LEX ATILIA MARCIA DE TRIBUNIS MILITUM
   
( 312 BC )

 


     
Livius, IX, 30 ( Corpet-Verger & Pessonneaux, Paris, 1904 ).
  

 
Itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem praua lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negauerunt eam lectionem se, quae sine recti prauique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. Et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem : unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia – tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius ...
 

  
  
Link : Livius IX, 26-30.
  


Traduction française