LEX
CINCIA DE DONIS ET MUNERIBUS Plebiscite on donations ( 204 BC ) |
Frag. Vat., 260-316 ( Mommsen, Collectio..., III, Berlin, 1890 ). |
260. Item.
Filius emancipatus, cui pater peculium non ademit, res quidem pro donato
uel pro suo, quod iustam causam possidendi habet, usu capit, sed debitores
conuenire non potest neque lites
peculiares prosequi, si non sit in rem suam cognitor datus aut
nominum delegationes interuenerunt. plane quod ei soluitur patre non
dissentiente, debitorem liberat, nec interest an emancipatum ignoret
uel ei non esse peculium ademptum, cum rei substantia plus polleat existimatione
falsa.
261. Item. Peculium uindicta manumisso uel inter amicos si non adimatur, donari uidetur. quae ratio facit, ut ex iusta causa possidens usucapere rem possit. aliud in his placuit, qui testamento libertatem acceperunt uel testamento parentis potestate soluuntur ; quos amittere peculium, si non sit legatum, constitit, neque enim tacita liberalitas defuncti permittentis retinere peculium potuit intellegi. 262. Item. Sponsae res simpliciter donatae non insecutis nuptiis non repetuntur. Sed et si adfinitatis contrahendae causa donationes factae sunt et nuntium sponsus culpa sua remiserit, aeque non repetuntur. quod ita intellegi oportet, si reuocandis donationibus condicio non comprehendatur non coniuncto matrimonio non perficiendi contractus. 263. Item. Eam quae bona sua filiis per epistulam citra stipulationem donauit, si neque possessionem rerum singularum tradidit neque per mancipationem praediorum dominium transtulit nec interpositis delegationibus aut inchoatis litibus actiones nouauit, nihil egisse placuit. 264. Item. Matrem, quae sine tutoris auctoritate filio donationis causa praesentes seruos mancipio dedit, perfecisse donationem apparuit. 264a. Pollicitatio donationis inter priuatos uim obligationis non inducit. 265. Item. Aurum et argentum, quod in re praesenti fuit, pater filio sui iuris donauit eiusque possessionem traditam esse instrumento palam fecit : non idcirco donationem inritam factam existimaui, quod usum omnium rerum apud patrem filius reliquit. 266. Vlpianus libro I ad edictum de rebus creditis. Indebitum, solutum accipimus non solum si omnino non debebatur, sed et si per aliquam exceptionem peti non poterat, id est perpetuam exceptionem. quare hoc quoque repeti poterit, si quis perpetua exceptione tutus soluerit. unde si quis contra legem Cinciam obligatus non excepto soluerit, debuit dici repetere eum posse, nam semper exceptione Cinciae uti potuit, nec solum ipse, uerum, ut Proculeiani contra Sabinianos putant, etiam quiuis, quasi popularis sit haec exceptio, sed et heres eius, nisi forte durante uoluntate decessit donator : tunc enim doli replicationem locum habere imperator noster rescripsit in haec uerba. 266a. Gregorianus libro XIII titulo. Imp. Alexander Flauio Menandro. Professio donationis apud acta facta, cum neque mancipationem neque traditionem subsecutam esse dicas, destinationem potius liberalitatis quam effectum rei actae continet. eapropter quod non habuit filius tuus dominium, si quae adfirmas uera sunt, obligare pacto suo creditori non potuit, nec quod sine effectu gestum est uindicationem tui iuris impedit. Proposita III kal. Ian. Alexandro Aug. III et Dione II conss. 267. Impp. Seuerus et Antoninus Augg. Cosoniae Hilarae. Actio noua ex promissione, quae donationis causa facta sit, dari non solet. Proposita prid. kal. Ian. Romae Antonino II conss. 268. Quaerebatur, an, cum Seius filiam suam emanciparit et apud acta professus sit ei se donare fundum nec instrumenta donationis fecerit, an uideatur professione actorum perfecta esse donatio. respondi, si neque mancipatio neque traditio secuta est, solis actis dominium non transisse. 269. Vlpianus libro XLVI ad Sabinum. ‘Vt quod utendum mater filiae dedit, non uideatur donatum et si donatum sit, non ualeat, in potestate filia constituta patris ; aliud esse, si dotem dedit’. Vlpianus : constat, quod utendum filiae datum est, non esse donatum ; sed et si donatum esset, aeque donatio non ualeret in filiam conlata, quae in patris erat potestate. plane si in dotem mater filiae dedisset, ualet quod factum est ; potest enim donare filiae, cum, quamuis res mariti fiant, quandoque filia uel sola, si iuris sui fuerit, uel uoluntate filiae pater habeat rei uxoriae actionem. merito igitur Sabinus ait, si inscia uxore uel inuita in dotem dedit, rem mariti non esse factam et ideo uindicari ab herede mulieris posse ; quod si sciente ea hoc factum sit, consequens erit dicere in dotem conuersum esse id quod datum est. 270. Hermogenianus titulo de donationibus. Diui Diocletianus et Constantius Caeciliae Anagrianae. Si donationibus in unam filiam conlatis quarta non retenta patrimonium exhaustum in fraudem ceterorum filiorum probetur, has rescindi ad instar inofficiosi testamenti sacris constitutionibus parentum nostrorum euidenter continetur. matre quoque filiae res uenum dante nihil ei auferri posse non ambigitur. Subscripta V kal. Mai. Sirmi Caesaribus conss. 271. Idem Boncio Secundo. Praeses prouinciae amicus noster notionem suam inpertiet, non ignorans pro sua auctoritate atque experientia, si docebitur inmoderatis donationibus non retenta quarta ad excludendam inofficiosi querellam nepotis ex filio nati patrimonium suum auum exhausisse, plerisque constitutionibus huiusmodi commentis ad exemplum inofficiosi querellae esse occursum. Proposita Mogontiaci XI kal. Iul. Maximo et Aquilino conss. 272. Gregorianus libro XIII titulo. Imp. Philippus Agilio Cosmiano suo salutem. Inter patronos et libertos de iure donationum tractari non oportet, cum etsi perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen omnis donatio mutata patronorum uoluntate reuocanda sit. quod obseruabitur etiam circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et beneficio comparata sunt. nam qui obsequio suo liberalitatem patronorum prouocauerunt, sunt digni quin eam retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis eos conlata liberalitas ad obsequium inclinare debeat quam ad insolentiam erigere. Fundus autem, quem ais Agilio liberto donasse te, tribus et decuria, quae ipsius nomine comparatae sunt, re... libertus uindican..., cum eas tantum donationes uel pecuniae largitiones libertus obtinere debeat, circa quas uoluntas patronorum in supremam usque diem perseuerauerit. hoc tamen ius stabit intra ipsorum tantum liberalitatem, qui donauerunt ; ceterum neque filii eorum neque successores ad hoc beneficium peruenient ; neque enim fas est omnimodo inquietari donationes, quas is qui donauerat in diem uitae suae non reuocauit. 273. Dominus Constantinus et Caesares. Prisca legum aequitate praeclusa uariis ambagum uersutiis exquisita donatio, licet titulum emptionis uel debiti tenorem comprehendere uideatur, tamen claris testationibus probata debet in irritum deuocari, si quidem consultissima ratione uideatur esse prouisum matrimonio constante donationes inter uirum et uxorem altrinsecus agitatas nullam firmitatem habere. nec sibi debent mulieres blandiri, si tamquam uenditores uel debitores ad eludendas legum sanctiones mariti earum se falso uideantur esse professi. quare Vettium Rufinum clarissimum uirum praefectum urbi amicum nostrum, cuius notio est, adire non prohiberis, qui partium allegationibus examinatis petitioni tuae secundum iuris prouidebit iustitiam. Data XIIII kal. Nou. Mediolano Constantino et Licinio conss. 274. Idem Aureliae Sabinae siue Gaudiosae. Licet in potestate filii degentes donationum effectum a patre sibi conlatarum mox consequi minime posse uideantur, tamen perseuerantia uoluntatis ad instar mortis causa donationis huiuscemodi liberalitatem redigi oportere retro principum rescriptis cognoscitur esse concessum. unde uirum clarissimum praefectum urbi amicum nostrum, cuius notio est, adire non prohiberis, qui omnibus rite consideratis, quae in precem tuam conferenda tu duxisti, pro experientia sua recte iudicari curabit. Data idibus Augustis Romae Constantino et Licinio Augg. conss. 275. Diui Diocletianus et Constantius Sa... iodul... Perfectam donationem mutata uoluntate donatoris, etsi parum gratus existet, cui dono res data est, minime rescindi posse saepe rescriptum est. Proposita V non. Mart. Nicomediae Maximo et Aquilino conss. 276. Idem... iae. Si pater tuus nomine matris tuae de sua pecunia fundum comparauit donationis causa eique tradidit et decedens non reuocauit id quod in eam contulisse uidetur, intellegis frustra te uelle experiri, cum oratione diui Seueri huiusmodi donationes post obitum eorum, qui donauerunt, confirmentur. Proposita pridie non. Mart. Antiochiae Augg. IIII et III conss. 277. Idem Aureli... Si quam impugnat frater pater tuus in te contulit donationem et decedens supremo iudicio non reuocauit, scilicet manente potestate, praeses prouinciae iuxta diuorum principum constitutiones super hac re factas uim prohibebit, de ceteris inter uos disceptaturus. Proposita IIII kal. Sept. Maximo et Aquilino conss. 278. Idem Aurelio Zoilo. Cum adfirmes patrem tuum donationes perfectas in te contulisse et supremis iudiciis eas non reuocasse, poteris iure constituto, praesertim cum honori primipilari sis adstrictus, securo animo ea quae donata sunt possidere. Proposita VIII kal. Nou. Maximo et Aquilino conss. 279. Idem Benignae Superlatae. In filiam post emancipationem donationem a patre conlatam postea auferri ab ea non potuisse dubitari non oportet. si igitur nihil aliud tibi de iure aduersatur, praeses prouinciae, ne qua tibi legitime possidenti fiat iniuria, intercessu auctoritatis suae prouidebit. Proposita IIII kal. Dec. Maximo et Aquilino conss. 280. Idem Aur. Anniano. In dubium non uenit aduersus enormes donationes, quae tantummodo in quosdam liberos, uacuefactis facultatibus reliquorum pernicie, conferuntur, iam dudum diuorum principum statutis esse prouisum. si igitur mater tua ita patrimonium suum, profunda liberalitate in fratrem tuum euisceratis opibus suis, exhausit, ut quartae partis dimidiam, quam ad excludendum inofficiosi querellam aduersum testamentum sufficere constat, his donatis datisque haud relictam tibi habeas, praeses prouinciae, quod immoderate gestum est, reuocabit. sane aeris alieni solutionem, si ab intestato cum fratre tuo matri heres exstitisti, renouare non potest. Data Nicomediae V non. Mart. Augustis III et II conss. 281. Idem Aurelio Seue... dro. Pater in filium, quem in potestate habet, conferens ipso iure donationem non facit, sed ex praeceptis statutorum recepta humanitate placuit, si in eodem iudicio perseuerans in fatum concesserit, liberalitatem eius salua lege Falcidia probari. proinde si pater, qui per epistulam res tibi dono dedit, non reuocata liberalitate nec mutata uoluntate fatalem diem intestato obiit, inlibata donatio permanet, si tamen legis Falcidiae ratio comminui eam nec exegerit ; quod si locum habet, eatenus ex donatione fratres tui deducent, quatenus id fieri indemnitas et iuris ratio in optinendis portionibus, quas eos habere necesse est, exigunt. Iuxta hanc iuris formam praeses prouinciae ad uicem familiae erciscundae officium sententiae suae legibus temperabit. Proposita Byzantio XI kal. Apr. Maximo et Aquilino conss. 282. Idem Calpurniae Aristaenetae. Quoniam non contenta rescripto, quod ad primas preces acceperas, iterato supplicare uoluisti, ex iure rescriptum reportabis. communes res in solidum donari nequeunt, sed portiones eorum qui donant ad eos qui dono accipiunt transitum faciunt. nec ambigi oportet donationes etiam inter absentes, si ex uoluntate donantium possessionem ii quibus donatum est nanciscantur, ualidas esse. restat ut, si filius tuus inmoderatae liberalitatis effusione patrimonium suum exhausit, iuxta legum placita praesidis prouinciae auxilio utaris, qui discussa fide ueri, si integri restitutionem ex filii persona competere tibi ob inprobabilem donationis enormitatem animaduerterit, in remouendis his quae perperam gesta sunt tibi subueniet. Proposita IIII id. Feb. Mediolani Maximo et Aquilino conss. 283. Idem Aurelio Carrenoni. Si praediorum stipendiariorum proprietatem dono dedisti ita, ut post mortem eius qui accepit ad te rediret, donatio inrita est, cum ad tempus proprietas transferri nequiuerit. Si uero usum fructum in eam, contra quam supplicas, contulisti, usum fructum a proprietate alienare non potuisti. Proposita V id. Mart. Maximo et Aquilino conss. 284. Idem Alexandriae. Ea quidem, quae iure donationis a socru tua in te conlata sunt, manere inconcussa rector prouinciae efficiet. de matrimonio uero retinendo tui arbitri est, an uelis et filiis communibus interuenientibus in eodem proposito perseuerare. Proposita III id. Oct. Heraclea Thracum Maximo et Aquilino conss. 285. Gregorianus libro XIII tit. Idem Aurelio Abanti. Si filiae tuae possessiones, de quibus agitur, neque mancipasti neque tradidisti, frustra uereris, ne ex una professione uel ut suas eas uindicet... praesertim cum fundos tributarios esse dicas... etiam ab iniuria tempera... Maximo et Aquilino conss. 286. Eodem libro eodem titulo. Idem Iuliae Marcella[e. Quoties donatio ita conficitur, ut post tempus] id quod donatum est alii restit[uatur, ueteris iuris auctoritate rescriptum est], si is in quem liberalitatis compen[dium conferebatur stipulatus non sit, placiti] fide non seruata, ei qui libera[litatis auctor fuit uel heredibus eius condicticiae actionis] persecutionem competere. sed cum p[ostea benigna iuris interpretatione diui princi]pes ei qui stipulatus non sit [utilem actionem iuxta donatoris uoluntatem] decernendam esse admi[serint, actio, quae sorori tuae, si in rebus humanis] ageret, potuit decerni, si quae proponis uera sunt, tibi adcommodabitur. Proposita [Sirmi XI kal. Oct. Augg. IIII et III conss.] 287. Constantinus et Caess... ... Donatione secundum iuris normam perfecta nec ea quae matres in filios contulerunt reuocari iura permittunt. sane si generaliter tantummodo uel stipulatione interposita uel mancipatione totius patrimonii donatio celebrata est, id quod donatum est stare non potest, cum haec donatio ad id ut proprietas possit transferri non ualeat. quare num hoc modo tibi consuli possit, rectorem prouinciae interpellare poteris... Licinio V et Crispo conss... 288. (Gregorianus libro XIII tit.) <Dominus> Imp. Probus Massiciae R... Indubitati iuris est, siquidem donaturam te quaedam dixisti neque apud acta instrumenta fecisti aut eundem cui donabas dominum effecisti per rei cessionem perfectam ac solam tibi possessionem retinuisti, eum rem eam uindicare sibi non posse, quando apud te eius rei proprietas mansit... nec functionum pensiones uel per eum cui don[ata res non erat uel ab actoribus ipsius nomine] celebratae nunc tibi obesse a. ... poterunt... ius tum magistrum summarum... cum comminatione uide... praefinitione allega, ut, si praesidi rem probaueris... compellatur. Proposita VI kal. Ian. Messalla et Grato conss. 289. ...p stipendiarii uel tributarii ... non sine traditione donatio perficitur. pone igitur sollicitudinem... egit non tradidisse ea uel quae... reuocanda non sunt. Proposita non. Oct... 290. ...modo preces tuas fides adiuuet. ceterum ... lem declarat uoluntatem ...onem ab eo perfecisti, si quidem feminis quoque ... in familia degentibus pater donare uidetur cum moritur uoluntate non mutata...s adeo emolumenti tribuat... les quod tibi ex patris rebus iure... itaque ne tibi inferant temptamina fratrum tuorum inquietudinem, si qua tibi adquisita sunt .. per donationem, quae tibi ex bonis patris obuenit, modo eam... ad diem nouissimum uoluntas perseuerans patris confirmauit... debet etiam fundi ex pecunia a patre tibi donata empti possessio... ... per eum tibi tradita ac postmodum a te retento apud te manere... si recte emisti solutione pretii facta numerans quod penes te fuit... Data III kal. Oct. Verona... 291. ...Firmam esse... rerum paternarum donationem in te conlatam, licet in potestate constituto tibi pater donauerit... modo in diem nouissimum uitae uoluntas durauerit, non ignorabit... praeses prouinciae cuius erit de hac re iudicem dare. is tum uerorum quae praetulisti... ratione habita... curabit, ne quid fiat contra uoluntatem defuncti et ita inter uos... arbitrum diuisioni dabit. qui in familiae erciscundae iudicio... id spectare debebit, ut tibi istae res et praeterea... portio ex legibus ab intestato debita adiudicentur... Proposita V kal. Iun. Treueris... III conss. 292. ...Donatio quidem a patre in filium familias collata ipso iure nulla est... sed benigne subuenitur filio, si in eadem uoluntate pater perseuerans decessit ; ualet enim nouissima uoluntas, quam in extremum diem pater retinuit, modo legitima omnibus portio quae ab intestato debetur inlibata seruetur. iuxta quae adi correctorem uirum clarissimum amicum nostrum et ea, quae in precem contulisti, adlega, qui in examinationibus eam sententiam promet, quam iuris atque aequitatis ratio dictauerit. Proposita Mediolano XII kal. Ian. Tusco et Anullino conss. 293. (1) Idem Aur. Luciano. In donatione rei tributariae circa exceptam et non exceptam personam legis Cinciae nulla differentia est, cum et uacuae possessionis inductione celebrata in utriusque persona perficiatur et, si hanc secutam post huiusmodi placitum non constet, manifeste nec coepta uideatur. quapropter in his quidem, quae solo tributario consistunt, a maiore v et xx annis in uacuam inductos uos possessionem ostendi conuenit. rerum autem mobilium siue mouentium, si excepti non fuistis, quae mancipi sunt usu capta uel mancipata, post uel antea maiore tempore a uobis anni possessa, auocari non possunt ; nec mancipi uero traditione facta propter eiusdem interdicti potestatem similis possessionis probatio necessaria est. nam si exceptus fuisti priuignus tum constitutus, sola traditio sufficit. (2) quod autem res tibi ab herede donatricis distractas esse proponis, duplicari tibi titulum possessionis non potuisse constat, sed ex perfecta donatione dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere ac tum demum tibi profuerit, si ex donatione te non fuisse dominum monstretur. sane quoniam omnia bona uobis ab ea donata et tradita dicitis, ad hoc a filio facta uenditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne exemplo inofficiosi testamenti possit haec auocare. quibus omnibus praeses prouinciae suam notionem praebebit. Proposita IIII kal. Iun. Diocletiano et Maximiano V et IIII conss. 294. (1) Papinianus libro XII responsorum. Quod pater filiae, quam habuit ac retinuit in potestate, donauit, cum eam donationem testamento non confirmasset, filiae non esse respondi ; nam et peculia non praelegata communia fratrum esse constabat. diuersa ratio est contra legem Cinciam factae donationis. tunc enim exceptionem uoluntatis perseuerantia doli replicatione perimit ; cum pater filiis, quos habuit ac retinuit in potestate, donat, nihil prodest non mutari uoluntatem, quoniam quod praecessit totum inritum est. unde cum filius in diuisione bonorum penes fratrem quod pater donauerat errore lapsus reliquit, portionem eius non esse captam usu Seruio Sulpicio placuit, quod neque frater ipse donauerat neque pater donare poterat. (2) cur ergo quod uir uxori dedit, morte soluto matrimonio, si uoluntas perseuerauit, fini decimarum auferri non oportere maximi principes nostri suaserunt et ita senatus censuit ? Sed nimirum liberi, qui repulsam donationis auctoritate iuris tulerunt, aliis rationibus ad bona patris perueniunt, ac plerique plus habere quam fratres iurgiis eiusmodi contendunt. 295. Impp. Seuerus et Antoninus Augg. Atilio Natali militi. Si frater tuus in potestate patris in diem mortis perseuerauit, donationes, quas a patre in eum conlatas esse adfirmas, nullius esse momenti dubitare non debes. de patris igitur bonis diuidundis cum fratre tuo apud eum, de quo meres, consiste. Proposita XIIII kal. Sept. Faustiniano et Rufino conss. 296. Papinianus libro II responsorum. Donationem, quam pater in filium, quem in familia retinuit, frustra contulit, arbiter hereditatis diuidundae non sequitur ; et ideo, si frater coheres apud fratrem suum possessionem errore iuris lapsus reliquerit, usu capio partis non erit. 297. Diui Diocletianus et Constantius Clodiae Iuliae Ptolemaidi. Cum matrem tuam donationis instrumenta in neptem suam fecisse nec ea tradidisse dicas, in dubium non uenit liberalitatem, quae non adsignatis instrumentis minime coepta est, inualidam esse. igitur ut quaestio, quae inter uos orta est, cognita causa comprimatur, a uiua matre tua neque instrumenta neque possessionem traditam esse ostende. Proposita IIII non. Nou. Suneata Diocletiano Augusto II et Aristobulo conss. 298. Paulus libro LXXI ad edictum, ad Cinciam. Personae igitur cognatorum excipiuntur his uerbis : ‘siue quis cognatus cognata inter se, dum sobrinus sobrinaue propiusue eo sit, siue quis in alterius potestate manu mancipioue erit, qui eos hac cognatione attinget quorumue is in potestate manu mancipioue erit, eis omnibus inter se donare capere liceto’. 299. Item. Quinque igitur gradus pleni excepti sunt et ex sexto una persona, sobrinus et sobrina. 300. Item. Excipiuntur et ii, qui in potestate eorum uel manu mancipioue, item quorum in potestate manu mancipioue erunt. 301. Item. Itaque si is qui in eo gradu est in potestate habeat eum, qui mihi longiore gradu sit, dare ei potero. sic et lex Furia scripta est, eo amplius, quod illa lex sex gradus et unam personam ex septimo gradu excepit sobrino natum. 302. Item. Excipiuntur et adfinium personae ut priuignus priuigna, nouerca uitricus, socer socrus, gener nurus, uir et uxor, sponsus sponsa. 303. Item. Sed in hac adfines qui sunt tempore donationis excipiuntur, idemque etiam diuus Pius rescripsit ; leges enim, quae uoluissent etiam eos excipere qui fuissent, nominatim id cauisse. 304. Item. Excipit tutorem, qui tutelam gerit, si dare uolet, quia tutores quasi parentes proprii pupillorum sunt. <nam permisit eis in infinitum donare>. contra ut possit pupillus donare, non excepit. 305. Item. Item excipit ‘si quis mulieri uirginiue cognatus dotem conferre uolet’ ; igitur quocumque gradu cognatus dotis nomine donare potest. 306. Item. Quaesitum, an et cognata cognatae ultra exceptum gradum donare possit. Labeo scribit non posse ; sed ratio aequitatis aeque in feminis est. 307. Item. Item excipit, ‘si quis a seruis quique pro seruis seruitutem seruierunt accipit isue duit’. his uerbis ‘si quis a seruis’ seruis liberti continetur, ut patronis dare possint. sequentibus uero excipitur, ut is qui bona fide seruiit, si postea liber pronuntiatus sit, possit dare ei cui seruiit. Sabinus utraque scriptura libertos putat contineri et bis idem dictum. 308. Item. Sed tantum patronum a liberto excipit. quidam putant etiam liberos patroni exceptos, quoniam libertus continetur serui appellatione et sicut in XII tabulis patroni appellatione etiam liberi patroni continentur, ita et in hac lege. 309. Item. Contra autem liberti a patronis excepti sunt ? et hoc iure utimur, ne excepti uideantur, ut et dare et capere lex iis permittat. 310. Paulus libro XXIII ad edictum de breuibus. Perficitur donatio in exceptis personis sola mancipatione uel promissione, quoniam neque Cinciae legis exceptio obstat neque in factum ‘si non donationis causa mancipaui uel promisi me daturum’ ; idque et diuus Pius rescripsit. 311. Item. Sed in persona non excepti sola mancipatio uel promissio non perficit donationem. in rebus mobilibus etiamsi traditae sint, exigitur, ut et interdicto utrubi superior sit is cui donata est, siue mancipi mancipata sit siue nec mancipi tradita. 312. Diui Diocletianus et Constantius Aurelio Onesimo. Successoribus donatoris perfectam donationem reuocare non permittitur, cum inperfectam perseuerans uoluntas per doli mali replicationem confirmet. ‘unde aditus praeses prouinciae, si de possessione te pulsum animaduertit nec annus excessit, ex interdicto ‘unde ui’ restitui te cum sua causa prouidebit, uel si hoc tempus finitum est, ad formulam promissam, quasi nullas uires donationem habuisse dicatur, quaestione facti examinata, iudicem praeses prouinciae sententiam ferre curabit. Proposita VIIII kal. Mart. Diocletiano V et Maximiano IIII conss. 313. Idem Laelio Sempronio Laeporio. Donatio praedii quod mancipi est inter non exceptas personas traditione atque mancipatione perficitur, eius uero quod nec mancipi est traditione sola. si igitur patrona tua in rebus humanis agens supra dicto iure ex causa donationis, retento sibi usu fructu, ad te eundem fundum transtulit, intellegis ius tuum satis esse munitum, si tamen cum moreretur patrona, quam praedium donasse commemoras, possessionem rei donatae non reuocauit. iuxta quae aditus is cuius de ea re notio est auctoritatem suam interponet. Data pridie kal. Apr. Aquileiae Diocletiano Aug. VI et Constantio II conss. 314. Idem Aurelio Apollonidae. in filium a patre donationum conscriptis instrumentis eum in uacuam inductum possessionem horum lectio manifestat. ceterum sine dubia facti quaestione diuus Titus Antoninus parens noster nec necessarias angustias, ratione eius consortii quod nascendi tempore liberis et parentibus datur, cogitans, non admitti scrupulosam inquisitionem statuit ; nec idcirco patris indignatione posse donationem iustam umquam rescindi summa cum ratione placuit. Proposita V id. Nou. Melantia Caess. conss. 315. Idem Vlpiae Rufinae. Cum ex causa donationis uterque dominium rei tributariae uindicetis, eum, cui priori possessio uel soli tradita est, haberi potiorem conuenit. Data XII kal. Mart. Dorocortoro Tiberiano et Dione conss. 316. Idem Aureliae Homonoeae. Si non est in uacuam possessionem ex causa donationis inductus is contra quem supplicas, nulla ratione tributarii praedii dominus constitutus extraneus uindicationem habere potest. |
► Bibliography Mommsen, Collectio librorum iuris anteiustiniani, III, Berlin, 1890, pp. 82-99 ; Gorafalo, BIDR, 15, 1903, pp. 310-312 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, p. 47, n. 5 ; Rotondi, Leges publicae populi Romani, Milano, 1912, p. 154 and 261-263 ; Girard & Senn, Manuel élémentaire de droit romain, 8th ed., Paris, 1929, pp. 994 ss. ; Casavola, Lex Cincia : contributo alla storia delle origini della donazione romana, Napoli, 1960 ; Michel, La gratuité en droit romain, Bruxelles, 1962, pp. 290 ss. ; Kaser, Das Römische Privatrecht, I, München, 1971, pp. 249 and 602 ss. ; Stein, Ath, 73, 1985, pp. 145-153 ; Dumont, Servus : Rome et l'esclavage sous la République, Roma, 1987, pp. 114-122 ; Gonzalez, RIDA, 34, 1987, pp. 161-171 ; García Garrido, Diccionario de jurisprudencia romana, Madrid, 1993, pp. 217-218 ; Crawford, Roman Statutes, II, London, 1996, pp. 741-744, n. 47 ; Vishnia, State, society, and popular leaders in mid-Republican Rome, 241-167 B.C., London-New York, 1996, p. 94 ; Zimmermann, The law of obligations : Roman foundations of the civilian tradition, Oxford, 1996, pp. 482 ss. ; Bellen, Politik - Recht - Gesellschaft, Stuttgart, 1997, p. 203 ; Koninck, Beknopte encyclopedie van het Romeinse recht, Antwerpen-Apeldoorn, 2000, p. 156 ; Fayer, La familia romana, Roma, 2005, p. 69 ; Bringmann, A history of the Roman republic, Cambridge, 2007, p. 133. ► Source : Ms. Lat. 5766 ( Biblioteca Apostolica Vaticana ). |