LEX
CORNELIA DE SPONSU ( 54-27 BC ) |
Gai Institutiones, III ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
124. Sed
beneficium legis Corneliae omnibus commune est. qua lege idem pro eodem
apud eundem eodem anno uetatur in ampliorem summam obligari creditae
pecuniae quam in XX milia; et quamuis sponsores uel fidepromissores
in amplam pecuniam, uelut in sestertium C milia se
obligauerint, tamen dumtaxat in XX milia tenentur. pecuniam
autem creditam dicimus non solum eam, quam credendi causa damus, sed
omnem, quam tum, cum contrahitur obligatio, certum est debitum iri,
id est, quae sine ulla condicione
deducitur in obligationem; itaque et ea pecunia, quam in diem certum
dari stipulamur, eodem numero est, quia certum est eam debitum iri,
licet post tempus petatur. appellatione autem pecuniae omnes res in
ea lege significantur; itaque et
si uinum uel frumentum aut si fundum uel hominem stipulemur, haec lex
obseruanda est. 125. Ex
quibusdam tamen causis permittit ea lex in infinitum satis accipere,
ueluti si dotis nomine uel eius, quod ex testamento tibi debeatur, aut
iussu iudicis satis accipiatur. et adhuc lege uicesima hereditatium
cauetur, ut ad eas satisdationes, quae ex ea lege proponuntur, lex Cornelia
non pertineat. |
|