta, initio quinta, deinde quarta pars detrahi debet : ante enim detrahendum est, quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet. 74 [ Gaius ]. Quod autem dicitur, si ex iudicio defuncti quartam habeat heres, solida praestanda esse legata, ita accipere debemus, si hereditario iure habeat : itaque quod quis legatorum nomine a coherede accepit, in quadrantem ei non imputatur. 75 [ Iuliani Marcellus ]. Sed si ideo legatum ei datum est, ut integra legata vel fideicommissa praestet, deneganda erit actio legati, si lege falcidia uti mallet. 76 [ Gaius ], pr. Id autem, quod condicionis implendae causa vel a coherede vel a legatario vel a statulibero datur, in falcidia non imputatur, quia mortis causa capitur. sane si a statulibero peculiares nummos accipiat, pro sua parte quadranti eos imputare debet, quia pro ea parte non mortis causa capere, sed hereditario iure eos habere intellegitur. 1. Qua ratione placuit legata, quae legatarii non capiunt, cum apud heredes subsederint, hereditario iure apud eos remanere intellegi et ideo quadranti imputanda, nec quicquam interesse, utrum statim ab initio legatum non sit an quod legatum est remanserit. 77 [ Gaius ]. In singulis heredibus rationem legis falcidiae componendam esse non dubitatur. et ideo si titio et seio heredibus institutis semis hereditatis titii exhaustus est, seio autem quadrans totorum bonorum relictus sit, competit titio beneficium legis falcidiae. 78 [ Gaius ]. Quod si alterutro eorum deficiente alter heres solus exstiterit, utrum perinde ratio legis falcidiae habenda sit, ac si statim ab initio is solus heres institutus esset, an singularum portionum separatim causae spectandae sunt ? et placet, si eius pars legatis exhausta sit, qui heres exstiterit, adiuvari legatarios per deficientem partem, quia ea non est legatis onerata, quia et legata quae apud heredem remanent efficiunt, ut ceteris legatariis aut nihil aut minus detrahatur : si vero defecta pars fuerit exhausta, perinde in ea ponendam rationem legis falcidiae, atque si ad eum ipsum pertineret, a quo defecta fieret. 79 [ Gaius ]. In duplicibus testamentis sive de patrimonio quaeramus, ea sola substantia spectatur, quam pater cum moreretur habuerit, nec ad rem pertinet, si post mortem patris filius vel adquisierit aliquid vel deminuerit : sive de legatis quaeramus, tam ea quae in primis quam ea quae in secundis tabulis relicta sunt in unum contribuuntur, tamquam si et ea, quae a filii herede reliquisset testator, a suo herede sub alia condicione legasset. 80 [ Gaius ], pr. Si is, qui quadringenta in patrimonio habebit, filio impubere herede instituto ducenta legaverit eique titium et seium heredes substituerit et a titio centum legaverit, videamus, quid iuris sit. si nondum solutis legatis pupillus decesserit et ob id ea legata utrique debent, solus heres titius utetur lege falcidia : cum enim ducenta ex hereditate pupilli ad eum pertineant, ducenta legatorum nomine debet, centum ex ducentis quae pupillus debebat, centum quae ipse dare iussus est : itaque ex utraque quantitate quarta deducta habebit quinquaginta. in persona vero seii lex falcidia non intervenit, cum ad eum ex hereditate pupilli ducenta pertineant et debeat legatorum nomine centum ex ducentis, quae a pupillo relicta sunt. quod si pupillus solvat legata, debent curare tutores pupilli, ut caveant legatarii. 1. Quaedam legata divisionem non recipiunt, ut ecce legatum viae itineris actusve : ad nullum enim ea res pro parte potest pertinere. sed et si opus municipibus heres facere iussus est, individuum videtur legatum : neque enim ullum balineum aut ullum theatrum aut stadium fecisse intellegitur, qui ei propriam formam, quae ex consummatione contingit, non dederit : quorum omnium legatorum nomine, etsi plures heredes sint, singuli in solidum tenentur. haec itaque legata, quae dividuitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent. sed potest heredi hoc remedio succurri, ut aestimatione facta legati denuntiet legatario, ut partem aestimationis inferat, si non inferat, utatur adversus eum exceptione doli mali. 81 [ Gaius ], pr. Sed usus fructus legatus venit in computationem legis falcidiae, nam divisionem recipit adeo, ut, si duobus legatus fuerit, ipso iure ad singulos partes pertineant. 1. Dos relegata extra rationem legis falcidiae est, scilicet quia suam rem mulier recipere videtur. 2. Sed et de his quoque rebus, quae mulieris causa emptae paratae essent, ut hae quoque extra modum legis essent, nominatim ipsa falcidia lege expressum est. 82 [ Ulpianus ]. Quaerebatur, cum is qui solum in nomine quadringenta in bonis habebat ipsi debitori liberationem, seio autem quadringenta legaverit, si debitor vel solvendo non sit vel centum facere possit, quantum quisque habeat interventu legis falcidiae. dicebam legem falcidiam ex eo quod refici ex hereditate potest quartam heredi tribuere, residuum dodrantem inter legatarios distribuere. quare cum nomen minus solvendo est in hereditate, eius quod exigi potest pro rata fit distributio, residui venditio facienda est, ut id demum in hereditate computetur, quanti nomen distrahi potest. sed cum debitori liberatio relinquitur, ipse sibi solvendo videtur et quod ad se attinet, dives est : quippe si ei mortis causa accepto feratur id quod debet, quadringenta cepisse videbitur, licet nihil facere possit : sensisse enim liberationem plenam videtur, quamvis nihil facere possit. si soli ei liberatio relicta est, et ideo falcidia interveniente trecenta accepto illi ferri debent, residua centum durabunt in obligationem et si quidem facere posse coeperit, exigentur ab eo dumtaxat usque ad centum. idemque erit dicendum, et si mortis causa accepto ei quadringenta ferantur. unde eleganter dicitur acceptilationem in pendenti fore, ut, si quidem mortis tempore quadringenta tota inveniantur, in trecenta valeat acceptilatio : si vero praeterea aliquid inveniatur, quod quadrantem suppleat heredi, in quadringenta acceptilatio proficiet. quod si debitor iste quadringentorum dumtaxat centum facere potest, quia sibi solvendo est, necesse habebit centum refundere. cum igitur debitor sibi solvendo sit, eveniet, ut, si herede aliquo instituto ipsi debitori liberatio et alii quadringenta legata sint, si quidem solvendo sit debitor, centum quinquaginta ex trecentis retineat, alia centum quinquaginta legatario praestentur, heres centum habeat : sin vero centum tantum facere possit, heredi ex refecto quarta servanda est : sic fiet, ut centum, quae praestari possunt, in quattuor partes dividantur, tres partes ferant legatarii, heres viginti quinque habeat, debitor, qui solvendo non est, secum centum quinquaginta compenset. de residuis centum quinquaginta, quae exigi non possunt, venditio fiet nominis idque, quasi solum in bonis fuerit, repraesentatur. quod si nihil facere debitor potest, aeque in centum quinquaginta accepto liberandus est : de residuo venditionem nominis faciendam neratius ait, quod et nos probamus. 83 [ Iulianus ]. Si creditor filii tui heredem te instituerit et legis falcidiae rationem ponas, peculii quantitas, quod aditae hereditatis tempore fuisset, in quadrantem tibi imputabitur. 84 [ Iulianus ]. Repperitur casus, quo heres agere potest, quamvis testator agere non potuerit : veluti si tutor, cum solveret legata, non interposuerit stipulationem, quanto plus quam per legem falcidiam capi licuerit solutum fuerit, reddi : pupillus quidem eo nomine tutelae non agit, sed heredi eius hoc quoque nomine tutor obligatus erit. 85 [ Iulianus ]. Si dos socero data est et solus filius heres patri exstitisset, dotem confestim in computatione hereditatis et falcidiae ratione in aere alieno deducet : aliter enim videbitur indotatam uxorem habere. quod si filius extraneum coheredem habeat, ipse quidem semper pro qua parte patri heres erit dotem in aere alieno deducet, et coheres eius, antequam dos a filio praecipiatur. 86 [ Iulianus ]. Titia testamento suo titium fratrem suum ex parte tertia heredem instituit fideique eius commisit, ut hereditatem retenta quarta parte secundae et proculae restituat : eadem fratri quaedam praedia praelegavit : quaero, an titius ea quae praelegata sunt etiam pro ea parte hereditatis, quam rogatus est ut restitueret, restituere an integra retinere debeat. respondi titium legata integra retinere debere, sed in partem quartam imputari oportere duodecimam partem praediorum. sed si non esset adiectum, ut pars quarta deduceretur, totum trientem praediorum legi falcidiae imputari oportere, quoniam contra sententiam matris familiae lex falcidia induceretur. 87 [ Iulianus ], pr. Qui fundum solum in bonis centum relinquebat, si heredem suum damnaverit, ut eum quinquaginta titio venderet, non est existimandus amplius quam quinquaginta legasse, ideoque lex falcidia locum non habet. 1. Item is, qui duos fundos in bonis centum haberet, si me et titium heredes instituisset et damnasset me, ut titio fundum cornelianum quinquaginta venderem et contra titium damnasset, ut mihi fundum seianum quinquaginta venderet : non animadverto, quemadmodum lex falcidia locum habere possit, cum uterque heredum unius fundi partem dimidiam hereditario iure habiturus sit, in qua pars dimidia hereditatis est : nam certe qui damnatus est fundum cornelianum vendere, seiani fundi partem hereditario iure habet, item qui damnatus est seianum fundum vendere, partem corneliani fundi hereditario iure retinet. 2. Si quis heredem instituerit eum, cui rogatus fuerat post mortem suam centum restituere, in ratione legis falcidiae centum deducere debet, quia, si alius quilibet heres exstitisset, haec centum in aere alieno ponerentur. 3. Si tu ex parte quarta, titius ex parte quarta heredes scripti fueritis, deinde tu ex parte dimidia heres institutus fueris sub condicione, et legata, item libertates datae fuerint : pendente condicione libertates competent, legata tota praestabuntur, quia sive condicio exstiterit, te herede exsistente utraque valent, sive condicio defecerit, tu et titius heredes eritis. de lege falcidia, si hoc quaeris, an exsistente condicione miscetur quadrans tuus et semis atque ita pro dodrante ratio ponenda est cum his, quibus a te pure herede legatum est, respondebimus misceri duas partes. 4. Qui filium suum impuberem et titium aequis partibus heredes instituerat, a filio totum semissem legaverat, a titio nihil et titium filio substituerat. quaesitum est, cum titius ex institutione adisset et impubere filio mortuo ex substitutione heres exstitisset, quantum legatorum nomine praestare deberet. et placuit solida legata eum praestare debere : nam confusi duo semisses efficerent, ut circa legem falcidiam totius assis ratio haberetur et solida legata praestarentur. sed hoc ita verum est, si filius antequam patri heres exsisteret decessisset. si vero patri heres fuit, non ampliora legata debet substitutus, quam quibus pupillus obligatus fuerat, quia non suo nomine obligatur, sed defuncti pupilli, qui nihil amplius quam semissis dodrantem praestare necesse habuit. 5. Quod si extranei heredis semis totus legatus fuerit isque pupillo, a quo nihil legatum erat, ex substitutione heres exstiterit, poterit dici augeri legata et perinde agendum, ac si cuilibet coheredi substitutus fuisset eoque omittente hereditatem ex asse heres exstitisset, quia semper substitutus rationem legis falcidiae ex quantitate bonorum, quae pater reliquerit, ponet. 6. Eadem dicenda sunt et si pater duos impuberes heredes instituerit et eosdem invicem substituerit, deinde iure substitutionis ad alterum hereditas recciderit et legis falcidiae ratio habenda sit. 7. Qui filios impuberes duos habebat, alterum heredem instituit, alterum exheredavit, deinde exheredatum instituto substituit ac postea exheredato maevium et ab eo legavit : et exheredatus fratri impuberi exstitit heres, deinde impubes decessit. cum iudicio patris facultates paternae per causam hereditariam ex substitutione ad eum perveniant, potest dici legata ab eo relicta praestanda esse habita ratione legis falcidiae in his bonis, quae pater mortis tempore reliquerit. nec huic contrarium est, quod, cum exheredato pater legatum dederit, nihilo magis substitutus legatis obligabitur, quia eo casu non hereditatis paternae portio, sed legatum ad eum pervenit. dicet aliquis : quid ergo, si exheredatus filius non ex substitutione fratri suo heres exstiterit, sed aut lege aut per interpositam personam atque ita impubes decesserit ? sic quoque existimandus erit substitutus legata debere ? minime: nam quantum intersit, exheredatus filius ex substitutione fratri suo heres exsistat an alio modo, vel ex eo apparet, quod alias ab eo legare pater potuit, alias non potuit. est igitur rationi congruens, ne plus iuris circa personam substituti testator habeat, quam habuerat in eo, cui eum substituebat. 8. Coheres pupillo datus si pro parte sua legata, habita legis falcidiae ratione, praestiterit, deinde impubere mortuo ex substitutione heres exstiterit et semis pupilli legatis exhaustus esset, ex integro legis falcidiae ratio ponenda erit, ut contributis legatis, quae ab ipso et quae a pupillo data fuerant, pars quarta bonorum apud eum remaneat. licet enim pupillo heres exsistat, tamen circa legem falcidiam perinde ratio habetur ac si patri heres exstitisset. nec aliter augebuntur legata, quae ab ipso ultra dodrantem data fuerant, quam augentur, cum ex parte heres institutus et coheredi suo substitutus deliberante coherede legata, habita ratione legis falcidiae, solvit, deinde ex substitutione alteram quoque partem hereditatis adquirat. 88 [ Africanus ], pr. Qui quadringenta habebat, trecenta legavit : deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac condicione legavit, si legi falcidiae in testamento suo locus non esset : quaeritur, quid iuris est. dixi twn aporwn hanc quaestionem esse, qui tractatus apud dialecticos tou qeudomenou dicitur. etenim quidquid constituerimus verum esse, falsum repperietur. namque si legatum tibi datum valere dicamus, legi falcidiae locus erit ideoque deficiente condicione non debebitur. rursus si, quia condicio deficiat, legatum valiturum non sit, legi falcidiae locus non erit : porro si legi locus non sit, exsistente condicione legatum tibi debebitur. cum autem voluntatem testatoris eam fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, magis est, ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse. 1. Quid ergo dicemus, si ducenta legavit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse proponantur ? nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra voluntatem testatoris existimabitur : rursus partem deberi rationi non congruit, quando necesse est totius legati condicionem vel exstitisse vel defecisse. ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit. 2. Quare cum quis tale quid consequi velit, sic consequetur : ‘ si quo amplius legavi vel legavero, quam per legem falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod titio dedi heres meus damnas esto dare ’. 3. Qui ducenta in bonis relinquebat, legavit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione : post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam viginti quinque reciperet. legis falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut viginti quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui verbi gratia efficient quinque. cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime verum est : licet enim eandem quantitatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum. quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit. secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo quam in tuo legato est. 89 [ Marcianus ], pr. Divi severus et antoninus rescripserunt pecuniam relictam ad alimenta puerorum falcidiae subiectam esse et ut idoneis nominibus collocetur pecunia, ad curam suam revocaturum praesidem provinciae. 1. Divi severus et antoninus generaliter rescripserunt bononio maximo usuras praestaturum eum, qui frustrationis causa beneficium legis falcidiae imploravit. 90 [ Florentinus ]. Si heres, cuius fidei commissum est, ut accepta certa pecunia hereditatem restituat, a voluntate eius qui testamentum fecit discedat et postea legis falcidiae beneficio uti volet : etsi non detur ei, quo accepto hereditatem restituere rogatus est, tamen fideicommissum restituere cogi debet, quoniam quod ei pater familiae dari voluit legis falcidiae commodum praestat. 91 [ Marcianus ]. In quartam hereditatis, quam per legem falcidiam heres habere debet, imputantur res, quas iure hereditario capit, non quas iure legati vel fideicommissi vel implendae condicionis causa accipit : nam haec in quartam non imputantur. sed in fideicommissaria hereditate restituenda sive legatum vel fideicommissum datum sit heredi sive praecipere vel deducere vel retinere iussus est, in quartam id ei imputatur : pro ea vero parte, quam accepit a coherede extra quartam id est, quod a coherede accipitur. sed et si accepta pecunia hereditatem restituere rogatus sit, id quod accipit in quartam ei imputatur, ut divus pius constituit. si quid vero implendae condicionis causa heres accipiat a legatariis, in falcidiae computationem non prodesse : et ideo si centum praedium legaverit defunctus, si quinquaginta heredi legatarius dederit, centum legatis computationem fieri et quinquaginta extra hereditatem haberi, ne in quartam ei imputentur. 92 [ Macer ]. Si miles testamento facto partem dimidiam hereditatis suae tibi restitui iusserit, deinde post missionem factis codicillis alteram partem titio restitui rogaverit : si quidem post annum missionis suae decesserit, et tibi et titio heres partem quartam retinebit, quia eo tempore testator decessit, quo testamentum eius ad beneficium principale pertinere desierat : si vero intra annum missionis decesserit, solus titius deductionem partis quartae patietur, quia eo tempore fideicommissum ei relictum est, quo testator iure militari testari non potuit. 93 [ Papinianus ]. Acceptis a maevio centum hereditatem maevio restituere pecuniamque post mortem suam titio dare rogatus est. quamquam haec centum quartam bonorum efficiant, tamen propter fideicommissum sequens quartae retentioni locus erit : tunc enim ex constitutione divi hadriani falcidiae satisfacit ea quantitas, cum apud heredem remanet. sed falcidiam patietur solus cui hereditas relicta est : nam in centum, quae mortis causa capiuntur, admitti falcidia non potest. plane si quis ita scripsit : ‘ acceptis centum peto restituas hereditatem ’ neque personam dantis demonstraverit, quasi retentam et praeceptam pecuniam, si quartae sufficiat, inducere trebellianum. 94 [ Scaevola ]. Filio et filia scriptis heredibus singulis certa praelegavit, sed longe minus filiae, cui etiam domum obligatam praelegavit cum instrumentis et quicquid ibi fuerit et adiecit haec verba : ‘ sed ea condicione lego, ut quidquid aeris alieni in ea domo erit, titius libertus filii mei exsolvat et sit eis utrisque domus communis ’. quaesitum est, si filia legis falcidiae beneficio uti volet ad quartam retinendam, an ex hereditate, quae ei relicta est, deducto aere alieno eius quod superfuerit quartam consequi debeat. respondit iure quidem id postulaturam, verum non alias ea, quae ei data sunt, accepturam, si modo ea quartam suppleant, quam voluntati defuncti solvendum praestando pareret. 95 [ Scaevola ], pr. Maritus uxoris res extra dotem constitutas administravit eaque decedens ante rationem sibi redditam administrationis ex asse eundem maritum heredem reliquit eiusque fidei commisit, ut decem uncias filio communi cum moreretur restitueret, duas autem uncias nepoti. quaesitum est, an id quoque, quod ex administratione rerum apud maritum resedisse constiterit, cum ceteris bonis pro rata decem unciarum filio restitui debeat. respondit id, quod debuisset hereditati, in rationem venire debere. 1. Filiae, quam mater rogaverat, si impubes decessisset, restituere hereditatem titio, patruus legitimus heres exstitit : in ratione legis falcidiae ponenda desiderat deduci sortes, ex quarum usuris alimenta impubes defuncta ex persona testatricis suae pluribus debita praestitit : quaesitum est, an, si eas deduxerit, cavere debeat defunctorum alimentariorum portiones pro modo sortium se restituturum. respondit debere cavere. 2. Post aditam hereditatem triennio exacto legatariis heres legem falcidiam opponit idcirco, quod administravit tutelas testator, quarum ratio nondum reddita sit et quod neget tantum redigi ex nominibus posse, quantum in cautione deductum est. quaesitum est, an rationes defuncti et omnium instrumentorum hereditatiorum et pupillarium rationum legatariis desiderantibus heres describendi potestatem facere debeat, ne in potestate eius sit proferre quod velit et per hoc in fraudem legatarii inducantur. respondit ad iudicis officium pertinere explorare ea, per quae probetur, quanti sit in bonis. 96 [ Scaevola ]. Miles si, dum paganus erat, fecerit testamentum, militiae tempore codicillos, lex falcidia in codicillis locum non habet, in testamento locum habebit. |
|||||
Codex Iustinianus, VI, 50 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
1. | |||||
Imperatores
Severus, Antoninus. Scire debes omissa Falcidia, quo pleniorem fidem
portionis restituendae exhiberes, non videri plus debito solutum esse.
* SEV. ET ANT. AA. PRISCO. *<A 197 PP.III ID.MAI.LATERANO ET RUFINO
CONSS.> |
|||||
2. | |||||
Imperatores
Severus, Antoninus. Falcidiae rationem adversus omnes pro modo legatorum
et fideicommissorum locum habere certi et explorati iuris est. * SEV.
ET ANT. AA SANCTIANO. *<A 197 PP.K.IUL.LATERANO ET RUFINO CONSS.> |
|||||
3. | |||||
Imperator
Alexander Severus. Etiamsi tacitum fideicommissum heredem administrasse
apparuerit, legata tamen seu fideicommissa, quae testamento relicta
sunt, praestanda esse ambigi non oportet, ad eum videlicet modum, quem
lex Falcidia patiatur, cum quartam, quae aufertur heredi, qui contra
legem fidem suam obtulit, legatariis proficere non placuit. * ALEX.
A. HERMAGORAE. *<A 222 PP.ID.OCT.ALEXANDRO A. CONS.> |
|||||
4. | |||||
Imperator
Alexander Severus. Et in legatis principi datis legem Falcidiam
locum habere merito divo Hadriano placuit. * ALEX. A. PHILETIANO. *<A
222 PP.V K.IAN.ALEXANDRO A.CONS.> |
|||||
5. | |||||
Imperator
Alexander Severus. Si mortis causa immodicas donationes in sororem
tuam matrem contulisse probare potes, legis Falcidiae ratione secundum
constitutionem divi Severi avi mei uti potes. * ALEX. A. SAMOSATAE.
*<A 223 PP.XV K.NOV.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.> |
|||||
6. | |||||
Imperator
Alexander Severus. In ponenda ratione legis Falcidiae omne aes alienum
deducitur, etiam quod ipsi heredi mortis tempore debitum fuerit, quamvis
aditione hereditatis confusae sint actiones. 1. Omnia
autem legata, quamvis in operibus publicis conficiendis statuisque ponendis
data sint, ad contributionem dodrantis pro rata suae cuiusque quantitatis
revocantur. 2. Nec
si quid ultro solidum heres praestiterit aut perfecerit, legitimae computationi
praeiudicatur. * ALEX. A. SECUNDINAE. *<A223 S.V K.IAN.MAXIMO II
ET AELIANO CONSS.> |
|||||
7. | |||||
Imperator
Alexander Severus. In testamento quidem militis ius legis Falcidiae
cessat. Sed ea, quae ad vos pertinentia defunctus tenuit, bonorum eius
videri minime possunt et ideo recte rationem eorum ut aeris alieni haberi
desiderabitis * ALEX. A. POMPONIO. *<A 226 PP.K.MAI.ALEXANDRO II
ET MARCELLO CONSS.> |
|||||
8. | |||||
Imperator
Alexander Severus. Irritum quidem propterea testamentum fratris
tui esse non potest, quod ex causa fideicommissi obligatus fuit, ut,
si sine liberis prior decederet, paternam tibi hereditatem redderet.
1. Sed licet te heredem
scripserit, in ponenda tamen legatorum ratione, quibus te oneratum esse
suggeris, fideicommissum debitum aeris alieni loco deduci oportet insuperque
in residuo legis Falcidiae beneficium vindicabis. * ALEX. A. AURELIO.
*<A 223 PP.ID.SEPT.MAXIMO II ET PATERNO CONSS.> |
|||||
9. | |||||
Imperator
Gordianus. Error facti quartae ex causa fideicommissi non retentae
repetitionem non impedit. Is autem, qui sciens se posse retinere universum
restituit, condictionem non habet: quin etiam, si ius ignoraverit, cessat
repetitio * GORD. A. MESTRIANO. *<A 238 PP.XV K.NOV.PIO ET PONTIANO
CONSS.> |
|||||
10. | |||||
Imperator
Gordianus. Quamquam pater tuus fratrem tuum rogaverit, ut, si sine
liberis diem suum fungeretur, portionem hereditatis tibi restitueret,
tamen intestato eodem diem suum functo id, quod beneficio legis Falcidiae
habere potuit, ad successorem intestati pertinere ideoque non immerito
sororem tuam, quae simul tecum ab intestato ei successit, emolumenti
quod retineri potuit portionem sibi vindicare manifestum est. * GORD.
A. DIOGENIO. *<A 241 PP.V ID.NOV.GORDIANO A.II ET POMPEIANO CONSS.> |
|||||
11. | |||||
Imperator
Gordianus. Si, ut adlegas, pater tuus eam portionem , ex qua te
fecit heredem, fratribus tuis restituere iussit certisque speciebus
pro Falcidia praecepit esse contentam, auxilium legis Falcidiae, quod
imploras, apud suum iudicem non prohiberis flagitare. * GORD. A. MAXIMAE.
*<A 243 PP.VII K.NOV.ARRIANO ET PAPO CONSS.> |
|||||
12. | |||||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. In donationibus inter virum et uxorem
factis legem Falcidiam habere locum, quando fideicommissi partibus funguntur,
nonnullis iuris placitis comprehensum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. IUSTINO.
*<A 290 PP.XVI K.IUL.IPSIS AA.IIII ET III CONSS.> |
|||||
13. | |||||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. Si ea, cuius filium tuum servum significas,
ex iudicio defuncti, quem dicis fideicommissariam libertatem ei reliquisse,
aliquid consecuta est, ad restituendam fideicommissariam libertatem
non immerito obnoxia constituta debet urgueri. 1. Nam
fideicommissum ei relictum usque ad eum modum potest petere, quod deducto
pretio servorum, quos fuerat rogata manumittere, relictorum substantia
patitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZETHO. *<A 293 S.V K.MAI.HERACLIAE
AA.CONSS.> |
|||||
14. | |||||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. Licet adieris patris hereditatem et confusione
pro parte qua eidem successeris extinguatur actio, quam tibi competere
eo, quod ex administratione tutelae multa eum debuisse contendis, pro
residuis tamen partibus coheredes convenire non prohiberis et fundum
a te relictum eatenus, quod deducta quarta residui substantia patitur,
praestare necesse habes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FAUSTINAE. *<A
293 D.VI K.OCT.VIMINACII AA.CONSS.> |
|||||
15. | |||||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. Si praediorum dotis apud te iure remanentis
instrumenta verbis precariis vel testamento vel codicillis uxor tibi
dari mandavit, eius iudicium successores implere compellentur, cum instrumentis
praediorum domino relictis Falcidiae nulla potest intervenire quaestio.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPONIO. *<A 294 SUPPOSITA XVI K.FEBR.SIRMI
CC.CONSS.> |
|||||
16. | |||||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. Successores legata vel fideicommissa,
si aes alienum hereditarium defuncti substantiae fines occupaverit,
Falcidiae legis iussio peti, item Trebelliani senatus consulti praeceptum
exigi non concedit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.DIOMEDI. *<A 294
S.XVI K.FEBR.SIRMI CC.CONSS.> |
|||||
17. | |||||
Imperatores
Diocletianus, Maximianus. A coheredibus relicta legata, quatenus
modus lege Falcidia praestitutus patitur, posse petere certissimi iuris
est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GAIO. *<A 294 SUPPOSITA V K.NOV.ANCHIALI
CC. CONSS.> |
|||||
18. | |||||
Imperator
Justinianus. Si quis quadringentorum forte solidorum habens substantiam
iusserit heredem non aliter adire hereditatem, nisi prius trecentos
octuaginta solidos cuidam persolvat vel aliam quantitatem, quae diminuere
Falcidiae rationem potest, sancimus heredem, si adierit, legis Falcidiae
beneficio sustentatum repleri quidem quod ad Falcidiam deest, et prius
eo dato vel retento ( sive una datio est, quae celebrari disposita fuerit,
sive in multas dividitur personas) praefatae legis immutilatum habere
beneficium. 1. Si enim,
cum mortis causa donatio procedat et haec modum legis Falcidiae excedat
, heres post aditionem repetit eam pecuniam, quae ultra modum Falcidiae
corporaliter quidem data est, lege autem in patrimonio testatoris permansit,
quare non in praesenti casu et viventibus et morientibus providemus,
et eorum ultima elogia conservantes et commodum hereditarium non minuentes?
* IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D.K.NOV.CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM
LAMPADII ET ORESTIS VV.CC.> |
|||||
19. | |||||
Imperator
Justinianus. Cum certum sit heredem, qui plenam fidem testatori
exhibet, in solidum legata dependentem non posse postea rationem legis
praetendentem Falcidiae repetitione uti, quia videtur voluntatem testatoris
sequi, iubemus hoc simili modo firmum haberi, et si cautionem super
integra legatorum solutione fecerit: quod veteribus legibus in ambiguitatem
deductum est. In utroque etenim casu, id est sive solverit sive super
hoc cautionem fecerit, aequitatis ratio similia suadere videtur * IUST.
A. IOHANNI PP. *<A 532 D.XV K.NOV.CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM
LAMPADII ET ORESTIS VV.CC.ANNO SECUNDO.> |
|||||
Iustiniani Institutiones, II, 22 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
|||||
pr. Superest,
ut de lege Falcidia dispiciamus, qua modus novissime legatis impositus
est. cum enim olim lege duodecim tabularum libera erat legandi
potestas, ut liceret vel totum patrimonium legatis erogare (quippe ea
lege ita cautum esset: ‘ uti legassit suae rei, ita ius esto ’):
visum est hanc legandi licentiam coartare, idque ipsorum testatorum
gratia provisum est, ob id quod plerumque intestati moriebantur, recusantibus
scriptis heredibus pro nullo aut minimo lucro hereditates adire.
et cum super hoc tam lex Furia quam lex Voconia latae sunt, quarum neutra
sufficiens ad rei consummationem videbatur: novissime lata est
lex Falcidia, qua cavetur, ne plus legare liceat quam dodrantem totorum
bonorum, id est ut, sive unus heres institutus esset sive plures, apud
eum eosve pars quarta remaneret. 1. Et
cum quaesitum esset, duobus heredibus institutis, veluti Titio et Seio,
si Titii pars aut tota exhausta sit legatis quae nominatim ab eo data
sunt, aut supra modum onerata, a Seio vero aut nulla relicta sint legata,
aut quae partem eius dumtaxat in partem dimidiam minuunt, an, quia is
quartam partem totius hereditatis aut amplius habet, Titio nihil ex
legatis quae ab eo relicta sunt retinere liceret: placuit, ut
quartam partem suae partis salvam habeat, posse retinere: etenim
in singulis heredibus ratio legis Falcidiae ponenda est. 2. Quantitas
autem patrimonii, ad quam ratio legis Falcidiae redigitur, mortis tempore
spectatur. itaque si verbi gratia is qui centum aureorum patrimonium
habebat centum aureos legaveri, nihil legatariis prodest, si ante aditam
hereditatem, per servos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum
aut ex fetu pecorum, tantum accesserit hereditati ut, centum aureis
legatorum nomine erogatis, heres quartam partem hereditatis habiturus
sit, sed necesse est ut nihilo minus quarta pars legatis detrahatur.
ex diverso si septuaginta quinque legaverit et ante aditam hereditatem
in tantum decreverint bona, incendiis forte aut naufragiis aut morte
servorum, ut non amplius quam septuaginta quinque aureorum substantia
vel etiam minus relinquatur, solida legata debentur. nec ea res
damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem: quae
res efficit ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil
consequantur, cum herede in portione pacisci. 3. Cum
autem ratio legis Falcidiae ponitur, ante deducitur aes alienum, item
funeris impensa et pretia servorum manumissorum, tunc deinde in reliquo
ita ratio habetur, ut ex eo quarta pars apud heredes remaneat, tres
vero partes inter legatarios distribuantur, pro rata scilicet portione
eius quod cuique eorum legatum fuerit. itaque si fingamus, quadringentos
aureos legatos esse, et patrimonii quantitatem, ex qua legata erogari
oportet, quadringentorum esse, quarta pars singulis legatariis detrahi
debet. quodsi trecentos quinquaginta legatos fingamus, octava
debet detrahi. quodsi quingentos legaverit, initio quinta, deinde
quarta detrahi debet: ante enim detrahendum est quod extra bonorum
quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet. |
|||||
Gai Institutiones, II, 227 ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
|||||
Lata
est itaque lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat quam
dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam partem hereditatis habeat:
et hoc nunc iure utimur. |
|||||
Pauli Sententiae, III, 8 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
|||||
1. Exhausta
legatis aut fideicommissis vel mortis causa donationibus hereditate
auxilio Falcidiae institutus heres quadrantem retinere potest. 2. Quotiens
de modo quartae retinendae quaeritur, propter periculum plus petendi
officio iudicis omnibus aestimatis quarta facienda est, quae apud heredem
remaneat, aut certe exigenda cautio a legatario, ut quod plus dodrante
perceperit restituat. 3. Ea, quae mater
viva filio donavit, in quartam non imputantur. 3a. Aeris
alieni loco deducuntur non solum pretia eorum quibus libertas data est
et eorum qui supplicio sunt adfecti, sed et eius quem praetor propter
indicium proditae mortis vel detectae eorum coniurationis libertate
donavit. 4. Ex mora praestandorum fideicommissorum
vel legatorum fructus et usurae peti possunt: mora autem fieri videtur,
cum postulanti non datur. |
|||||
|
|||||