|
LEX
CAECILIA DIDIA
( 98
BC ) |
|
Cicero, Dom. ( Nisard,
Paris, 1840 ).
|
|
16. (41) ... Hora
fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium, conlegam
meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi uisa sunt ad illius
miseri causam pertinere. Haec homines improbi ad quosdam uiros fortis
longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso
die tu es adoptatus. Si quod in ceteris legibus trinum nundinum esse
oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo ;
sin eadem obseruanda sunt, iudicauit senatus M. Drusi legibus,
quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri.
(42) Iam intellegis omni genere iuris,
quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum
plebis non fuisse.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .
20. (53) ... Quae
est, quaeso, alia uis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi
haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod
nolit accipere aut id quod uelit repudiare ? Quid ? si per
uim tulisti, tamenne lex est ? aut quicquam iure gestum uideri
potest quod per uim gestum esse constet ? An, si in ipsa latione
tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco
tu ad illam labem atque eluuiem ciuitatis sine summa ui peruenire potuisti ? |
|
Cicero, Att.,
II, 9 ( Nisard,
Paris, 1841 ).
|
|
1. ... culpa
Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem,
qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia
remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui
immanis pecunias paucis dederunt. |
|
Cicero, Phil.,
V, 3 ( Nisard,
Paris, 1840 ).
|
|
8. Ubi
lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena recenti
lege Iunia et Licinia ? Possuntne hae leges esse ratae sine interitu
legum reliquarum ? |
|
|
|