Cicero, de rep., II, 60 ( Bréguet,
Paris, 1980 ).
|
2. Coniectare
autem possumus ob eandem causam quod tunc esset armentosissima, multam
quae appellatur ‘suprema’ institutam in dies singulos duarum
ouium, boum triginta, pro copia scilicet boum proque ouium penuria.
Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat,
adigebantur boues ouesque alias pretii parui, alias maioris, eaque res
faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia
constituti sunt in oues singulas aeris deni, in boues aeris centeni.
3. ‘Minima’ autem multa est
ouis unius. ‘Suprema’ multa est eius numeri cuius diximus,
ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea
‘suprema’ appellatur, id est summa et maxima. |